EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS
––––––
In contemplativa vero aliter, et longe aliter te vivere oportet. Contemplator enim soli Deo vacare debet, et manere in solitudine saltem mentis, de qua habuisti supra (1), de Jejunio Domini. Nihil igitur ad eum de aliquibus rebus communibus vel propriis, nihil ad eum de proximis quantum ad obsequia corporalia pro illo tempore, sed a ratione, et devotione, et compassione intendit ad eos. Nihil etiam ad eum de seipso. Omnia, breviter, debet post tergum projicere, et tanquam insensibilis et mortuus esse, ut soli Deo vacare possit, nisi eum necessitas implicet vel invitum. Oportet enim quod hanc sapientiam discat in otio, ut habuisti supra, in tractatu de contemplationibus, ex sermone Bernardi super Cantica quadragesimo. Oportet quod minoretur actu et taceat, exemplo Mariae, quantumcumque et quotiescumque interpelletur; et ipsius exemplo dimittat Dominum respondere, et facere, ut omnia dignantissimae (a) providentiae suae committat.
Super his autem audi Bernardum more suo facunde loquentem; dicit enim sic (2): «Habet Martha, dum agit, formam bene operantis. Maria vero speciem exprimit contemplantis, dum sedet, dum tacet, dum interpellate non respondet; sed tantum in Dei verbum toto mentis studio intendit, ac solam quam diligit gratiam divinae cognitionis, caetera respuens, medullitus haurit; forisque ut insensibilis redditur, dum intus ad contemplanda Dei sui gaudia felicissime rapitur». Et paulo post: «Non miremur quempiam laborantem et bene operantem, si adversus fratrem vacantem murmurare videamus, quia et hoc in hoc evangelio legimus Martham fecisse adversus Mariam. Quod autem Maria murmuraverit adversus Martham, eo quod ejus actionibus implicari nollet, nusquam omnino reperitur. Neque enim utrumque agere competenter sufficeret, et curis exterioribus deservire, et interius sapientiae desideriis vacare. De ipsa quippe sapientia scriptum est (3): Et qui minoratur actu, percipiet illam. Propterea Maria sedet, immotaque manet, nec vult interrumpere silentii quietem, ne jucundam amittat contemplationis dulcedinem, praesertim cum ipsum intus audiat Dominum dicentem (4): Vacate (b), et videte quam suavis est Dominus». Idem (5): «Putas in domo, in qua Christus suscipitur, vox murmuris audietur? Felix domus, et beata semper congregatio, ubi de Maria Martha conqueritur. Nam Mariam Marthae (c) aemulari prorsus indignum, prorsus illicitum est. Alioquin ubi legis Mariam causantem: quia soror mea reliquit me solam ministrare? Absit, absit, ut qui Deo vacat, ad tumultuosam aspiret fratrum officialium vitam. Martha semper insufficiens sibi, et minus idonea videatur (d), aliisque magis id operis, quod administrat, optet imponi. Vide autem praerogativam Mariae, quod in omni causa habet advocatum. Indignatur siquidem Pharisaeus, conqueritur soror, et etiam discipuli murmurant; ubique Maria tacet, et pro ea loquitur Christus».
Et infra (6): «Videat ergo Maria quemadmodum vacet et videat, quoniam suavis est Dominus. Videat, inquam, devota mente, quam tranquillo sedeat animo secus pedes Jesu, providens animo semper in conspectu suo, et verba ex ejus ore excipiens, cujus affectus amabilis, et eloquium dulce. Diffusa est enim (7) gratia in labiis ejus, et est speciosus forma prae filiis hominum, imo super omnem gloriam angelorum. Gaude et gratias age, Maria quae partem optimam elegisti. Beati enim oculi qui vident quae tu vides, et aures quae merentur audire quae tu audis. Beata plene, quae venas divini susurri percipis in silentio, in quo utique bonum est homini Dominum expectare. Simplex esto, non tantum sine dolo, sed etiam absque multiplicitate occupationum, ut tecum sit sermocinatio ejus, cujus et vox dulcis et facies decora. Unum cave, ne incipias abundare in sensu tuo, et velis plus sapere quam oportet: ne forte dum lucem sectaris, impingas in tenebras, illudente tibi daemonio meridiano». Hucusque Bernardus.
Vidisti quoniam contemplator debet omnia dimittere, occupationes, et exercitia corporalia, quae occupatio recte opponitur vacationi, et est unum de majoribus impedimentis, quae possit habere contemplator. Nam pluribus modis impedit eum: et non solum cum est in occupatione, sed etiam postea, et primo reddendo mentem sollicitam et inquietam circa id quod fecit, vel facere habet, etiam et relinquendo imaginationes et phantasmata, quae multum impediunt contemplantem.
–––––––––––
S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 582-583.
Notae:
(1) Cap. XVII, p. 538 et seq.
(2) Bern., de Assump. B Virg., serm. V, parum ante med.
(3) Eccli. XXXVIII, 25.
(4) Psal. XXXIII, 9.
(5) Bern., de Assumpt. Virg., serm. III, n. 2.
(6) Ibid., n. 5.
(7) Psal. XLIV, 3.
(a) Caet. edit. dignatissime.
(b) Vulg. Gustate.
(c) Mabill. Mariae Martam; caet. edit. Maria Marthae.
(d) Ita Mabill.; caet. edit. videtur.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016
Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: