MEDITATIONES VITAE CHRISTI

S. R. E. CARDINALIS
S. BONAVENTURA
EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

CAPUT V
Quomodo beata Virgo visitavit Elisabeth, et quomodo
Magnificat et Benedictus facta fuerunt

Post haec recogitans Domina verba Angeli, quae dixit de consobrina sua Elisabeth, eam visitare proponit ad congratulandum eidem, ac etiam serviendum. Ivit ergo una cum Joseph sponso suo a Nazareth ad domum ipsius, quae distabat a Hierusalem per quatuordecim vel quindecim milliaria, vel circa. Non ergo retardatur asperitate, vel longinquitate viae, sed (1) cum festinatione ivit, quia nolebat diu in publico videri. Et sic non erat ex conceptu filii aggravata, ut aliis mulieribus contingit. Non enim fuit Dominus Jesus onerosus matri. Conspice ergo hic quomodo vadit sola cum sponso suo Regina coeli et terrae; et non eques, sed pedes; non ducit frequentiam militum vel baronum, non camerariarum et domicellarum comitivam. Vadunt autem cum ea paupertas, humilitas et verecundia, omniumque virtutum honestas. Est et Dominus secum, magnam et honorabilem comitivam habens, sed non saeculi vanam et pomposam. Cum autem intravit domum, salutavit Elisabeth, dicens: Salve, soror mea, Elisabeth. Illa vero exultans et tota exhilarata, et accensa Spiritu sancto surgit, et amplexatur eam tenerrime, et clamans prae gaudio, dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? etc. Cum enim Virgo salutavit Elisabeth, repletus est in utero Joannes Spiritu sancto, repleta est etiam et mater: nec prius repletur mater quam filius, sed filius repletus replet et matrem, non quidem in anima matris aliquid efficiendo, sed per Spiritum sanctum aliquid in ea fieri promerendo, eo quod in ipso Spiritus sancti gratia affluentior refulgebat, et prior gratiam sensit. Et sicut illa Mariam, sic ille adventum Domini sensit. Et ideo exultavit, et illa prophetice locuta est. (I) Vide quanta virtus sit in verbis Dominae, quia ad eorum pronunciationem confertur Spiritus sanctus. Sic enim abundanter ipsa erat plena, quod ejus meritis ipse Spiritus sanctus etiam alios replebat. Respondit autem Maria ad Elisabeth, dicens: Magnificat anima mea Dominum, etc., totum ibidem complens canticum jucunditatis et laudis. Deinde se ad sedendum ponentes, Domina humillima ad inferiorem locum se ponit ad pedes Elisabeth: sed illa incontinenti exurgens, et hoc non patiens, erexit eam, et pariter consederunt. Quaerit autem Domina de modo suae conceptionis, et Elisabeth de modo suae: et haec sibi invicem narrant laetanter, et laudant Deum de utraque conceptione, et in gratiarum actione consistunt, et agunt dies laetitiae. Et stetit ibidem Domina quasi mensibus tribus, ministrans et serviens ei in omnibus quae poterat humiliter, reverenter, et devote, quasi oblita se matrem Dei esse, et totius mundi reginam. O qualis domus, qualis camera, qualis lectus, in qua et quo pariter commorantur et requiescunt tales matres talibus filiis foecundatae, Maria et Elisabeth, Jesus et Joannes. Sunt et ibi magnifici senes, scilicet Zacharias et Joseph. Adveniente ergo tempore suo peperit Elisabeth filium, quem Domina levavit a terra, et diligenter aptavit, ut expediens erat. Parvulus autem ipsam quasi intelligens aspiciebat, et cum eum matri porrigere vellet, caput ad eam vertebat, et in ea solum delectabatur, et ipsa laetanter colludebat eidem, et osculabatur jucunde. Considera magnificentiam Joannis. (II) Nullus unquam talem bajulam habuit. Multa alia magna privilegia reperiuntur de ipso, quibus non insisto ad praesens. Die autem octavo circumcisus est puer, et vocatus est Joannes. Et tunc apertum est os Zachariae, et prophetavit, dicens: Benedictus Dominus Deus Israel, etc. Et sic in domo illa haec duo cantica pulcherrima, scilicet Magnificat et Benedictus, facta fuerunt. Domina vero stans post aliquam cortinam, ne videretur ab hominibus qui convenerant ad circumcisionem Joannis, auscultabat attente ad canticum illud, in quo de filio suo fiebat mentio, et omnia conferebat in corde suo sapientissime. Tandem valefaciens Elisabeth et Zachariae, ac benedicens Joanni, redit ad domum suae habitationis in Nazareth. In qua reversione paupertatem ejus ad mentem (a) revoca. Redit enim ad domum, in qua nec panem, nec vinum, nec alia necessaria est inventura. Sed nec possessiones habebat, nec pecuniam. Stetit his tribus mensibus apud illos forte opulentos: nunc autem redit ad paupertatem suam, et ut propriis manibus laborando victura procuret. Compatere sibi, et in amorem paupertatis accendere.

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 516-517.

Notae:

(1) Luc. I, 39 et seq.

(a) Caet. edit. ad invicem.

Tituli marginales:

(I) Quanta sit in verbis B. Mariae virtus.

(II) S. Joannis Baptistae privilegium.

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVI, Kraków 2006

Reditus in indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: