MEDITATIONES VITAE CHRISTI

 

S. R. E. CARDINALIS

 

S. BONAVENTURA

 

EX ORDINE MINORUM

 

EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

 

––––––

 

CAPUT LXV

 

Quomodo alia vice voluerunt lapidare Jesum

 

Cum quadam alia vice in festo Encaeniorum (1), id est in festo dedicationis templi, Dominus Jesus esset in porticu Salomonis, circumdederunt eum lupi illi rapaces cum furore maximo, stridentes dentibus, et dicentes: Usquequo tollis animas nostras? Si tu es Christus, dic nobis palam. At mitissimus agnus humiliter respondit eis dicens: Loquor vobis, et non creditis mihi. Opera quae ego facio in (a) nomine patris mei, testimonium perhibent de me.

 

Conspice ipsum nunc bene pro Deo, et totum negotium. Ipse quidem eis humiliter loquebatur, illi vero cum furore caninis latratibus perstrepebant in eum, ex omni parte sicut eum circumdabant, tandem non potuerunt occultare venenum cordis. Acceperunt igitur lapides, ut jacerent in eum. Sed Dominus Jesus nihilominus blando sermone locutus est eis, dicens: Multa bona opera ostendi vobis; propter quod eorum opus vultis me lapidare? Et illi inter alia: Quia tu, homo cum sis, facis te ipsum Deum.

 

Vide mirabilem insaniam. Ipsi volebant eum scire Christum; et quia verbis et operibus hoc comprobabat (b), volebant eum lapidare. Nec aliquam excusationem habere possunt, quia (c) potuerunt et debuerunt credere Dominum Jesum fuisse filium Dei. Quia vero necdum venerat hora ejus, exivit de manibus eorum, et recessit trans Jordanem ad locum, ubi Joannes baptizaverat, qui distat a Jerusalem per decem et octo milliaria, et ibi stabat cum discipulis suis. Conspice ergo tam eum, quam discipulos contristatos recedere, et eis compatere toto posse.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 591.

 

Notae:

(1) Joan. X, 22 et seq.

 

(a) Caet. edit. deest in.

 

(b) Caet. edit. comprobat.

 

(c) Item quin.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVII, Kraków 2017

Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: