MEDITATIONES VITAE CHRISTI

 

S. R. E. CARDINALIS

 

S. BONAVENTURA

 

EX ORDINE MINORUM

 

EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

 

––––––

 

CAPUT LIX

 

Quomodo Dominus dixit Judaeis, quod Ecclesia devolveretur ad gentiles, sub similitudine cultorum vineae, qui filium Domini sui occiderunt

 

Dominus ac Redemptor noster, zelans animarum salutem, pro quibus venerat positurus et suam, omnibus modis nitebatur eas ad se attrahere, et de inimicorum faucibus extirpare. Unde quandoque utebatur sermonibus blandis et humilibus; quandoque increpatoriis et duris; quandoque exemplis et similitudinibus; quandoque signis et virtutibus; quandoque minis et terroribus, et variabat modos et remedia salutis, prout expedire videbat, pro loco et tempore, ac personarum audientium varietate. In hoc autem loco fuit usus contra principes Pharisaeos verbis duris, et exemplo terribili, et adeo justo et vero, quod ipsi iidem contra se tulerunt sententiam.

 

Proponit enim eis (1) parabolam de cultoribus vineae, qui nuntios Domini venientes pro fructibus occiderunt, et etiam filium ejus. Quaerens autem qua poena digni essent puniri ab illo domino, responderunt: Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis. Jesus hoc approbans, intulit sic: Auferetur a vobis regnum Dei, id est Ecclesia, et dabitur genti facienti fructum ejus, id est, gentilibus, ex quibus sumus nos et universalis Ecclesia. Interposuit etiam exemplum de lapide angulari (2), qui significat ipsum, et debebat Judaeos confringere. Et tunc illi intelligentes quod de ipsis parabola esset, non correcti, sed magis irati sunt, quia eos excaecaverat eorum malitia.

 

Tunc autem conspice ipsum in praedictis, humiliter quidem sedentem inter illos Pharisaeos, sed cum auctoritate loquentem, et cum potestate, et vigore virtutis enuntiantem eis casum proprium.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 588.

 

Notae:

(1) Matth. XXI, 33 et seq.

 

(2) Ibid., 42 et seq.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: