MEDITATIONES VITAE CHRISTI

 

S. R. E. CARDINALIS

 

S. BONAVENTURA

 

EX ORDINE MINORUM

 

EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

 

––––––

 

CAPUT LVIII

 

Ex tribus causis contemplator reducit se ad activam. Item de eo quod fides sine operibus mortua est

 

Quamvis autem pluries supra tactum sit, quod contemplator soli Deo vacare debet, ac caetera omittere; scias generaliter esse verum, sed non semper. (I) Nam tribus ex causis a jucunda contemplatione se ad tempus separat, et se recipit in activam.

 

Una causa est, propter lucrum animarum, ut habuisti supra (1): Quomodo contemplativa praecedit secundam partem activae, ex sermonibus XVIII et LVII Bernardi super Cantica. Dicit etiam idem Bernardus (7): «Surge, amica mea, sponsa mea, et veni. Commendat sponsus multam dilectionem suam iterando amoris voces: nam iteratio, affectionis expressio est. Et quod rursum ad laborem vinearum dilectam sollicitat, ostendit quam sit de animarum salute sollicitus. Nam vineas, animas esse jam audistis». Et paulo post: «Sponsam tamen nunquam (a), ut memini, in toto hoc opere adhuc nominavi, nisi modo cum ad vineas itur, cum vino charitatis appropinquatur». Hucusque Bernardus. Sciens ergo sponsa voluntatem sponsi zelantis animarum salutem, exit ad tempus, videlicet cum est necessarium ad ipsam operandam, et postea redit ad ipsam contemplationem.

 

Alia causa intermittendae contemplationis est ratione officii imminentis. Nam cum praelatus subditorum necessitatibus intendere habet, omittit tunc contemplationem. De quo idem Bernardus de se ipso loquens ad monachos suos, qui quandoque nimium infestabant eum, sic dicit (3): «Rara satis mihi ad feriandum a supervenientibus conceditur hora». Et subdit: «Supersedeo, ne magis impatientiae exemplum videar dare infirmis; pusilli enim Domini sunt in eum credentes: non patiar ut ex me scandalum patiantur. Non utar hac potestate, magis autem ipsi me utantur, ut libet, tantum ut salvi fiant. Parcent mihi, si non pepercerint; et in eo potius requiescam, si non me inquietare timuerint pro necessitatibus suis. Geram eis morem, quoad potero, et in ipsis serviam Deo meo, quamdiu fuero in charitate non ficta. Non quaeram quae mea sunt; nec quod mihi est utile, judicabo. Hoc solum deprecor, ut fiat acceptum eis fructuosumque ministerium meum, si forte mihi ex hoc inveniam in die mala misericordiam in oculis Patris eorum». Idem, ad utramque causam de praedictis, sic ait (4):

 

«Loquor vobis experimentum meum, quod expertus sum. Si quando sane comperi profecisse aliquos vestrum ex meis monitis, tunc non (b) piguit, fateor, curam praetulisse sermonis proprio otio et quieti. Cum enim, verbi gratia, post sermonem iracundus quispiam reperitur mutatus in mitem, superbus in humilem, pusillanimis in fortem, porro mitis, humilis, fortis in sua quisque (c) gratia excrevisse, et se ipso melior factus esse cognoscitur; sed et qui forte tepebant, et languebant circa spirituale studium torpentes et dormitantes, ad ignitum eloquium Domini referbuisse et evigilasse videntur; et qui, deserto fonte sapientiae, foderant sibi propriae voluntatis cisternas, non valentes aquas continere, proptereaque ad omne injunctum gravati corde arido murmurabant, nullum in se habentes devotionis humorem: hi, inquam, cum de rore verbi et pluvia voluntaria, quam segregavit Deus haereditati suae, refloruisse probantur in opera (d) obedientiae, facti in omnibus voluntarii et devoti; non est, dico vobis, unde subeat mentem quasi pro intermisso studio jucundae contemplationis tristitia, cum talibus fuero circumdatus floribus atque fructibus pietatis. Patienter avellor ab infoecundae Rachel amplexibus, ut de Lia mihi exuberent fructus profectuum vestrorum. Minime prorsus pigebit me intermissae quietis pro cura sermonis, cum video in vobis germinare semen meum, atque augeri incrementa frugum justitiae vestrae. Charitas enim, quae (5) non quaerit quae sua sunt, id mihi jam dudum facile persuasit, nil scilicet desiderabilium meorum vestris praeferre utilitatibus. Orare, legere, scribere, meditari, et quae sunt alia spiritualis studii lucra, haec arbitratus sum propter vos detrimenta». Hucusque Bernardus.

 

Tertia causa intermittendae contemplationis est, quando, more suo recedente Sponso, non sentit anima solitas consolationes: vadit enim, et redit Sponsus pro suo velle, prout habuisti in capite XXXV (6), Quomodo Dominus fugit quando turbae, etc. Cum igitur recedit, anima languet ex desiderio ejus, et toto conatu suo revocat eum, dicens cum sponsa in Canticis (7): Revertere, dilecte mi. Si nec tunc redit, invocat sodales Sponsi, id est, angelos in auxilium suum, et dicit (8): Adjuro vos, filiae Hierusalem, ut si videritis dilectum meum, nuntietis ei, quia amore langueo. Si vero nec sic redire dignatur, anima sciens voluntatem Sponsi reducit se in activam, ut vel sic fructificet Sponso. Non enim decet contemplatorem esse desidiosum. Dicit igitur tunc sponsa (9): Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. De hoc sic ait Bernardus (10): «Fidem florem, fructum actum intellige. Nec incongrue, ut opinor, id (e) tibi videbitur, si advertas quomodo, instar floris necessario praecedentis fructum, bonum quoque (f) opus fide oporteat praeveniri. Alioquin (11) sine fide impossibile est placere Deo, Paulo attestante, magis autem aeque ipso docente (12): Omne quod non est ex fide, etiam peccatum est. Itaque nec sine flore fructus, nec sine fide opus bonum: sed et (13) fides sine operibus mortua est; sicut inutiliter quoque flos apparet, ubi non sequitur fructus. Igitur ex bonis operibus in fide non ficta radicatis, recipit (g) consolationem mens assueta quieti, quoties sibi lux, ut assolet, contemplationis subtrahitur. Quis enim, non dico continue, sed vel aliquandiu (h), dum in hoc corpore manet, lumine contemplationis fruitur? (i) At quoties, ut dixi, corruit a contemplativa, toties in activam se recipit, inde nimirum, tanquam e vicino, familiarius reditura in idipsum, quoniam sunt invicem contubernales hae duae, et cohabitant pariter: est quippe soror Mariae Martha. Neque enim, etsi a contemplationis lumine cadit, patitur tamen ullatenus se incidere in (j) tenebras peccati, seu ignaviam otii, sane in luce bonae operationis se retinens. Ut scias etiam opera lucem esse: Luceat lux vestra, inquit (14), coram hominibus: quod non est dubium de operibus fuisse dictum, quae homines poterant intueri». Hucusque Bernardus.

 

Hae sunt igitur tres causae, propter quas contemplator a jucunda contemplatione recedit, et se recipit in activam, quamvis invitus in hac ultima, ex dispensatione tamen divina: et in qualibet earum advertere potuisti ex auctoritatibus Bernardi, quod ad tempus hoc facit, et redit ad contemplationem. Unde haec ipsa sunt in argumentum, quod contemplativa praefertur activae.

 

Eia, Deo gratias, expediti sumus de tractatu contemplationis: copiosa materia est, et utilis valde, in qua non solum de ipsa contemplatione, sed de multis aliis, et quasi de toto studio spiritualis exercitii poteris edoceri. Igitur eam attente diligere, et diligenter opere adimplere coneris; nec tamen credas me tibi omnia in praedicto tractatu retulisse, quae Bernardus inde tractat: sed sufficiant tibi quae dicta sunt, etc.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 586-588.

 

Notae:

(1) Cap. XLVII, p. 571-573.

 

(2) Bern., super Cant., serm. LXI, n. 1.

 

(3) Ibid., serm. LII, n. 7.

 

(4) Bern., Super Cant., serm. LI, n. 3.

 

(5) I Cor. XIII, 5.

 

(6) Pag. 552, col. 2.

 

(7) Cant. II, 17.

 

(8) Cant. V, 8.

 

(9) Cant. II, 5.

 

(10) Bern., super Cant., serm. LI, n. 2.

 

(11) Hebr. XI, 5.

 

(12) Rom. XIV, 23.

 

(13) Jac. II, 20.

 

(14) Matth. V, 16.

 

(a) Mabill. nusquam.

 

(b) Mabill. add. me.

 

(c) Caet. edit. quispiam.

 

(d) Item opere.

 

(e) Caet. edit. deest id.

 

(f) Caet. edit. bonumque.

 

(g) Item fides non ficta radicabitur; recipiet.

 

(h) Item diu.

 

(i) Mabill. fruatur.

 

(j) Caet. edit. deest in.

 

Titulus marginalis:

(I) In quibus liceat a contemplatione subtrahi.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: