EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS
––––––
Sequitur videre, qualiter contemplativa praecedit activam in secunda parte ipsius, et sic contemplativa stat in medio inter ipsas duas partes activae.
Dicit igitur Bernardus (1): «Sane cavendum est, aut dare quod nobis accepimus, aut quod erogandum accepimus, retinere. Rem profecto Christi (a) retines tibi, si, verbi causa, plenus virtutibus cum sis, forisque nihilominus donis scientiae et eloquentiae adornatus, metu forte, aut segnitie, aut minus discreta humilitate verbum bonum, quod posset prodesse multis, inutili, imo damnabili ligas silentio: certe (2) maledictus, quod frumenta abscondis in populis (b). Rursum quod tuum est, spargis et perdis, si priusquam infundaris, tu totus semiplenus festinas effundere, contra legem (3) arans (c) in primogenito bovis, et ovis primogenitum tondens (d). Nimirum vita atque salute, quam alteri das, te fraudas, dum sana vacuus intentione, gloriae inanis vento inflaris, aut terrenae cupiditatis veneno inficeris, et lethali apostemate turgens, interis (4). Quamobrem, si sapis, concham te exhibebis, et non canalem. Hic siquidem pene simul recepit et refundit; illa vero, donec impleatur, expectat, et sic quod superabundat, sine suo damno communicat, sciens maledictum, qui partem suam fecit (e) deteriorem». Et infra (5): «Caeterum tu, frater, cui firma satis propria salus nondum est, cui charitas adhuc aut nulla est, aut adeo tenera, aut arundinea, quod omni flatui cedat, omni credat spiritui, omni circumferatur doctrinae vento; imo cui tanta est charitas, ut (6) ultra mandatum quidem diligas proximum tuum plus quam teipsum; et rursum tantilla, ut contra mandatum favore liquescat, pavore deficiat, perturbetur tristitia, avaritia contrahatur, protrahatur ambitionibus, suspicione (f) inquietetur, convitiis exagitetur, curis evisceretur, honoribus tumeat, livore tabescat: tu, inquam, in propriis teipsum sentiens, quanam dementia, quaeso, aliena curare, aut ambis, aut acquiescis? Sed audi quid consulat cauta vigilque charitas: Non ut aliis, inquit (7), sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex aequalitate. (8) Noli nimium (g) esse justus. Sufficit ut diligas proximum tuum tanquam teipsum: hoc quippe est ex aequalitate». Et infra: «Implere prius, et sic curato effundere. Benigna prudensque charitas affluere consuevit, non effluere. Fili mi, ne pereffluas, ait Salomon (9). Et Apostolus (10): Propterea, inquit, debemus intendere his, quae dicuntur, ne forte pereffluamus. Quid enim? tune (h) Paulo sanctior, sapientior Salomone?». Et post pauca (11): «Sed jam audite, quae et quanta saluti propriae sint necessaria, quae et quanta infundi oporteat, priusquam effundere praesumamus».
Et post: «Accedit medicus ad vulneratum, spiritus ad animam. Quam enim non reperiat gladio diaboli vulneratam?». Et infra: «Quid ei primo opus est? Revera ut tumor vel ulcus, quod forte supercrevit in vulnere, et potest impedire sanitatem, ante omnia amputetur. Abscindatur itaque ferro acuto (i) compunctionis ulcus inveterate consuetudinis. Sed est acerbus dolor: leniatur proinde unguento devotionis; quod non est aliud, nisi concepta de spe indulgentiae exultatio. Hanc continendi (j) parit facultas et (k) victoria de peccato. Jam gratias agit, et dicit (12): Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis. Deinde apponitur medicamentum poenitentiae, malagma jejuniorum, vigiliarum, orationum, et si qua sunt alia poenitentium exercitia. In labore cibandus est cibo boni operis, ne deficiat. Quod opus sit cibus, inde doceris (13): Meus, inquit, cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei. Itaque comitentur poenitentiae labores pietatis opera, quae confortant. Magnam, ait (14), fiduciam praestat apud Altissimum (l) eleemosyna. Cibus sitim excitat; potandus est. Accedat cibo boni operis, orationis potus, componens in stomacho conscientiae quod bene gestum est, et commendans Deo. Orando bibitur vinum laetificans cor hominis, vinum spiritus quod inebriat, et carnalium voluptatum infundit oblivionem, humectat interiora arentis conscientiae, escas bonorum actuum digerit, et deducit per quaedam animae membra, fidem roborans, spem confortans, vegetans ordinansque charitatem, et impinguans mores. (15) Sumpto cibo potuque, quid restat, nisi ut pauset aegrotus, et quieti contemplationis post sudorem actionis incumbat? Dormiens in contemplatione somniat Dominum: per speculum siquidem (16) in aenigmate, non autem facie ad faciem interim intuetur. Cum sic non tam spectati quam conjectati, idque raptim, et quasi sub quodam coruscamine scintillae transeuntis, tenuiter vix attacti inardescit amore, ait (17): Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritus meus (m) in praecordiis meis. Talis amor zelat; hic decet amicum, vel amatorem (n) sponsi. Hinc (o) necesse est, quod ardeat (18) fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam; hic repletur (p), hic servet, hic ebullit, hic jam securus effundit exundans, et erumpens, et dicens (19): Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? Praedicet, fructificet, innovet signa, et immutet mirabilia; non est quo se immisceat vanitas, ubi totum occupat charitas. Siquidem (20) plenitudo legis et cordis est charitas (q), si tamen plena. Deus denique charitas est (21), et nihil est in rebus, quod possit replere creaturam factam ad imaginem Dei, nisi charitas Deus, qui solus major est illa. Eam nondum adeptus, periculosissime promovetur, quantumlibet videatur aliis pollere virtutibus. Si habuerit omnem scientiam, si dederit omnem substantiam suam pauperibus, si tradiderit corpus suum, ita ut ardeat, absque charitate vacuus est, ait Paulus (22). En quanta prius infundenda sunt, ut effundere audeamus! Primo quidem compunctio; secundo devotio; tertio poenitentiae labor; quarto pietatis opus; quinto orationis studium; sexto contemplationis otium; septimo plenitudo dilectionis. Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus (23), secundum operationem quae infusio appellatur, quatenus illa, quae effusio dicta est, pure, et ob hoc tute jam administretur, ad laudem et gloriam Domini nostri Jesu Christi».
Idem (24): «Hoc siquidem vera et casta contemplatio habet, ut mentem, quam divino igne vehementer succenderit, tanto interdum repleat zelo et desiderio acquirendi Deo, qui eum similiter diligat, ut otium contemplationis pro studio praedicationis libentissime intermittat; et rursum potita votis aliquatenus in hac parte, tanto ardentius redeat in idipsum, quanto se fructuosius intermisisse meminerit; et iterum sumpto contemplationis gustu, valentius ad conquirenda lucra solita alacriter recurrat. Caeterum inter has vicissitudines plerumque mens fluctuat, metuens et vehementer aestuans (r), ne forte alteri horum, dum suis affectionibus hinc inde distrahitur, plus justo inhaereat, et sic in utrolibet (s) vel modicum a divina deviet voluntate. Et fortassis aliquid tale sanctus Job patiebatur, cum diceret (25): Si dormiero, dico: Quando consurgam, et rursum expectabo vesperam? hoc est: et quietus, neglecti operis; et occupatus, perturbatae nihilominus quietis me arguo. Vides virum sanctum inter fructum operis, et somnum contemplationis, graviter aestuare, et in bonis licet semper conversantem, semper tamen quasi de malis poenitentiam agere, et Dei cum gemitu momentis singulis inquirere voluntatem. Unicum quippe in hujusmodi remedium seu refugium oratio est, quia frequens gemitus ad Deum, ut quid, quando, et quatenus nos facere velit, assidue nobis demonstrare dignetur». Hucusque Bernardus.
Patet igitur ex praedictis, quomodo duae sunt partes activae vitae, et quomodo inter eas est contemplativa, et per consequens de modo et ordine ipsarum. Restat, ut de ipsis singulariter inspiciamus. Sed de tertio membro, id est, de secunda parte activae, qualiter ad lucrum animarum, et ad utilitatem proximi sit exeundum, non intendo tractare, quia tuus status hoc non requirit. Sufficit tibi in hoc totum studium tuum ponere, ut vitiis emendata ac virtutibus imbuta per primam partem activae, Deo tuo vacare possis per contemplationem.
–––––––––––
S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 571-573.
Notae:
(1) Bern., super Cant., serm. XVIII, n. 2.
(2) Prov. XI, 26.
(3) Deuter. XV, 19.
(4) Bern., ibid., n. 4.
(5) Bern., super Cant., serm. XVIII, n. 5.
(6) Edit. Vat. et.
(7) II Cor. VIII, 13.
(8) Eccle. VII, 17.
(9) Prov. III, 21, juxta LXX, μη παραρρυης. Vulg. ne effluant haec.
(10) Hebr. II, 1.
(11) Bern., ibid., n. 5.
(12) Psal. CXV, 16.
(13) Joan. IV, 34.
(14) Tob. IV, 12.
(15) Bern., ibid., n. 6.
(16) I Cor. XIII, 12.
(17) Isa. XXVI, 9.
(18) Matth. XXIV, 45.
(19) II Cor. XI, 29.
(20) Rom. XIII, 10.
(21) I Joan. IV, 8.
(22) I Cor. XIII, 2.
(23) Ibid. XII, 11.
(24) Bern., super Cant., serm. LVII, 9.
(25) Job. VII, 4
(a) Id. proximi.
(b) Vulg. Qui abscondit frumenta maledicetur in populis.
(c) Vulg. Non operaberis.
(d) Item Non tondebis primogenita ovium.
(e) Edit. Mabill. facit.
(f) Caet. edit. suspicione, ambitionibus.
(g) Vulg. multum.
(h) Caet. edit. Quid enim tunc.
(i) Edit. Mabill. acutae.
(j) Caet. edit. contenti.
(k) Item ex.
(l) Vulg. Fiducia magna erit coram summo Deo.
(m) Vulg. spiritu meo.
(n) Caet. edit. amorem; edit. Mabill. deest utrumque.
(o) Edit. Mabill. Hoc.
(p) Caet. edit. replet.
(q) Vulg. dilectio.
(r) Edit. Mabill. exaestuans.
(s) Caet. edit. utroque.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXV, Kraków 2015
Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: