MEDITATIONES VITAE CHRISTI

 

S. R. E. CARDINALIS

 

S. BONAVENTURA

 

EX ORDINE MINORUM

 

EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

 

––––––

 

FERIA QUINTA

 

CAPUT XLV

 

De ministerio Marthae et Mariae. Item de ordine contemplationis, et quod duas habet partes

 

Cum quadam vice Dominus Jesus iret Bethaniam (1) ad domum Marthae et Mariae, ipsae toto affectu diligentes eum, reverenter ac multum alacriter susceperunt eumdem. Et Martha quidem soror Mariae se incontinenti paravit ad refectionem honorabilem ei et discipulis procurandam; Maria vero ad pedes Domini se posuit. Et cum Dominus, nolens existere otiosus, more suo loqueretur verba vitae aeternae, ipsa oculis et auribus in eum intenta, jucundabatur in verbis suis, ultra quam dici possit, nec quidquam aliud cogitabat. Martha vero moleste hoc tulit, et eam compelli a Domino ad laborandum secum in ministerio postulavit, sed contrariam sententiam reportavit, et Mariam optimam partem elegisse audivit. Maria vero quae verbis Dei quiescebat, ad clamorem sororis, quasi a somno evigilans, de quiete sua timuit, et facie inclinata in terram siluit. Sed post Domini responsionem securius et jucundius sedit. Deinde parata refectione, et Domino cessante loqui, continuo surgit, aquam manibus ejus parat, et deinceps eidem semper assistens, fidelissime servit. Conspice bene Dominum ingredientem, et illas ipsum laetissime suscipientes, et deinceps alia in praedictis eorum actibus, quia pulcherrima sunt.

 

(I) Scire autem debes, quod per istas duas sorores dicunt Sancti duplicem vitam intelligi, scilicet activam, et contemplativam: de quibus tractare longa materia est. Sed quia tibi expedire credo non longum tractatum habere, tamen tibi aliqua inde scribam, tum quia beatus Bernardus in diversis locis ipsum copiosissime tractat; tum quia utilissimus, spiritualissimus, ac valde necessarius est. Nam secundum praedictam duplicem vitam continue vivimus, et qualiter nos vivere oportet, ignoramus frequenter, quod est magnum periculum, et jactura non levis, praecipue religiosam vitam gerentibus.

 

Est igitur vita activa, quae designatur per Martham. Sed activae vitae, sicut ex dictis Bernardi colligere possum, duae sunt partes. Prima pars qua quis se exercet ad suam principaliter utilitatem corrigendo se, emendando a vitiis, et informando virtutibus. Et idem secundario fit ad utilitatem etiam proximi per opera justitiae, et obsequia pietatis et charitatis. Secunda pars ejus est, quomodo quis principaliter suum exercitium confert in utilitatem proximi, quamvis ad suum etiam majus meritum, ut alios regendo, docendo, et adjuvando in animarum salutem, ut faciunt praelati, et praedicatores, et hujusmodi. Et inter has duas partes vitae activae, est vita contemplativa, ut iste sit ordo, quod primo quis se exerceat, et laboret in oratione, et sacrarum studio litterarum, et aliis operibus bonis, et obsequiis in conversatione, quasi corrigendo se a vitiis et acquirendo virtutes. Secundo quiescat in contemplatione, solitudinem mentis quaerens, et soli Deo vacans toto posse. Tertio per praedicta duo exercitia, virtutibus et vera sapientia imbutus et illuminatus, et fervidus effectus, ad aliorum salutem intendat. Primo igitur, ut tetigi, oportet, quod in prima activae parte, mens expurgetur, depuretur et roboretur per exercitia virtutum; deinde in contemplativa informetur, illuminetur et instruatur; postea confidenter potest ad aliorum profectus exire, ut eos possit adjuvare.

 

Quod autem iste sit ordo rectus, istis auctoritatibus probata, et primo, quod prima pars activae praecedat contemplativam.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 569-570.

 

Notae:

(1) Luc. X, 38 et seq.

 

Titulus marginalis:

(I) Per Martham et Mariam duae vitae intelliguntur.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXV, Kraków 2015

Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: