MEDITATIONES VITAE CHRISTI

 

S. R. E. CARDINALIS

 

S. BONAVENTURA

 

EX ORDINE MINORUM

 

EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

 

––––––

 

CAPUT XLVIII

 

De exercitio activae vitae

 

De ipsa ergo activa, quamvis in parte jam habueris, et maxime in Sermone XLVI Bernardi super Cantica; tamen adhuc alias ejusdem Bernardi auctoritates adducam, ut cautius vitia fugere, ac plenius virtutes valeas adipisci. Dicit itaque idem in eisdem Canticis (1):

 

«Seminate vobis ad justitiam; metite spem vitae, et tunc demum illuminate vobis, ait (2), lumen scientiae. Ultimam posuit scientiam tanquam picturam, quae statum habere nequeat super inane: et ideo illa duo praemisit, et subjecit illi, tanquam si solidum aliquid picturae substerneret. Securus jam intendam scientiae, si vitae prius per beneficium spei securitatem accepero. Tu igitur seminasti tibi ad justitiam, si ex vera notitia tui evigilasti timere Deum, teipsum humiliasti, fudisti lacrymas, eleemosynas profudisti, caeterisque pietatis actionibus mancipasti, si jejuniis et vigiliis afflixisti corpus, si pectus tunsionibus, coelos clamoribus fatigasti. Hoc siquidem seminare est ad justitiam. Semina sunt bona opera, bona studia, semina lacrymae sunt: Ibant enim, inquit (3), et flebant, mittentes semina sua».

 

Idem in persona sponsae loquentis ad sodales sponsi, et petentis osculum, id est, contemplationis excessum, sic dicit (4): «Si cura est ei ulla de me, osculetur me osculo oris sui (5). Non sum ingrata, sed amo». Et infra: «In gratia ipsius multis jam annis caste sobrieque vivere curo, lectioni insisto, resisto vitiis, orationi incumbo frequenter, vigilo contra tentationes, recogito annos meos in amaritudine animae meae; sine querela me arbitror, quantum in me est, conversari inter fratres; superioribus potestatibus subdita sum, sive egrediens et regrediens ad imperium senioris. Aliena non cupio, mea potius et me pariter dedi; in sudore vultus mei comedo panem. Caeterum quod in his omnibus est, totum constat de consuetudine, de dulcedine nihil». Et post pauca: «Mandata forsan utcumque adimpleo, sed anima mea sicut terra sine aqua in illis. Ut igitur holocaustum meum pingue fiat, osculetur me, quaeso, osculo oris sui». Idem (6): «Tu quoque, si donum, quod desuper accepisti, nobis contubernalibus tuis libenter impartiaris, si te exhibeas ubique inter nos officiosum, si affectuosum, si gratum, si tractabilem, si humilem, testimonium habebis ab omnibus, quod fragres et ipse unguentis optimis. Omnis in nobis qui fraternas infirmitates tam corporum, quam animarum, non solum patienter supportat, sed insuper, si licet ei, et si valet, juvat obsequiis, confortat alloquiis, consiliis informat: si hoc non potest propter disciplinam, sollicitis saltem orationibus solatiari non cesset infirmo: omnis, inquam, qui talia operatur in nobis, bonum omnino spargit (a) odorem inter fratres, odorem de unguentis optimis. Balsamum in ore, hujusmodi frater in congregatione: monstratur digito; dicunt de eo omnes (7): Hic est fratrum amator et populi Israel. Hic est qui multum orat pro populo, et universa sancta civitate».

 

Idem (8): «Hi sunt magistri, qui a Magistro omnium vias vitae plenius didicerunt, et docent nos usque in hodiernum diem. Quid igitur docuerunt, vel docent nos sancti apostoli? Non piscatoriam artem, nec scenofactoriam, vel quidquid hujusmodi est, non Platonem legere, non Aristotelis versutias inversare, non semper discere, et nunquam ad veritatis scientiam pervenire. Docuerunt me vivere. Putas, parva res sit (b) scire vivere? Magnum aliquid, imo maximum. Non vivit, qui superbia inflatur, qui luxuria sordidatur, qui caeteris inficitur pestibus: quoniam non est hoc vivere, sed vitam confundere, et appropinquare usque ad portas mortis. Bonam autem vitam ego puto, et mala pati, et bona facere, et sic perseverare usque ad mortem. Dicitur vulgo: Qui bene se pascit, bene vivit. Sed mentita est iniquitas sibi (9), quoniam non bene vivit, nisi qui bonum facit. (10) Arbitror autem quod tu, qui in congregatione es, bene vivis, si vivis ordinabiliter, sociabiliter et humiliter: ordinabiliter tibi; sociabiliter aliis; humiliter Deo. Ordinabiliter, ut in conversatione tua sollicitus sis observare vias tuas in conspectu Domini et in conspectu proximi: cavens et tibi a peccato, et illi a scandalo. Sociabiliter, ut studeas amari et amare, et blandum te et affabilem exhibere, supportare non solum patienter, sed et libenter infirmitates fratrum tuorum, tam morum, quam corporum. Humiliter, ut cum haec omnia feceris, spiritum vanitatis studeas exsufflare, qui ex hujusmodi nasci solet; et quantumcumque illum senseris, nega omnino consensum. (I) Sic et in patiendo malum, quoniam triplex est, triplicem oportet adhibere providentiam. Est enim quod a te pateris, quod a proximo, quod a Deo: primum est austeritas poenitentiae; secundum, vexatio alienae malitiae; tertium, flagellum correptionis divinae. In eo, quod a te pateris, debes voluntarie sacrificare; quod a proximo, patienter ferre; quod a Deo, sine murmuratione et cum gratiarum actione sustinere».

 

Hucusque Bernardus. Et haec de exercitio primae partis activae sufficiant ad praesens.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 573-574.

 

Notae:

(1) Bernard., super Cant., serm. XXXVII, n. 2.

 

(2) Ose. X, 12, juxta LXX, Σπείρατε εαυτοις εις δικαιοσύνην, τρυγήσατε εις καρηον ζωης, φωτίσατε εαυτοις φως γνώσεως.

 

(3) Psal. CXXV, 6.

 

(4) Bern., super Cant., serm. IX, n. 2.

 

(5) Cant. 1, 1.

 

(6) Bern., super Cant., serm. XII, n. 5.

 

(7) II Mach. XV, 14.

 

(8) Bern., in fest. SS. Petr. et Paul., serm. I, n. 3.

 

(9) Psal. XXVI, 12.

 

(10) Bern., ibid., n. 4.

 

(a) Edit. Vat. et Ven. spargat.

 

(b) Edit. Mabill. est.

 

Titulus marginalis:

(I) Triplici malo triplex providentia adhibenda.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXV, Kraków 2015

Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: