EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS
––––––
Sequitur ut de contemplativa videamus; de qua sic dicit Bernardus (1): «Propterea dulcissimus sponsus laevam suam capiti sponsae supposuit, quatenus in sinu eam quiescere faceret, et dormire. Et nunc custos illius dignantissime (a) et benevolentissime vigilat super eam, ne adolescentularum crebris minutisque necessitatibus inquietata vigilare cogatur». Et infra (2): «Non me capio pro laetitia, quod illa majestas tam familiari dulcique consortio nostrae sese inclinare infirmitati minime dedignatur, et superna deitas animae exulantis inire connubia non despicit. Si sic in coelo esse non ambigo, ut lego in terra, sentit pro certo anima quod continet pagina, nisi quod non sufficit omnino ista exprimere, quantum capere illa tunc poterit, sed nec quantum jam potest. Quid, putas, illic accipiet, quae hic tanta familiaritate donatur (b), ut Dei brachiis amplecti se sentiat, et Dei sinu foveri, Dei cura, custodia et studio custodiri, ne dormiens forte a quopiam, donec ultro evigilet, excitetur?». Et mox subdit (3): «Non est autem is sponsae somnus, dormitio corporis». Et post: «Magis autem istiusmodi vitalis vigilque sopor sensum interiorem illuminat, et morte propulsata, vitam tribuit sempiternam. Revera enim dormitio est, quae tamen sensum non sopiat, sed abducat. Est et mors, quod non dubius dixerim, quoniam Apostolus quosdam adhuc in carne viventes commendando, sic loquitur (4): Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. (5) Proinde et ego, et non absurde, sponsae ecstasim vocaverim mortem, quae tamen non (c) vita, sed (c) vitae eripiat (d) laqueis, ut possit dicere (6): Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium. Inter medios namque laqueos in hac vita inceditur: qui utique toties non timentur, quoties sancta aliqua et vehementi cogitatione anima a semetipsa abripitur: si tamen eousque mente secedat, et avolet, ut (e) nunc communem transcendat usum, et consuetudinem cogitandi. Etenim (7) frustra jacitur rete ante oculos pennatorum. Quid enim formidetur luxuria, ubi nec vita sentitur? Excedente quippe anima, etsi non vita, certe vitae sensu, necesse etiam est, ut nec vitae tentatio sentiatur. (8) Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? Utinam hac morte ego frequenter cadam, ut evadam laqueos mortis, ut non sentiam vitae luxuriantis mortifera blandimenta, vel obstupescam ad sensum libidinis, ad aestum avaritiae, ad iracundiae et impatientiae stimulos, ad angores sollicitudinum, et molestias curarum! (9) Moriatur anima mea morte justorum, ut nulla illaqueet injustitia, nulla oblectet iniquitas. Bona mors, quae vitam non aufert, sed transfert in melius. Bona, qua non corpus cadit, sed anima sublevatur. (10) Verum haec hominum est; sed anima mea moriatur morte etiam, si dici potest, angelorum, ut praesentium memoriam excedens, rerum se inferiorum corporearumque non modo cupiditatibus, sed et similitudinibus exuat, sitque illi pura cum illis conversatio, cum quibus est puritatis similitudo. Talis, ut opinor, excessus, aut tantum, aut maxime contemplatio dicitur. Rerum etenim cupiditatibus vivendo non teneri, humanae virtutis est; corporum vero similitudinibus speculando non involvi, angelicae puritatis est: utrumque tamen divini muneris, utrumque excedere, utrumque temetipsum transcendere est; sed longe unum, alterum non longe. Beatus qui dicere potest (11): Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Non fuit contentus exire, nisi et longe se faceret, ut posset quiescere. Transilisti carnis oblectamenta, ut minime jam obedias concupiscentiis ejus, nec tenearis illecebris: proficiendo separasti te; sed nondum elongasti, nisi et irruentia undique phantasmata corporearum similitudinum transvolare mentis puritate praevaleas. Hucusque noli tibi promittere requiem. Erras, si citra invenire te existimas locum quietis, secretum solitudinis, luminis serenum, habitaculum pacis. Sed da mihi qui illuc venerit, et incunctanter fateor quiescentem, qui merito dicat (12): Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus bene fecit tibi. Atque hic vere in solitudine locus, et in lumine habitatio». Et paulo post (13): «Puto (f) ergo in solitudinem hanc exisse sponsam, ibique pro (g) amoenitate loci inter amplexus sponsi suaviter obdormisse, id est, spiritu excessisse, quando prohibitae sunt adolescentulae expergefacere illam, quoad ipsa voluerit. At illud qualiter? Non simpliciter, neque levi, ut assolet, commonitione prohibitae sunt; sed omnino nova et insueta contestatione, per capreas scilicet (14) cervosque camporum. Quo quidem genere ferarum videntur mihi satis congruenter expressae sanctae animae exutae corporibus, simul et qui cum Deo sunt angeli, nimirum propter acumen visus, et saltus celeritatem. Utrumque hoc siquidem utrisque spiritibus convenire cognoscimus. Nam facile, et petunt summa, et intima penetrant. Quorum quoque in campis designata conversatio evidenter liberos atque expeditos significat in contemplatione discursus. Quid sibi vult igitur adjuratio facta per istos? Profecto ne inquietae adolescentulae audeant levi ex causa evocare dilectam a tam reverendo collegio, cui absque debito toties admiscetur, quoties contemplando excedit. Pulchre itaque horum auctoritate terrentur, a quorum societate constat evelli (h) illam ipsarum importunitate. Ponitur sane in voluntate ipsius, et vacare sibi, et curae illarum intendere, prout oportere judicaverit, cum vetatur excitari ab illis, quousque ipsa velit. Novit sponsus quanta flagret (i) dilectione erga proximos sponsa; et satis propria charitate sollicitari matrem de profectibus filiarum, nec se ullo pacto illis subtracturam, seu denegaturam, quantum et quoties opus fuerit: proptereaque secure discretioni (j) ejus credendam censuit hanc dispensationem». Hucusque Bernardus.
–––––––––––
S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 574-576.
Notae:
(1) Bernard., super Cant., serm. LII, n. 1.
(2) Ibid., n. 2.
(3) Bern., super Cant., serm. LII, n. 3.
(4) Coloss. III, 3.
(5) Bern., ibid., n. 4.
(6) Psal. CXXIII, 7.
(7) Prov. I, 17.
(8) Psal. LIV, 7.
(9) Num. XXIII, 10.
(10) Bernard., ibid., n. 5.
(11) Psal. LIV, 8.
(12) Psal. CXIV, 7.
(13) Bern., ibid., n. 6.
(14) Cant. III, 5.
(a) Caet. edit. dignatissime.
(b) Al. dotatur.
(c) Suppl. de.
(d) Caet. edit. eripiatur.
(e) Item et.
(f) Edit. Mabill. Puta.
(g) Id. prae.
(h) Id. avelli.
(i) Caet. edit. fragret.
(j) Edit. Lugd. securae devotioni; edit. Vat. et Ven. secure devotionis.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXV, Kraków 2015
Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: