EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS
––––––
Dicit enim Bernardus (1): «Intrante Jesu in hoc castellum, duae sorores, Martha et Maria, id est operatio et intellectus, exceperunt illum. Jesus autem, cum ad illas venit, duo confert congruentia singulis, virtutem et sapientiam: virtutem, operationi; sapientiam, intellectui. Unde et ab Apostolis (2) praedicatur Dei virtus, et Dei sapientia. Sed quid est, quod intrantem eum Martha excipit, discurrit et ministrat; Maria vero, secus pedes sedens ingressi, in ejus verbum cor suspendit, nisi quia prius est actio, postea vero contemplatio? Quisquis enim ad intelligentiam pervenire desiderat, profecto necesse est ut prius per opera bona se diligenter exerceat, sicut scriptum est (3): Fili, concupiscens sapientiam, conserva justitiam, et Deus praebebit illam tibi. Et alibi (4): A mandatis tuis intellexi. Et (5): Fide purgans (a) corda eorum. Qua fide? Fide per dilectionem operante». Idem (6): «En forte appetis et ipse contemplationis quietem; et bene facis: tantum, ne obliviscaris flores, quibus lectulum sponsae legis sparsum. Ergo cura et tu tuum similiter circumdare bonorum floribus operum, virtutum exercitio, tanquam flore, fructuum (b) sanctum otium praevenire. Alioquin delicato satis otio dormitare voles, si non exercitatus quiescere appetas, et Liae foecunditate neglecta, solis cupias Rachel amplexibus oblectari. Sed et praeposterus ordo est ante meritum exigere proemium, et ante laborem sumere cibum, cum dicat Apostolus (7): Qui non laborat (c), non manducet. A mandatis tuis intellexi, inquit, ut scias nisi propter obedientiae mandatum (d) contemplationis gustum penitus nemini (e) deberi. Non igitur putes de propriae (f) amore quietis, sanctae obedientiae actibus, seniorumve traditionibus praejudicium ullatenus faciendum. Alioquin non dormiet tecum sponsus in lectulo tuo (g): illo praesertim, quem tibi pro obedientiae floribus, cicutis ac urticis inobedientiae aspersisti, propter quod non exaudiet orationes tuas, vocatusque non veniet. Nec enim dabit inobedienti copiam sui tantus obedientiae amator, qui (h) mori quam non obedire maluerit. Sed neque approbat tuae contemplationis inane otium, qui dicit per Prophetam (8): Laboravi sustinens, signans tempus quo exul (i) coelo et patria summae quietis, (9) operatus est salutem in medio terrae». Et paulo post (10): «Miror valde impudentiam aliquorum, qui inter nos sunt, et qui cum omnes nos sua singularitate turbaverint, sua impatientia irritaverint, sua inobedientia coinquinaverint (j), audent nihilominus ad tam foedum concupiscentiae (k) suae lectulum, omni orationum instantia totius puritatis Dominum invocare. At (11) cum extenderitis, ait, manus vestras ante (l) oculos meos, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam. Quid enim? lectulus non est floridus, magis autem et putidus est; et tu illuc regem gloriae trahis! Ad pausandum hoc facis, an ad causandum?».
Et infra: «Perge ergo tu tota die expandere ad Deum tuum manus tuas, qui fratres tota die molestas, unanimitatem impugnas, ab unitate te separas. (12) Et quid vis me facere, inquit (m)? Profecto ut primo quidem emundes conscientiam ab omni inquinamento irae, et disceptationis, et murmuris, et livoris; et quidquid omnino adversari cognoscitur, aut paci fratrum, aut obedientiae seniorum, de cordis habitaculo eliminare festines. Deinde etiam circumdare tibi flores bonorum quorumcumque actuum et laudabilium studiorum, atque odoramenta virtutum, id est (13) quaecumque sunt vera, quaecumque justa, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus, si qua laus disciplinae, haec cogitare, in his te exercere curato. Ad istiusmodi secure vocabis sponsum, quoniam, cum introduxeris eum, veraciter dicere poteris et tu, quia lectulus noster floridus, sed (n) redolente nimirum conscientia pietatem, sed pacem, sed mansuetudinem, sed justitiam, sed obedientiam, sed hilaritatem, sed humilitatem». Haec Bernardus.
Ex praedictis apparet, quomodo pars activae, quam vocavit (o) primam, praecedit contemplativam.
–––––––––––
S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 570-571.
Notae:
(1) Bern., de Assumpt. Virg., serm. V, ante med.
(2) I Cor. I, 24.
(3) Eccli. I, 33.
(4) Psal. CXVIII, 104.
(5) Act. Apost. XV, 9.
(6) Bern., super Cant., serm. XLVI, n. 5.
(7) II Thess. III, 10.
(8) Jerem. VI, 11.
(9) Psal. LXXIII, 12.
(10) Bern., ibid., n. 6.
(11) Isa. I, 15.
(12) Bern., ibid., n. 7.
(13) Philip. IV, 8.
(a) Vulg. purificans.
(b) Edit. Mabill. fructum.
(c) Vulg. non vult operari.
(d) Edit. Mabill. nisi obedientiae mandatorum.
(e) Id. non.
(f) Caet. edit. proprio.
(g) Edit. Mabill. uno.
(h) Al. ut.
(i) Suppl. a.
(j) Edit. Mabill. sua contumacia et rebellione contempserint.
(k) Id. conscientiae.
(l) Vulg. avertam, itemque edit. Mabill.
(m) Edit. Mabill. inquis.
(n) Ed. Mab. non habet sed.
(o) Leg. vocavi.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXV, Kraków 2015
Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: