EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS
––––––
Scire autem debes contemplationis tria esse genera: duo principalia propter perfectos; tertium additur pro imperfectis. Duo (a) perfectorum sunt contemplatio majestatis Dei, et contemplatio coelestis curiae. Tertium pro incipientibus et imperfectis est contemplatio humanitatis Christi, quam in hoc libello tibi describo.
Et ideo ab hac tibi incipiendum est, si vis ascendere ad majora; alias non tam ascendere, quam reverti (b) posses. Vide igitur quam necessaria sit tibi hujus libelli doctrina. Nunquam enim ad sublimia Dei, mente elevare te posse confidas, nisi in hac te diligenter et longo tempore exerceas.
Super hac autem materia dicit sic Bernardus: (1) «Duo liquet contemplationis genera esse: unum de statu et felicitate, et gloria civitatis supernae, quo vel actu, vel otio ingens illa coelestium civium occupata fit multitudo; alterum de regis ipsius majestate, aeternitate et divinitate. Illa in maceria; ista in petra: sed haec quanto difficilius cavatur, tanto suavius, quod inde eruis, sapit». Et infra (2): «Sed quia non ex omni se interim parte adhuc ad petram perforandam accedere Ecclesia potest (neque enim omnium est, qui in Ecclesia sunt, sacramenta divinae voluntatis inspicere, aut apprehendere per semetipsos profunda Dei); ideo non solum in foraminibus petrae, sed etiam in cavernis maceriae habitare ostenditur. Ergo in perfectis quidem, qui rimari et penetrare arcana sapientiae, et puritate conscientiae audent, et intelligentiae acumine possunt, habitat (c) in foraminibus petrae. De reliquo in caverna maceriae, ut qui in petra fodere per semetipsos, aut non sufficiunt, aut non praesumunt, in maceria fodiant, contenti vel gloriam Sanctorum mente intueri. Si cui nec hoc quidem possibile sit, huic sane propone (d) Jesum, et hunc crucifixum: ut et ipse absque suo labore habitet in foraminibus petrae, in quibus non laboravit. Judaei in his laboraverunt, et ipse in labores infidelium introibit, ut sit fidelis. Nec verendum quod patiatur repulsam, qui vocatur ut intret. Ingredere, inquit (3), in petram, absconde te in fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus. Infirmae adhuc et inerti animae fossa ostenditur humus, ubi lateat, donec convalescat et proficiat: ut possit et ipsa per se cavare sibi foramina in petra, per quae intret ad interiora Verbi, animi utique vigore et puritate. (4) Et si intelleximus fossam humum illam, quae ait (5): Foderunt manus meas, et pedes meos, non erit ambigendum de sanitate animae vulneratae, quae in ea demorabitur. Quid enim est tam efficax ad curanda conscientiae vulnera, necnon ad purgandam (e) mentis aciem, quam Christi vulnerum sedula meditatio? Verum donec purgata et sanata perfecte fuerit, non videbo (f) qualiter illi aptari possit quod dicitur (6): Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis. Quomodo denique faciem suam ostendere audet (g), vel levare vocem, cui et latere indicitur? Abscondere, inquit, in fossa humo. Quare? Quia non est pulchra facie, nec digna ut videatur. Non erit digna videri, quamdiu non erit idonea videre. Cum autem per inhabitationem fossae humi in sanando oculo interiori tantum profecerit, ut revelata facie speculari gloriam Dei et ipsa possit; tunc demum quae videbit, fiducialiter jam loquitur, voce et facie placens. Placeat necesse est facies, quae in Dei claritatem intendere potest. Neque illud enim posset, nisi clara quoque esset et pura: utique transformata in eamdem, quam conspicit, claritatis imaginem; alioquin ipsa dissimilitudine resiliret, insolito reverberata fulgore. Ergo cum pura puram intueri poterit veritatem, tunc faciem ipsius Sponsus videre cupiet, consequenter et vocem audire». Hucusque Bernardus.
Vides quam necessaria sit tibi vitae Christi meditatio: nam ut ex auctoritate patet, nisi in ea depureris, nunquam ad sublimia Dei ascendere poteris. Unde vigilanter et indesinenter exercearis (h) in ea. (I) Vidisti etiam quomodo tria sunt genera contemplationis, scilicet humanitatis Christi, coelestis curiae, ac majestatis divinae. Scire autem debes, quod in qualibet harum duo sunt mentis excessus, intellectualis, et affectualis. De quibus sic dicit Bernardus (7): «Cum duo sint beatae contemplationis excessus, in intellectu unus, et alter in affectu; unus in lumine, et alter in fervore; unus in agnitione, alter in devotione: pius sane affectus, et pectus amore calens, et sanctae devotionis infusio, etiam et vehemens spiritus repletus zelo, non plane aliunde, quam ex cella vinaria reportantur». Hucusque Bernardus, et in aliis, et in isto.
–––––––––––
S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 576-577.
Notae:
(1) Bern., super Cant., serm. LXII, n. 4.
(2) Ibid., n. 6.
(3) Isa. II, 10.
(4) Bern., ibid., n. 7.
(5) Psal. XXI, 17.
(6) Cant. II, 14.
(7) Bern., super Cant., serm. XLIX, n. 4.
(a) Caet. edit. Duorum.
(b) Item revereri.
(c) Scilicet Ecclesia. Ita Mabil.; caet. edit. habitant.
(d) Mabill. proponet.
(e) Caet. edit. purgandum.
(f) Mabill. non video.
(g) Item audeat.
(h) Edit. Vat. et Ven. exerceris.
Titulus marginalis:
(I) Tria contemplationis genera.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXV, Kraków 2015
Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: