MEDITATIONES VITAE CHRISTI

 

S. R. E. CARDINALIS

 

S. BONAVENTURA

 

EX ORDINE MINORUM

 

EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

 

––––––

 

CAPUT LIII

 

De contemplatione majestatis Dei; item, quod quatuor sunt genera contemplationis

 

Veniamus autem ad sublimiorem, ad quam credo paucos attingere, videlicet ad contemplationem Domini. Revereamur tamen quae dicit Bernardus (1), ut ab eo aliqualiter introducti tentemus, si quando Dominus dignetur, aliquid gratum inde percipere. Dicit ergo loquens de sodalibus Sponsi, id est, angelis dicentibus (2): Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento. «Aurum divinitatis est fulgor, aurum sapientiae, quae desursum est. Hoc auro fulgentia quaedam quasi veritatis (a) signacula spondent se figuraturos hi, quibus id ministerii est, superni aurifices, atque internis animi auribus inserturos. Quod ego non puto esse aliud, quam texere quasdam spirituales similitudines, et in ipsis purissima divinae sapientiae sensa, animae contemplantis conspectibus importare, ut videat saltem (3) per speculum in aenigmate, quod nondum facie ad faciem valet ullatenus intueri. Divina sunt, et nisi expertis prorsus incognita quae effamur: quomodo videlicet in hoc mortali corpore, fide adhuc habente statum, et necdum propalata perspicui substantia luminis, jam tamen (b) purae interdum contemplatio veritatis partes suas agere intra nos, vel ex parte, praesumit ita, ut liceat usurpare alicui nostrum, cui hoc datum desuper fuerit, illud Apostoli (4): Nunc cognosco ex parte. Item (5): Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus. Cum autem divinius aliquid raptim, et veluti in velocitate (c) corusci luminis, interluxerit menti spiritu excedenti, sive ad temperamentum nimii splendoris, sive ad doctrinae usum; continuo, nescio unde, adsunt imaginatoriae quaedam rerum inferiorum similitudines, infusis divinitus sensibus (d) accommodates, quibus quodammodo adumbratus purissimus ille ac splendidissimus veritatis radius, et ipsi animae tolerabilior fiat, et quibus communicare illum voluerit, capabilior. Existimo tamen ipsas formari in nobis (e) sanctorum suggestionibus angelorum, sicut e contrario contrarias et malas ingeri immissiones per angelos malos dubium non est».

 

Idem (6): «Felix mens, quae sibi in hac materia frequenter cavare studuit; sed quae in petra, felicior. Licet quidem cavare et in petra, sed ad hoc puriore mentis acie opus est, et vehementiori omnino intentione, etiam et meritis potioribus sanctitatis. Et ad hoc quis idoneus? Nempe ille qui dixit (7): In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Nonne tibi videtur ipsis se Verbi penetralibus immersisse, et de abditis pectoris ejus quamdam (f) intimae sapientiae sacrosanctam eruisse medullam». Et infra (8): «Sed in petra quanto difficilius cavatur, tanto suavius, quod inde eruis, sapit. Nec verearis illud quod Scriptura (9) minatur scrutatoribus majestatis: tantum affer purum et simplicem oculum, non opprimeris a gloria, sed admitteris, nisi non Dei, sed tuam quaesieris gloriam. Alioquin sua quisque opprimitur, non Dei gloria, dum proclivis in istam, ad illam levare cervicem non sinitur, nimirum gravi (g) cupiditate. Hac excussa, secure scrutemur in petra, in qua thesauri absconditi sapientiae et scientiae sunt. Sed si adhuc dubitas, audi ipsam petram (10): Qui operantur in me, non peccabunt. (11) Quis mihi dabit pennas sicut columbae, et volabo et requiescam? Ibi invenit requiem mansuetus et simplex, ubi dolosus opprimitur, et elatus, et cupidus inanis gloriae». Et paulo post: «Non opprimitur, qui non scrutator est majestatis, sed voluntatis: nam quod majestati attinet, interdum quidem et in ipsam intendere audet, sed quasi admirans, non quasi scrutans. Sed si quando per excessum rapi in illam contingat, digitus Domini est iste, dignanter levans (h) hominem; non hominis temeritas, insolenter Dei alta pervadens (i). Cum ergo Apostolus raptum se commemoret, ut ausum excuset; quisnam alter praesumat mortalium huic se divinae majestatis horrendo scrutinio propriis intrudere (j) conatibus, et importunus contemplator pavenda irrumpere in arcana? Scrutatores proinde majestatis, tanquam irruptores dici reor, non qui rapiuntur in eam, sed qui irruunt. Ipsi itaque opprimuntur a gloria. (12) Ergo formidolosa scrutatio majestatis, at voluntatis tam tuta, quam pia. Quidni tota diligentia scrutando instem sacramento gloriae voluntatis, cui mihi parendum per omnia scio? Suavis gloria, quae non aliunde, quam de ipsius suavitatis contemplatione procedit, quam de divitiarum bonitatis ac multae miserationis intuitu. Denique (13) vidimus gloriam hanc quasi unigeniti a Patre: totum nempe benignum et vere paternum, quod apparuit gloriae in hac parte. Non me opprimet gloria ista, totis licet viribus intendentem in se; ego potius imprimar illi. Etenim (14) revelata facie speculantes, in eamdem imaginem transformamur. Transformamur (k) cum conformamur (l). Absit autem ut in gloria majestatis, et non magis in voluntatis modestia, Dei ab homine conformitas praesumatur. Gloria mea haec est, si unquam de me audiero (15): Inveni hominem secundum cor meum. Cor Sponsi, cor Patris sui. Ipsum quod? Estote, ait (16), misericordes, sicut Pater vester qui in coelis est, misericors est. Haec forma quam videre desiderat, cum Ecclesiae dicit (17): Ostende mihi faciem tuam, forma pietatis est et mansuetudinis. Hanc cum omni fiducia levat ad petram, cui similis est. Accedite, inquit (18), ad eum, et illuminamini, et facies vestrae non confundentur. Quo pacto humilis ab humili confundetur, a pio sancta, a mansueto modesta? Non plane abhorrebit a puritate Petrae pura facies sponsae, non magis quam a virtute virtus, a lumine lumen».

 

Idem (19): «Duae istae sorores, duas vitas amatorum paupertatis signant. Quidam cum Martha solliciti Domino Jesu duo pulmenta praeparant, scilicet correctionem operis cum salsamento contritionis, et opus pietatis cum condimento devotionis. Hi vero, qui cum Maria soli Deo vacant, considerantes quid sit Deus in mundo, quid in hominibus, quid in angelis, quid in seipso, quid in reprobis, contemplantur quia Deus est mundi rector et gubernator, hominum liberator et adjutor, angelorum sapor et decor, in seipso principium et finis, reproborum terror et horror. In creaturis mirabilis; in hominibus amabilis; in angelis desiderabilis; in seipso incomprehensibilis; in reprobis intolerabilis». Hucusque Bernardus. In hac autem majestatis contemplatione quatuor modis speculamur, de quibus idem Bernardus sic dicit (20): «Quatuor sunt contemplationis species. Prima et maxima contemplatio est admiratio majestatis. Haec requirit cor purgatum, ut a vitio (m) liberum, atque exoneratum peccatis, facile ad superna levet, et interdum quoque per aliquas morulas stupore et ecstasi suspensum teneat admirantem. Secunda autem necessaria est huic: est enim intuens judicia Dei. Quo sane pavido aspectu, dum vehementius concutit mentem intuentis, fugat vitia, fundit (n) virtutes, initiat ad sapientiam, humilitatem servat». Et infra: «Tertia contemplatio occupatur, vel potius otiatur circa memoriam bonorum; et ne dimittat ingratum, sollicitat memorantem ad amorem benefactoris. Quarta, quae retro sunt, obliviscens, in sola quiescit expectatione repromissorum; quae cum sit meditatio aeternitatis (siquidem quae promittuntur, aeterna sunt), longanimitatem alit, ac etiam perseverantiae dat vigorem». Hucusque Bernardus.

 

Et haec de contemplatione majestatis Dei sufficiant ad praesens.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 578-580.

 

Notae:

(1) Bern., super Cant., serm. XLI, n. 3.

 

(2) Cant. I, 10.

 

(3) I Cor. XIII, 12.

 

(4) Ibid.

 

(5) Ibid., 9.

 

(6) Bern., super Cant., serm. LXII, n. 3.

 

(7) Joan. I, 1.

 

(8) Bern., ibid., n. 4.

 

(9) Prov. XXV, 27.

 

(10) Eccli. XXIV, 30.

 

(11) Psal. LIV, 7.

 

(12) Bern., ibid., n. 5.

 

(13) Joan. I, 14.

 

(14) II Cor. III, 18.

 

(15) Act. Ap. XIII, 22.

 

(16) Luc. VI, 36.

 

(17) Cant. II, 14.

 

(18) Psal. XXXIII, 6.

 

(19) Bern., Parv. et var. Serm., serm. IV.

 

(20) Id., de Consider., lib. V, c. XIV, n. 32.

 

(a) Caet. edit. varietatis.

 

(b) Ita Mabill.; al. interim; caet. edit. interni.

 

(c) Caet. edit. velocitatem.

 

(d) Mabill. sensis.

 

(e) Caet. edit. vobis.

 

(f) Item quandam ejus.

 

(g) Mabill. gravem.

 

(h) Leg. sublevans.

 

(i) Ita Mabill. caet. edit. persuadens.

 

(j) Item intrare; Mabill. intricare.

 

(k) Ita Mabill.; caet. edit. non repet. transformamur.

 

(l) Caet. edit. confirmamur.

 

(m) Mabill. vitiis.

 

(n) Item fundat.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: