EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS
––––––
Quomodo Dominus fugit de templo, et abscondit se, quando Judaei voluerunt eum lapidare
Ecce modo incipiunt mysteria passionis Domini. Unde raro amodo auctoritates adducam, ut circa passionem et ejus praeambula possim commodius immorari.
Dum ergo quadam vice Dominus Jesus praedicaret in templo, et diceret inter alia (1): Si quis sermonem meum servaverit, mortem non gustabit in aeternum. Et illis respondentibus: Ergo tu es major patre nostro Abraham, qui mortuus est? dixit Dominus Jesus: Antequam Abraham fieret, ego sum. Ex quo verbo sumentes occasionem, quasi impossibile vel mendacium loqueretur, tulerunt lapides, ut lapidarent eum. Ipse vero abscondit se, et exivit de templo: nondum enim venerat hora passionis suae.
Conspice ergo bene hic eum cum dolore vehementi, quomodo Dominus omnium sic vilipendebatur ab illis nequissimis servis, et quomodo volens eorum furori cedere, abscondit se in aliquo loco templi, post aliquam columnam, vel inter aliquas personas. Intuere ipsum, et discipulos moeste et inclinato capite, tanquam imbecilles et debiles, recedentes.
–––––––––––
S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 591.
Notae:
(1) Joan. VIII, 52.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVII, Kraków 2017
Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: