MEDITATIONES VITAE CHRISTI

 

S. R. E. CARDINALIS

 

S. BONAVENTURA

 

EX ORDINE MINORUM

 

EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

 

––––––

 

CAPUT LXIII

 

De caeco a nativitate illuminato

 

Cum iret Dominus Jesus Hierusalem (1), vidit caecum a nativitate, cujus nomen dicitur fuisse Caelidonius; et inclinans se humilis Dominus, fecit lutum de sputo, et linivit oculos ejus, mittens eum ad natatoriam Siloe, ut lavaret. Ivit ille caecus, et oculos lavit, et lumen recepit. Quod miraculum fuit solemniter examinatum ab illis malevolis, et cessit in confusionem ipsorum. Vide historiam Evangelii, quia satis plana et pulchra est. In praedictis autem conspice Dominum Jesum juxta generalem traditionem tibi datum, et considera quam magna fuit hujus caeci gratitudo, quia ita viriliter et constanter defendit partem Domini Jesu ante ipsos principes et majores Judaeorum, et nec in uno verbo pepercit eis, cum tamen adhuc non vidisset Dominum Jesum.

 

Multum commendabilis est virtus gratitudinis, et Deo accepta, et detestabile vitium ingratitudinis. De qua materia sic dicit Bernardus (2): «Disce ad singula dona gratias agere. Diligenter, inquit (3), considera quae tibi apponuntur (a): ut nulla videlicet Dei dona (b) debita gratiarum actione frustrentur, non grandia, non mediocria, non pusilla. Denique jubemur colligere fragmenta, ne pereant, id est, nec minima beneficia oblivisci. Numquid non perit, quod donatur ingrato? Ingratitudo inimica est animae, exinanitio meritorum, virtutum dispersio, bonorum perditio. (I) Ingratitudo est ventus urens, siccans sibi fontem pietatis, rorem misericordiae, fluenta gratiae». Hucusque Bernardus.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 590-591.

 

Notae:

(1) Joan. IX, 1 et  seq.

 

(2) Bern., super Cant., serm. LI, n. 6.

 

(3) Prov. XXIII, 1.

 

(a) Vulg. attende quae apposita sunt tibi.

 

(b) Caet edit. add. a.

 

Titulus marginalis:

(I) Ingratitudo quid.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVII, Kraków 2017

Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: