EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS
––––––
Dicit ergo de coelesti curia contemplanda hoc modo (1): «Licebit unicuique nostrum in hoc tempore mortalitatis, nunc quidem patriarchas revisere, nunc salutare prophetas, nunc senatui immisceri apostolorum, nunc martyrum inseri choris: sed et beatarum Virtutum status et mansiones a minimo angelo, usque ad Cherubim et Seraphim, tota mentis alacritate percurrendo lustrare, prout quemque sua devotio feret: apud quos magis afficietur, immittente sibi spiritu, prout vult; si steterit et pulsaverit, confestim aperietur ei».
Idem (2): «Felix, cujus meditatio in conspectu Domini est semper, qui in corde suo delectationes dexterae Domini usque in finem sedula cogitatione revolvit. Quid illi grave poterit videri, qui semper tractat mente, quod (3) non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam? Quid concupiscere poterit in hoc saeculo nequam, cujus oculus semper videt bona Domini in terra viventium, et semper videt aeterna praemia?». Et post pauca: «Quis mihi tribuat, ut omnes surgentes stetis in excelso, et videatis exultationem, quae ventura est nobis a Domino?». Et infra (4): «Quid enim tam bonum est, imo quid aliud bonum videtur, quam in bonis animam demorari, quandoquidem adhuc corpus non potest?». Et mox subdit: «Quis enim ex vobis secum cogitans futuram illam vitam, scilicet laetitiam, jucunditatem, beatitudinem, et gloriam filiorum Dei; quis, inquam, talia tranquilla secum conscientia volvens (a), non continuo de plenitudine intimae suavitatis eructat (5): Domine, bonum est nos hic esse? Non sane in hac aerumnosa peregrinatione, ubi corpore detinetur, sed in suavi ac salubri illa cogitatione, in qua corde versatur (6): Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam?». Et post pauca (7): «Obsecro vos, fratres mei, non graventur corda vestra in curis saecularibus: exonerate, obsecro, corda vestra gravi mole terrenarum cogitationum». Et infra: «Formate in cordibus vestris jam non modo patriarcharum et prophetarum tabernacula, sed omnes domos illius curiae coelestis, et multiplices mansiones, secundum eum qui circuibat immolans in tabernaculo Domini hostiam vociferationis, et psalmum illum dicens Domino (8): Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Circuite et vos, fratres, cum pietatis et devotionis hostia, visitantes animo sedes supernas, et multas, quae in domo Patris sunt, mansiones; humiliter prosternentes corda vestra ante thronum Dei et agni; cum reverentia supplicantes singulis ordinibus angelorum, patriarcharum numerum, cuneos prophetarum, senatum apostolorum salutantes; conspicientes (b) coronas martyrum purpureis rutilantes floribus, et redolentes liliis choros virginum admirantes, atque ad mellifluum novi cantici sonum, quantum praevalet infirmitas, cordis erigentes auditum. Haec recordatus sum, Propheta loquitur (9), et effudi in me animam meam: quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei».
Hucusque Bernardus. Et haec de caelestis patriae contemplatione sufficiant.
–––––––––––
S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 578.
Notae:
(1) Bern., super Cant., serm. LXII, n. 2.
(2) Id., de Ascens. Dom., serm. IV, n. 7.
(3) Rom. VIII, 18.
(4) Ibid., n. 8.
(5) Matth. XVII, 4.
(6) Psal. LIV, 7.
(7) Psal. LXXXIII, 2.
(8) Ibid., n. 9.
(9) Psal. XLI, 5.
(10) Bern., super Cant., serm. XLI, n. 3.
(a) Edit. Vat. et Ven. volens.
(b) Mabill. suspicientes.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXV, Kraków 2015
Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: