MEDITATIONES VITAE CHRISTI

 

S. R. E. CARDINALIS

 

S. BONAVENTURA

 

EX ORDINE MINORUM

 

EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

 

––––––

 

CAPUT LVI

 

De quatuor impedimentis contemplationis

 

Nunc utique videamus, quae impediunt contemplationem. Sunt autem impedimenta ejus quatuor, de quibus sic dicit Bernardus (1): «In hoc arcanum contemplationis, et in hoc sanctuarium Dei, si quem forte nostrum aliqua hora sic rapi, et sic abscondi contigerit, ut vel minime advocet, aut perturbet, vel sensus egens, vel cura pungens, vel culpa mordens, vel certe ea, quae difficilius amoventur, irruentia imaginum corporearum phantasmata: poterit quidem hic, cum ad nos redierit, gloriari et dicere (2): Introduxit me Rex in cubiculum suum (a)». Hucusque Bernardus.

 

Primum igitur impedimentum dicit, quod est sensus egens, scilicet corporis. In tantum enim anima ad corpus afficitur, quod ea in aliqua sui parte, vel sensu defectum notabilem patiente, contemplari non delectat. Tempore igitur infirmitatis non est locus contemplationis, nisi Dominus faceret de gratia speciali. Simile contingit, cum valida fames, vel sitis, vel frigus imminet, vel aliud corporis impedimentum.

 

Secundum impedimentum dicit, quod est cura pungens, id est, sollicitudo curarum et occupationum; et hoc satis potest esse clarum per auctoritates supra proximo positas. Idem etiam Bernardus prolixioribus verbis narrans impedimenta contemplationis, inter alia dicit (3), quod sicut pulvis injectus in oculum corporalem impedit visum, sic cura terrenorum actuum oculum intelligentiae confundit, atque a contemplatione veri luminis excludit.

 

Tertium impedimentum dicit, quod est culpa mordens, id est, peccatum. Et hoc duobus modis potest contingere: primo cum peccatum est in anima; secundo cum fuit, et deletum est per contritionem et confessionem, sed in memoriam revocatur: utrumque enim impedit contemplationem, ut in eodem sermone refert, sic inter alia dicens, quod sicut tenebrae impediunt visum corporalem, sic peccatum, cum est in anima, impedit ipsam, quia tenebrosa est; sed ad contemplandum requiritur puritas et pulchritudo animae: sic tunc non est locus contemplationi. Similiter sicut sanguis, vel humor concretus, fluens in oculum, impedit visum, sic peccatum cum redit in memoriam, influit in animam, et impedit visum ejus. Et propterea cavere debes, tempore contemplationis, cogitare super peccatis. Omni quidem tempore nos debemus peccatores reputare; sed signanter non debemus cogitationem nostram reflectere super aliquo vel aliquibus peccatis, tempore quo volumus contemplari. Et de hoc idem Bernardus sic dicit (4): «Habemus quoque Mariam contemplantem in illis, qui progressu longioris temporis, cooperante gratia Dei, in aliquid melius et laetius proficere poterunt, quando jam de indulgentia praesumentes, non tam versare intra se solliciti sunt tristem imaginem peccatorum, quam certe in lege Dei meditari die ac nocte, et insatiabiliter delectari. Interdum etiam revelata facie gloriam sponsi cum ineffabili gaudio speculantes, in eamdem imaginem transformantur, et de claritate in claritatem tanquam a Domini spiritu». Hucusque Bernardus.

 

Quartum impedimentum dicit, quod sunt phantasmata corporearum imaginum: et hoc est difficilius aliis supradictis, et propterea commendatur in tantum in hoc statu solitudo. Oportet enim contemplantem esse mutum, et surdum, et caecum: ut videns non videat, audiens non intelligat, nec loqui delectetur, hoc est, ut ita sit abstractus ab his transitoriis, et ita Deo conjunctus, quod in audiendo, videndo, loquendo, non minuat cursum suum, sed fugiat quantum potest. Et si quando necessitas ad id cogit, non secum reportet imagines, quae per has fenestras intrant ad animam nostram. Unde non debet contemplativus, sicut activus observare mores aliorum, ne inde phantasmata reportet. Multo ergo magis tu debes a saecularium collocutione cessare, quantumcumque conjuncti sint, ut inde te pluries monui. Si quando etiam obedientia, vel necessitas, vel obsequium, vel recreatio ad aliquid laborandum vel operandum te impellit, fideliter facias; sed non sic adhaereas voluntate, vel delectatione, ut inde reportes imagines, ne postea Deo vacans, impediaris. De quo sic ait Bernardus (5): «Aliquid operandum est de manibus, quod injungi solet, non tam quod animum delectando detineat ad horam, quam quod spiritualibus studiis delectationem conservet, et nutriat: in quo remittatur ad horam animus, non resolvatur: unde se facile, mox ut ad seipsum redeundum visum fuerit, expediat absque controversia inhibentis (b) voluntatis, absque contagione contractae delectationis, vel memoriae imaginantis. Non enim (6) vir propter mulierem, sed mulier propter virum. Non spiritualia exercitia propter corporalia, sed corporalia propter spiritualia. Propterea sicut viro creato collatum, vel comparatum est ei adjutorium simile sibi ex ipsa hominis substantia; sic cum in adjutorium spiritualis studii necessaria sint corporalia, non tamen in hoc semper aeque convenire videntur similitudine et affinitate, sicut meditari quod scribatur, vel scribere quod legatur. Subdivalia tamen exercitia sic saepe etiam spiritum exhauriunt, ut cum graviori ruralium operum exercitio sit magna contritio corporis usque ad contritionem, vel humiliationem (c) cordis. Fatigationis enim suae pressura exprimunt saepe vehementioris affectum devotionis (7). Serius tamen animus (d) et prudens ad omnem se (e) comparat laborem, nec in eo (f) dissolvitur, sed per eum magis in seipsum colligitur, qui semper prae oculis habuit, non tam quod agit, sed quod agendo intendit, omnis consummationis attendens finem». Hucusque Bernardus (7). Vides quam vigilanter cavere oportet, ne in manualibus laboribus animum occupes. Novi enim in hoc quantum impedimentum contemplationis incurres propter curam sollicitudinum. Et haec de impedimentis contemplationis dicta sufficiant.

 

Ex quibus manifeste apparere potest quam sit nociva intricata curiositas, quae totam animam inficit, et facit inquietam et impuram; quam etiam nociva sit cupiditas, et congregatio rerum, et per consequens quam sit pretiosissima benedicta paupertas, quae animam expeditam, et puram Deo continue repraesentat.

 

Non autem te moveat, ut supra dixi, quod contemplativus proximis non intendit; nam intendit Deo, et in ejus dilectione activum excedit; sed activus excedit contemplativum in dilectione proximi. De quo dicit Bernardus (8): «Dico autem per gratiam Dei, quae in nobis est, et ficus nos habere, et vineas: ficus quidem, qui suaviores in moribus sunt; vineas vero, qui spiritu ferventiores. Omnis qui se inter nos communiter socialiterque habet, et non solum sine querela conversatur inter fratres, sed etiam cum multa suavitate fruendum se omnibus praebet in omni officio charitatis, quidni illum vicem agere ficus convenientissime dicam?». Et infra (9): «Jam qui vineae sunt, severiores nobis, quam suaviores se exhibent, in spiritu vehementi agentes, zelantes pro disciplina, vitia acerrime corripientes, et aptantes (g) sibi convenientissime vocem illam (10): Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? Item (11): Zelus Domus tuae comedit me. Et mihi quidem illi in dilectione proximi; isti in dilectione Dei eminere videntur». Hucusque Bernardus. Vides quoniam contemplativi, ad quos maxime spectat zelare pro Deo, praeferuntur activis in dilectione Dei. Hoc tamen discrete intellige, quia nunquam contemplativus proximi charitatem omittit; sed principalius intendit Deo, et secundario proximo, quamvis hoc ipsum determinationem recipiat. Nam rudis et incipientis contemplantis est omnino, quam strictius potest, soli Deo vacare, et in solitudine mentis, et etiam corporis, si potest, manere, ut etiam zelum Dei, et seipsum, et proximum vel zelo Dei negligere videatur, cum ipsa solitudinis natura id requirat, et maxime quando sponsi visitatione et frequentia jucundatur; alias enim de facili posset eradicari. Cum vero jam perfectus et sublimatus est per longum contemplationis exercitium, tunc pro Deo fortiter zelat, et pro animae salute, ut habuisti supra (12), ex sermone Bernardi XVIII super Cantica in hoc tractatu, scilicet quomodo contemplativa praecedit secundam partem activae. Cum vero necessitas imminet, quilibet contemplativus, quomodocumque incipiens (h), pro charitate proximi otium intermittit. Unde idem Bernardus sic dicit (13): «Orantem denique hominem Deo loqui quis dubitet? Quoties tamen inde, charitate jubente, abducimur et avellimur, propter eos qui nostra indigent opera vel loquela! Quoties pie cedit negotiorum tumultibus pia quies! Quoties bona conscientia ponitur (i) codex, ut operi manuum insudetur! Quoties, pro administrandis terrenis, justissime ipsis supersedemus celebrandis missarum solemniis! Ordo praeposterus; sed necessitas non habet legem». Hucusque Bernardus.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 583-585.

 

Notae:

(1) Bern., super Cant., serm. XXIII, n. 16.

 

(2) Cant. I, 3.

 

(3) Bern., de Assumpt. Virg., post med.

 

(4) Bern., super Cant., serm. LVII, n. 11.

 

(5) Imo Guill., ubi sup., c. VIII, n. 22.

 

(6) I Cor. XI, 9.

 

(7) Guill., a S. Theod., ibid., n. 23.

 

(8) Id., super Cant., serm. LX, n. 9.

 

(9) Ibid., n. 10.

 

(10) Psal. CXXXVIII, 21.

 

(11) Psal. LXVIII, 10.

 

(12) Cap. XLVII, p. 571.

 

(13) Bernard., super Cant., serm. L, n. 5.

 

(a) Vulg. cellaria sua.

 

(b) Edit. Vat. et Ven. inhaerentis.

 

(c) humilitatem.

 

(d) Servus tamen bonus.

 

(e) otium saepe.

 

(f) eum.

 

(g) optantes.

 

(h) Edit. Ven. insipiens.

 

(i) Leg. deponitur.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: