MEDITATIONES VITAE CHRISTI

 

S. R. E. CARDINALIS

 

S. BONAVENTURA

 

EX ORDINE MINORUM

 

EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

 

––––––

 

CAPUT LXVI

 

De resuscitatione Lazari

 

Praesens miraculum valde celebre, multumque solemne cum devotione meditandi occurrit; et ideo sic te attentam exhibeas, ac si praesens fuisses his, quae hic dicta, vel facta fuerunt, et libenter converseris, non solum cum Domino Jesu et discipulis ejus, sed etiam cum ista benedicta familia sic Domino devota et a Domino dilecta, scilicet Lazaro, Martha et Maria.

 

Languente igitur Lazaro (1), sorores ejus praedictae, quae familiarissimae Domino erant, ad eum miserunt ad locum in quem recesserat, scilicet trans Jordanem, ut in superiori tractatu continetur, dicentes: Lazarus frater noster, quem amas, infirmatur. Et amplius non dixerunt, vel quia hoc sufficiebat amanti et bene intelligenti, vel quia timebant ipsum ad se vocare, cum scirent majores Judaeorum insidiari eidem, et cupere mortem ejus.

 

Dominus autem Jesus, audito nuntio, siluit per duos dies, et post dixit discipulis inter alia: Lazarus mortuus est, et gaudeo propter vos, quia non eram ibi. Vide mirabilem bonitatem, et dilectionem Domini, ac solertiam circa discipulos suos. Indigebant adhuc majori robore et virtute: unde ipse libenter operabatur eorum profectum. Redierunt igitur, et venerunt prope Bethaniam. Martha vero cum scivit, exivit ei obviam, et procidens ad pedes ejus, dixit: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus. Dominus vero respondit quod surgeret, et de resurrectione ad invicem tractaverunt. Postea vero mittit eam pro Maria: hanc enim Dominus singularissime diligebat. Ipsa vero ut scivit, festina surrexit, et venit ad eum et procidens similia verba Marthae (a) dicebat. Dominus autem Jesus, videns dilectam suam afflictam, lacrymosam et desolatam de fratre suo, non potuit etiam ipse lacrymas continere. Unde tunc lacrymatus est Jesus. Conspice nunc bene ipsum, et illas, et etiam discipulos. Annon credis, quod et ipsi fuerunt lacrymati? Post aliquam morulam, sic plorantibus cunctis, dixit Dominus Jesus: Ubi posuistis eum? Ipse enim hoc sciebat; sed more humano locutus est. Tunc illae dixerunt: Domine, veni, et vide. Et ducebant eum ad sepulcrum.

 

Vadit igitur Dominus Jesus medius inter duas sorores, consolans et confortans eas. Ipsae vero tunc de sua praesentia consolabantur, quod quasi omnis doloris et omnis rei oblitae, in eum solummodo intendebant. Cumque sic intercederent tres simul per viam, dicebat Magdalena: Domine, qualiter fuit vobis, ex quo recessistis a nobis? Dolor vehemens fuit mihi de vestro recessu; et nunc cum vos redisse audivi, magnum gaudium habui; sed nihilominus timui, et multum timeo. Scitis enim, quanta machinantur adversum vos principes et majores nostri, et propterea non fuimus ausae mittere, ut veniretis. Gaudeo quod venistis, sed rogo vos pro Deo, ut caveatis vobis ab illorum insidiis. Dominus autem respondebat: Non timeatis, quia Pater super his providebit. Et sic colloquendo ad invicem, venerunt ad monumentum. Tunc jussit Dominus Jesus elevari ex eo lapidem superpositum; sed contendebat Martha, dicens: Domine, foetet, quatriduanus enim est.

 

O Deus, vide mirabilem amorem istarum sororum erga Dominum Jesum: nolebant enim quod foetor tangeret nares ejus. Nihilominus tamen, imo multo magis Dominus fecit lapidem elevari. Quo facto, ipse Dominus Jesus elevatis oculis in coelum, dixit: Gratias tibi ago, Pater, quoniam audisti me. Ego autem sciebam quia semper me audis; sed propter istos dico, ut sciant, quia tu me misisti. Aspice nunc bene ipsum sic orantem, et considera zelum ejus ad animarum salutem. Deinde clamavit voce magna, dicens: Lazare, veni foras. Et statim revixit, et prosiliit foras, ligatus tamen, sicut fuerat sepultus. Discipuli vero ad Domini praeceptum solverunt eum. Qui solutus, et etiam praedictae sorores genuflectentes, gratias egerunt Domino Jesu de tanto beneficio, et duxerunt eum ad domum suam. Stupuerunt autem, qui ibi fuerant, et haec viderant; et divulgatum fuit miraculum, adeo ut multitudo magna a Hierusalem et aliis partibus venirent ad videndum Lazarum. Et principes Judaeorum se confusos reputantes, de ipso occidendo cogitaverunt.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 591-592.

 

Notae:

(1) Joan. XI, 1 et seq.

 

(a) Edit. Vat. et Ven. Martha.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVII, Kraków 2017

Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: