MEDITATIONES VITAE CHRISTI

 

S. R. E. CARDINALIS

 

S. BONAVENTURA

 

EX ORDINE MINORUM

 

EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

 

––––––

 

CAPUT LXI

 

De caeco illuminato in Hierico, et multis aliis

 

Benignissimus Dominus, qui ex nimia charitate de sinu Patris pro nostra salute descendit, sciens quod tempus suae passionis instabat, ad eamdem versus Hierusalem se pro ipsa suscipienda paravit: quam et divinitus (a) tunc praedixit; sed non intellexerunt eum. Cum igitur (1) appropinquaret Hiericho, caecus quidam sedens juxta viam et mendicans, cum intelligeret a turbis eum inde transire, fortiter coepit clamare misericordiam; et licet increparetur a turba, non verecumdabatur, nec tacebat. Ad cujus fidem et fervorem Dominus Jesus respiciens, fecit eum ad se adduci, et dixit: Quid vis ut faciam tibi? O dulcissimum verbum! Quid vis ut faciam tibi? Et caecus ad eum: Domine, ut videam. Et pius Dominus concessit, dicens: Respice. Et sic eum illuminavit. Conspice ergo Dominum Jesum, et curialitatem ejus diligenter.

 

Et considera hic de virtute fidei et orationis, et quod orationis importunitas non displicet Deo, imo placet: simile habuisti supra (2) de Chananaea. Et ipse docet in hoc eodem, quod (3) oportet semper orare, et non deficere, dans exemplum de judice a quo vidua ex importunitate impetravit quod petebat. Alibi (4) etiam dat exemplum de eo, qui de nocte commodavit panes ex importunitate petentis. Et sic perseverantibus in petitione facit Dominus quidquid juste ac debite petunt a Deo, ut dicat singulis: Quid vis ut faciam tibi? et facit. Imo plus etiam saepe facit, quam petatur, et quam audeat petere, ut habes exemplum in Zachaeo, de quo infra (5) proxime dicemus. Igitur pro constanti habeas, quod quidquid fideliter et perseveranter petieris a Domino, obtinebis. Nec verecundari debes, sicut nec ille caecus, nec Chananaea, nec Zachaeus verecundati fuerunt petere gratias, et eas obtinuerunt. Sic nec nos verecundari debemus servire Deo, et peccatum deponere, et gratias nobis necessarias postulare. Habere namque pudorem et verecundiam, pertinet quandoque ad magnam virtutem, et quandoque ad magnum vitium. De quo sic dicit Bernardus (6): «Est pudor (b) adducens peccatum (7), et pudor (b) adducens gloriam. Bonus pudor est, quo peccasse, aut certe peccare confunderis. Et licet omnis humanus arbiter forte absit, divinum tamen quam humanum (c) tanto verecundius revereris aspectum, quanto verius cogitas illum plus quam hominem purum (d) esse, tantoque eum gravius offendi a peccatore, quanto constat longius esse peccatum ab illo. Hujusmodi proculdubio pudor fugat opprobrium, parat gloriam, dum peccatum omnino non admittit, aut certe admissum et poenitendo punit, et confitendo expellit: si tamen (8) gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. Quod si quisquam confiteri confunditur id quoque, unde (e) compungitur, talis pudor peccatum adducit, et gloriam de conscientia perdit, quando malum quod ex profundo cordis compunctio conatur expellere, pudor ineptus, constrictor labiorum, omnino (f) non permittit exire». Idem (9): «O verecundia expers rationis, inimica salutis, totius ignara honoris et honestatis!». Et mox: «Itane verecundum est homini vinci a Deo? probro ducitur humiliari sub potenti manu Dei altissimi?». Et post: «Summum victoriae genus, divinae cedere majestati; et auctoritati matris Ecclesiae non reluctari, summus honor et gloria. O perversitas! non pudet inquinari, et ablui pudet pedes (g). Est pudor, juxta Sapientem (7), adducens gloriam, si vel peccare pudeat, vel peccasse, et ita vel certa (h) gloria non carebit (i), reducente nimirum pudore, quam culpa fugaverat».

 

Idem (10): «Nescio an quidquam gratius verecundia adverti in moribus hominum queat». Et subdit: «Quae est certe omnium ornatus aetatum; sed tenerae gratia verecundiae in teneriori (j) amplius et pulchrius enitescit. Quid amabilius verecundo adolescente? Quam pulchra haec, et quam splendida gemma morum in vultu et vita adolescentis! Quam vera, et minime dubia, bonae spei nuntia, bonae indolis index! Virga disciplinae est illi, quae (k) pudendis affectibus imminens, lubricae aetatis motus actusque leves coerceat, et comprimat insolentes. Quid ita (l) turpiloquii, et omnis deinceps turpitudinis verba fugitans? Verecundia soror continentiae est: nullum aeque manifestum indicium columbinae simplicitatis: et ideo etiam testis innocentiae. Lampas est pudicae mentis jugiter lucens, ut nil in ea turpe vel indecorum residere attentet, quod non illa illico prodat. Illa malorum impugnatrix et propugnatrix puritatis innatae, specialis gloria conscientiae est, famae custos, vitae decus, virtutis sedes, virtutum primitiae, naturae laus, et insigne totius honestatis. Rubor ipse genarum, quem forte invexerit pudor, quantum gratiae et decoris suffuso afferre vultui solet! (11) Usque adeo genuinum (m) animi bonum verecundia est, ut et qui male agere non verentur, videri tamen verecundentur». Subdit: «Opera nimirum tenebrarum, et digna latebris, tenebris (n) occultantes». Et infra: «Quid tam amicum verecundo animo, quam secretum? Denique orare volentes, jubemur intrare cubiculum, utique secreti gratia. Illud quidem ad cautelam, ne, palam orantibus nobis, laus humana orationis furetur fructum, frustretur affectum. Sed quid tam proprium verecundiae, quam proprias vitare laudes, et vitare jactantiam?». Et paulo post: «Quid tam indecorum maxime adolescenti, quam ostentatio sanctitatis!». Et post: «Bona commendatio secuturae orationis, si praemittas verecundiam». Hucusque Bernardus.

 

Quae autem in hujus caeci consideratione veniunt, potes considerare de duobus aliis caecis tunc a Domino illuminatis, scilicet quando exivit de Hierico: iste enim fuit ante ingressum illuminatus. De illis autem dicitur in Matthaeo (12) et Marco (13), ubi ponitur nomen unius. Nam eodem modo, ut isti clamaverunt, et responsum et lumen a Domino receperunt.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 588-590.

 

Notae:

(1) Luc. XVIII, 35 et seq.

 

(2) Cap. XXXVII, p. 560.

 

(3) Luc. XVIII, 1 et seq.

 

(4) Luc. XI, 5 et seq.

 

(5) Cap. LXII.

 

(6) Bern., ad milit. Templi, c. XII, n. 30.

 

(7) Eccli. IV, 25.

 

(8) II Cor. I, 12.

 

(9) Bern., ad Eustach., epist. CLXXXV, n. 2.

 

(10) Id., super Cant., serm. LXXXVI, n. 1.

 

(11) Bern., ibid., n. 2.

 

(12) Matth. XX, 30 et seq.

 

(13) Marc. X, 46 et seq.

 

(a) Caet. edit. divinitas.

 

(b) Vulg. confusio.

 

(c) Caet. edit. deest quam humanum.

 

(d) Mabill. Deum quam hominem puriorem.

 

(e) Caet. edit. confunditur, et inde.

 

(f) Mabill. obstruso labiorum ostio.

 

(g) Mabill. non habet pedes.

 

(h) Mabill. sera.

 

(i) Item non carebis.

 

(j) Mabill. add. aetatae.

 

(k) Caet. edit. qui.

 

(l) Item itaque.

 

(m) Caet. edit. germen.

 

(n) Item deest tenebris.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: