MEDITATIONES VITAE CHRISTI

 

S. R. E. CARDINALIS

 

S. BONAVENTURA

 

EX ORDINE MINORUM

 

EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

 

––––––

 

CAPUT LXII

 

Qualiter Dominus intravit domum Zachaei

 

Cum Dominus Jesus ingrediens civitatem Hiericho ambularet (1) per eam: Zachaeus princeps publicanorum hoc audiens, et desiderans vehementer eum videre, nec valens propter multitudinem turbae, quia statura pusillus erat, ascendit in arborem sycomorum, ut vel sic eum videre posset. Jesus autem cognoscens, et acceptans fidem et desiderium ejus, dixit: Zachaee, festinans (a) descende, quia hodie in domo tua oportet me manere. Tunc ille descendit, et eum cum magno gaudio et reverentia suscepit, ac ei convivium magnum praeparavit.

 

Vidisti curialitatem Domini Jesu. Plus dedit Zachaeo, quam ipse desiderasset: dedit ei se ipsum, quod ille ausus petere non fuisset. Hic igitur habes de virtute orationis: nam desiderium maxima vox est, et magna oratio est. Et ideo dicit Propheta (2): Desiderium pauperum exaudivit Dominus: praeparationem cordis eorum audivit auris tua. Et Moysi dixit Dominus (3): Quid clamas ad me? cum ipse ore tunc taceret, sed corde loqueretur.

 

Conspice ergo eum sedentem, comedentem cum illis peccatoribus: posuit se in medio mensae cum Zachaeo, et aliquem ex illis honorans posuit in capite; familiariter et domestice conversabatur, ut eos ad se attraheret. Conspice etiam discipulos libenter cum eisdem peccatoribus conversantes, colloquentes cum eis, et eos ad bona opera confortantes. Sciebant enim hanc esse voluntatem magistri sui, et salutem eorum cupiebant.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 590.

 

Notae:

(1) Luc. XIX, 1 et  seq.

 

(2) Psalm. IX (X), 17.

 

(3) Exod. XIV, 15.

 

(a) Edit. Vat. et Ven. festina.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: