EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS
––––––
Dicit ergo circa hoc primum (1): «Duo sunt quae in nobis purganda sunt, scilicet intellectus et affectus: intellectus, ut noverit; affectus, ut velit». Et paulo ante (2): «Intellectus, dicit (a), tunc deprimitur, cum multa cogitat, cum non colligit se circa unam et unicam meditationem quae concipitur de civitate illa, cujus participatio ejus in idipsum». Et mox subdit: «Affectiones vero, quae corpore corrupto diversis passionibus afficiuntur (b) mitigari nunquam possunt, ne dicam sanari, donec voluntas unum quaerat, et tendat ad unum». Et infra (3): «Sed Christus intellectum illuminat; Christus (c) affectum purgat. Venit enim Filius Dei, et tot et tanta mirabilia in mundo operatus est, ut non immerito intellectum nostrum ab omnibus mundanis rebus evocaverit, ut semper cogitemus, et nunquam cogitare sufficiamus, quia mirabilia fecit. Vere latissimos nobis ad spatiandum intelligentiae campos dereliquit, et torrens istarum cogitationum profundissimus est. Quis enim cogitare sufficiat, qualiter rerum Deus praevenerit nos, venerit ad nos, subvenerit nobis, et singularis majestas voluerit (d) mori ut viveremus, servire ut regnaremus, exulare ut repatriaremur (e), et usque ad servilissima opera inclinari, ut constituent nos super omnia sua?». Idem (4): «Unde nobis in his tenebris veritas? Unde charitas in hoc saeculo nequam, in hoc mundo, qui totus positus est in maligno? Putas, erit qui intellectum illuminet, qui inflammet affectum? Erit, si convertamur ad Christum, ut velamen de cordibus auferatur».
Idem (5): «Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi (6), inter ubera mea commorabitur. (7) Et ego, fratres, ab ineunte mea conversione, pro acervo meritorum, quae mihi deesse sciebam, hunc mihi fasciculum colligare, et inter ubera mea collocare curavi, collectum ex omnibus anxietatibus et amaritudinibus Dei mei. Primum videlicet infantilium illarum necessitatum; deinde laborum quos pertulit in praedicando, fatigationum in discurrendo, vigiliarum in orando, tentationum in jejunando, lacrymarum in compatiendo, insidiarum in colloquendo, postremo periculorum in falsis fratribus, convitiorum, sputorum, colaphorum, subsannationum, exprobrationum, clavorumque horum similium, quae in salutem nostri generis sylva evangelica copiosissime noscitur protulisse». Et infra (8): «Haec meditari dixi sapientiam; in his justitiae mihi perfectionem constitui; in his plenitudinem scientiae, in his divitias salutis, in his copias meritorum. Ex his mihi interdum potus salutaris amaritudinis, ex his rursum suavis unctio consolationis. Haec me erigunt in adversis, in prosperis reprimunt, et inter laeta tristiaque vitae praesentis via regia incedenti, tutum praebent utrobique ducatum, hinc inde mala imminentia propulsando. Haec mihi mundi judicem conciliant, dum tremendum potestatibus mitem humilemque figurant; dum non solum placabilem, sed amicabilem repraesentant eum, qui inaccessibilis est principibus, terribilis apud reges terrae. Propterea haec mihi in ore frequenter, sicut vos scitis: haec in corde semper, sicut Deus scit: haec stylo meo admodum familiaria, sicut apparet: haec mea subtilior interiorque (f) philosophia, scire Jesum, et hunc crucifixum». Hucusque Bernardus.
Et haec de contemplatione humanitatis sufficiant, quia totum hunc librum de ipso habes. Scire tamen debes, quod hanc contemplationem non oportet quod praecedat vita activa, quia de rebus corporalibus est, scilicet de actionibus Christi secundum humanitatem. Unde tanquam familiarior non tantum perfectioribus, sed etiam rudibus proponitur intuenda: tum quia in ea, sicut in activa, et a vitiis purgamur, et virtutibus imbuimur; unde haec cum activa concurrit. Cum igitur dicitur, quod activa debet praecedere contemplativam; verum est in aliis sublimioribus suis generibus, scilicet coelestis curiae, et majestatis Dei, quae tantum perfectis reservantur. Et ideo ista de humanitate Christi rectius et proprius meditatio, quam contemplatio nominari debet.
De praedictis autem duabus etiam per auctoritates Bernardi videamus.
–––––––––––
S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 577-578.
Notae:
(1) Bern., de Ascens. Dom., serm. III, n. 2.
(2) Ibid., n. 1.
(3) Bern., ibid., n. 2.
(4) Ibid., serm. VI, non longe princ.
(5) Id., super Cant., serm. XLIII, n. 2.
(6) Cant. I, 12.
(7) Bern., ibid., n. 3.
(8) Ibid., n. 4.
(a) Caet. edit. dico.
(b) Leg. sic affectiones vero, corpore corr., div. pass. afficiuntur, quae.
(c) Mabill. Spiritus sanctus.
(d) Caet. edit. voluit.
(e) Item repatriaremus.
(f) Mabill. interim.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXV, Kraków 2015
Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: