EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS
––––––
Quomodo voluerunt Jesum capere in sermone
Sicut multis modis Dominus Jesus nitebatur operari Judaeorum salutem, ita e contrario illi, omnibus quibus poterant modis, conabantur ad ejus detractionem et interitum. Cogitaverunt igitur eum decipere, sed (1) defecerunt scrutantes scrutinio. Miserunt autem (2) ex deliberato consilio discipulos suos cum familiaribus Herodis regis, ut quaererent, si liceat dare censum Caesari, an non? Cogitabant enim, quod ex hoc eum redderent exosum, vel Caesari, vel turbae Judaeorum, quasi non posset nisi contra se respondere. At ipse scrutator cordium cognoscens eorum malitiam, respondit quod quae ad Deum pertinebant, Deo, et quae ad Caesarem, Caesari redderentur: vocans eos hypocritas, qui verbis blandis, animo fallaci loquebantur. Illi ergo sua intentione fraudati, cum verecundia recesserunt.
Conspice igitur attente ipsum, ut supra in generali traditione habuisti; et etiam considera hic, quod non vult Dominus, quod praelati et domini temporales in suo debito defraudentur. (I) Unde peccatum est et inhibitum non solvere pedagia, et gabellas, et decimas, et dativa alia, quae per temporales dominos debite et aequaliter ordinantur.
–––––––––––
S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 588.
Notae:
(1) Psal. LXIII, 7.
(2) Matth. XXII, 17 et seq.
Titulus marginalis:
(I) Peccatum est defraudare principes in pedagiis.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016
Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: