EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS
––––––
Postquam vidimus de exercitio utriusque vitae, scilicet primae partis activae, et etiam contemplativae, et de generibus ipsius contemplativae: restat videre quem modum tenere valeamus, ut in ipsam possimus facilius introduci, et eam efficacius adipisci. (I) Scire ergo debes, quod prima pars activae requirit socialem inter alios conversationem, sicut contemplatio solitudinem. Ideo autem in activa conversandum est inter alios, quia melius et citius quis propositum suum consequetur. Erubescit enim inter alios de vitiis quae habet, et de virtutibus quas non habet, et ideo in utrisque se corrigit: quod in solitudine non contingit, quia in ea nec ipse quandoque perpenderet, nec esset qui corrigeret, nec coram quo erubesceret. Propterea proficit in correctionibus et moribus aliorum, cum est in congregatione: conatur enim vitare defectus, de quibus alii corripiuntur et displicent, et adipisci virtutes, in quibus alii commendantur et placent. Sic ergo te facere oportet, donec fueris in activa, et caute observes et vites tua et aliorum vitia, secundum modum supra dictum in pluribus locis, maxime in exercitio activae. Considera diligenter quae ibi dicta sunt de virtutibus et vitiis, et secundum ea vivere stude, quomodo teipsam examinare et ad virtutes aliorum aspicere debeas, et imitari, et exinde humiliari, et in timore semper manere, quia tu similes virtutes non habes.
Sic ergo docet Bernardus (1): «Non sine causa ab heri et nudiustertius invasit me languor animi, et mentis hebetudo, insolita quaedam inertia spiritus. Currebam bene; sed ecce lapis offensionis in via: impegi et corrui. Superbia inventa est in me, et Dominus declinavit in ira a servo suo. Hinc ista sterilitas animae meae, et devotionis inopia, quam patior. Quomodo ita exaruit cor meum, coagulatum est sicut lac, factum est sicut terra sine aqua? nec compungi ad lacrymas queo; tanta est duritia cordis! Meditationes solitas non invenio. Ubi illa inebriatio spiritus? ubi mentis serenitas, et pax, et gaudium in Spiritu sancto? Ideo ad opus manuum piger, ad vigilias somnolentus, ad iram praeceps, ad odium pertinax, linguae et gulae indulgentior, segnior, et obtusior ad praedicationem. Heu! omnes montes in circuitu meo visitat Dominus; ad me autem non appropinquat». Et post: «Nam alium quidem intueor singularis abstinentiae, alium vero patientiae admirandae, alium autem summae humilitatis et mansuetudinis, alium multae misericordiae et pietatis: illum in contemplatione frequenter excedere, hunc pulsare et penetrare coelos orationum instantia, aliosque in aliis praeeminere virtutibus. Hos, inquam, considero omnes ferventes, omnes devotos, omnes in Christo unanimes, omnes in donis coelestibus et gratia affluentes, tanquam spirituales re vera montes, qui a Domino visitantur, et sponsum in se salientem frequenter recipiunt. Ego autem, qui horum in me invenio nihil, quid me aliud putem, quam unum e montibus Gelboe, quem praeterit in ira et in indignatione sua ille caeterorum omnium benignissimus visitator? (2) Filioli, haec cogitatio tollit extollentiam oculorum, conciliat gratiam, viam sponsi saltibus praeparat». Et infra: «Volo vos non parcere vobis, sed accusare vosmetipsos, quoties forte in vobis vel ad modicum tepere gratiam, virtutem languescere deprehenditis». Et post: «Hoc facere hominis est, qui curiosus circumspector est sui, et scrutator viarum suarum ac studiorum, atque in omnibus semper suspectum habet arrogantiae vitium, ne surrepat. In veritate didici, nil aeque efficax esse ad gratiam promerendam, retinendam et recuperandam, quam si omni tempore coram Deo inveniaris non altum sapere, sed timere. (3) Beatus homo qui semper est pavidus». Idem (4): «Discito tibi praeesse, et vitam ordinare, mores componere, temetipsum judicare, et teipsum apud teipsum accusare, saepe etiam condemnare, nec impunitum dimittere. Sedeat judicans justitia, stet rea, et temetipsum accusans conscientia. Nemo te plus diligit, nemo te fidelius judicabit. (5) Mane praeteritae noctis fac a temetipso exactionem, et ventures diei tu tibi indicito cautionem. Vespere, praeteritae diei rationem exige, et supervenientis noctis fac indictionem. Sic districto nunquam aliunde (a) lascivire vacabit. Singulis horis secundum communis instituti canonem sua distribue exercitia: cui spiritualia, spiritualia; cui temporalia, temporalia. In quibus sic exolvat omne debitum spiritus Deo, corpus spiritui, ut si quid fuerit intermissum, si quid neglectum, si quid imperfectum, suo modo, suo loco, suo tempore, non abeat impunitum sive irrecompensatum». Idem (6): «Quantum, putas, ego illos admiror, quantum vereor in corde meo, quanto amplector charitatis affectu, qui velut nescientes eos quos secum quotidie vident, unum forte, aut duos, vel etiam plures, quos in majori fervore spiritus viderint (b), sibi ex omnibus eligunt, et cum ipsi fortasse meliores sint, semper tamen illorum sibi proponunt et praeponunt sancta in Domino studia, et exercitia corporalia, seu etiam spiritualia?». Et infra (7): «Vae mihi, inquit (unus ex nostris), quia monachum in vigiliis unum consideravi, in quo triginta virtutes numeravi, quarum vix unam in me invenio, et fortasse nullam. Ille tantum habebat, quantum (c) haec ipsa religiosae aemulationis humilitas. Hic itaque fructus sit mei sermonis, ut aliorum quisque altiora semper attendat, quia in eo constat plenitudo humilitatis. Nam si forte in re aliqua major tibi fratre aliquo gratia collata videtur, sed in multis, si bonus aemulator fueris, judicare te poteris inferiorem. Quid si forte laborare, aut jejunare plus isto potes, et ille patientia superat, humilitate praecedit, supereminet charitate? quomodo (d) tota die circa illud quod videris habere insipienti cogitatione versaris! Esto magis sollicitus, ut scias quid desit tibi. Hoc enim melius». Hucusque Bernardus.
Vides quam magnum est circumspicere et examinare seipsum, et etiam alios, ut in suam utilitatem mores eorum convertat. In hoc igitur te multum exerceas, dum fueris in activa, semper tenendo charitatis, humilitatis et pietatis obsequia. Super omnia vero teneas meditationes vitae Christi, et orationem, quia in utrisque miro modo illuminaberis circa vitia et virtutes, et super omnia alia exercitia in eis ad puritatem animi proficies, ad quae (e) totis viribus te intendere oportet, quia omnes virtutes continet, ut dixi supra (8), de jejunio Domini.
Et si bene auctoritates supra (9) de contemplatione positas intellexisti, tanto quis majori puritate se munire debet, quanto ad celsiorem contemplationem ascendere cupit. Depuratur autem anima in meditationibus vitae Christi, et maxime passionis ipsius, ut habuisti supra in generalibus contemplationibus ex sermone septuagesimo secundo Bernardi super Cantica. Depuratur etiam in oratione quae vicina et proxima est contemplationi; et quod oratio laboriosis sudoribus impetrat, contemplatio amoene quiescendo degustat.
Et haec de modo vitae activae sufficiant.
–––––––––––
S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 580-582.
Notae:
(1) Bern., super Cantica, serm. LIV, n. 8.
(2) Bern., super Cant., serm. LIV, n. 9.
(3) Prov. XXVIII, 14.
(4) Imo Guill. a S. Theod., ad fratres de Monte Dei, c. X, n. 23, inter spuria Bern.
(5) Ibid., n. 29.
(6) Id., de Divers., serm. XXXVI, de altitud. et humilit. cordis, n. 2.
(7) Ibid., n. 3.
(8) Cap. XVII, p. 538, col. 1-2.
(9) Cap. XLIX-LIII, p. 574-580.
(a) Mabill., nequaquam tibi aliquando.
(b) Ita Mabill.; caet. edit. vident.
(c) Mabill., nullam ille tantam habebat, quanta.
(d) Item quid enim.
(e) Leg. quam.
Titulus marginalis:
(I) Prima pars vitae activae consistit in sociali conversatione.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016
Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: