EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS
––––––
Discipuli Domini Jesu quadam die sabbati (1) esurientes, cum nec haberent unde procurarent quod comederent, ibant per agros in quibus erant segetes, et vellebant spicas, fricabant manibus et comedebant. Reprehendebantur autem a Pharisaeis dicentibus, hoc non licere die sabbati. Dominus defendebat eos; et multa talia faciebat Dominus in die sabbati, ut dixi supra de habente manum aridam sanato.
Tu autem discipulos intuere, et compatere eis in tanta necessitate constitutis, quamvis ipsi gaudentes hoc facerent ob paupertatis amorem, quam ante omnes virtutes et beatitudines commendaverat eis eorum Magister et Dominus. Quid tamen est cogitare principes mundi, praesente omnium Conditore, ad tam tenuem paupertatem redactos (a), ut tali pabulo, more animalium, oporteat sustentari? Aspiciebat eos Dominus, et compatiebatur eis, quia tenerrime diligebat eos; sed nihilominus gaudebat, et tam propter eos quos in hoc multum mereri sciebat, quam propter nos, quibus relinquebat exemplum. In hoc enim exemplo ad multas virtutes proficere possumus: nam hic mirabiliter paupertas relucet, pompa mundi contemnenda ostenditur, sumptuositas et saporosa ciborum praeparatio destruitur, et gulae voracitas cum turpi sua unctuositate et insatiabili appetitu totaliter enervatur. Tu ergo hoc animadverte, et tanto exemplo, totis visceribus eam amplectere, quae sic emicuit in Domino, et Domina matre sua, et praefatis mundi principibus, et omnibus qui eorum exemplum perfecte imitari voluerunt.
Sed attende de qua paupertate intelligere debes. Scio enim, quod in monasterio constituta, paupertatem professa es, et nihil habere potes: de quo gratias age Deo tuo, et ipsam inviolabiliter serva. Sed ulterius te ascendere volo, quod tamen a professione non discrepet; quin imo professio ipsa, sine hoc intellecta, verbalis esset et vacua. Dico igitur de illa paupertate quae radicatur in corde: virtutes enim in anima collocandae sunt, non in exterioribus. (I) Optime ergo professionem paupertatis imitaris, si corde consentias. Nam si rerum penuriam exterius pateris, quia forte non abundas ut sensualitas vellet, interius autem cupiditatem habeas, et plus, quam necesse sit, deliberato animo appetas: non vivis in paupertate, sed in egestate; quia non est haec paupertas virtuosa et meritoria, sed egestas laboriosa et demeritoria. Sufficit enim ad perdendum meritum, et ad omne peccatum perpetrandum, concupiscentia cum consensu. Et cum tali paupertate non credas te posse assurgere ad orationem, vel contemplationem, vel centupli consequi retributionem. Quando enim cor terrenarum cupiditatum pondere aggravatum, sursum posset ascendere? quando ipso luto et faece coinquinatum, et terrenum et grossum effectum, ad Dei et coelestium puritatem posset appropinquare? Igitur corde diligas paupertatem; pro matre assume illam; placeat tibi decor ejus; delecteris in ea; nunquam pro re aliqua ipsam laedere velis. Nihil habeas, et nihil omnino habere velis ultra necessitatem.
(II) Et si quaeris quae erit illa necessitas; respondebo, quod quanto intimius paupertatem dilexeris, tanto subtilius de necessitate judicabis. Illa namque necessaria sunt, sine quibus esse non possumus. Vide ergo ea, sine quibus esse commode potes; et illa nec habere, nec petere, nec procurare, nec a sponte dantibus recipere velis. Nec tamen Dominum Jesum perfecte in paupertate imitari poteris, quantumcumque te strinxeris; nec video quod nostra paupertas suae possit aequiparari, quantumcumque sit a nobis totis conatibus observata. Et hoc tibi breviter ostendo una et pulchra ratione, omissis aliis quae reddi possunt, scilicet quia Deus, et quia ditissimus, et Dominus omnium, et quia perfectissimus, et hujusmodi: sed eam rationem adduco, quia ipse non solum penuriam paupertatis, sed etiam ejus opprobrium assumpsit. Nam nostra paupertas, quia voluntarie assumpta est, et pro amore Dei virtuosa reputatur, et est: et ideo non opprobriosa, sed honorifica reputatur, etiam apud malos. Ipsius vero non sic: non enim cognoscebatur, et nesciebatur, quod voluntarie pauper esset; sed necessaria paupertas parit opprobrium et contemptum. Cum ergo esset absque domo, et possessionibus, et omni hujusmodi substantia, scientibus universis, magis habebatur contemptui. Hujusmodi enim pauperes ab omnibus conculcantur; et si sapientes sunt, non creditur eis; si nobiles, nihilominus deridentur et contemnuntur, imo, quod plus est, et nobilitas, et sapientia, et probitas, et omnis virtus in reputatione hominum videtur in eis extincta. Dejiciuntur enim quasi ab omnibus, ut nec amicitiae antiquae, nec sanguinis vincula prosint eis ut plurimum, cum omnes tales amicos vel consanguineos habere recusent. Vides bene, quomodo nec ejus paupertati aequiparari, nec eum imitari potes, in tam profunda paupertatis et humilitatis abjectione. Propterea non sunt contemnendi pauperes mundi, qui ipsum Dominum repraesentant.
Igitur desiderabilis es multum haec virtus paupertatis, et maxime a nobis qui eam promisimus. Ipsam itaque propterea omni reverentia et devotione observare curato. Si vero etiam vis Bernardum audire, attende quid de ipsa loquitur (2). «Imitemur, quoad possumus, eum qui dilexit sic paupertatem, ut quamvis in manu ejus essent fines terrae, tamen non habuit ubi caput suum reclinaret: ita ut discipulos adhaerentes ei legamus fame compulsos, spicas manibus confricasse, cum per sata transirent». Idem inquit (3): «Cur ipse Salvator, cujus est aurum pariter et argentum, sacram in suo corpore dedicat paupertatem? Aut certe cur paupertas ipsa tam sollicite enarratur ab Angelo? Hoc, inquit (4), vobis signum: invenietis infantem pannis involutum. In signum positi sunt panni tui, Domine Jesu; sed in signum cui a multis usque hodie contradicetur. Exemplum dedit nobis, ut et nos ita faciamus». Et post pauca: «Utilior siquidem in conflictu lorica ferrea, quam stola linea; licet oneri sit illa, haec honori». Idem (5): «Vere magna abusio, et nimis magna, ut dives velit esse vermiculus vilis, propter quem Deus majestatis, Dominus Sabaoth, voluit esse pauper». Idem (6): «Non paupertas virtus reputatur, sed paupertatis amor». Idem (7): «Amicitia pauperum, regum amicos constituit; amor paupertatis, reges. Regnum coelorum denique pauperum est». Et infra: «Beatus qui post illa non abiit, quae possessa onerant, amata inquinant, amissa cruciant». Hucusque Bernardus.
Habes igitur apostolorum exemplo, et auctoritatibus beati Bernardi praedictis, et aliis positis supra, de nativitate Domini, et de sermone ipsius in monte, qualiter paupertatem, tanquam virtutem excellentissimam, debes affectare.
Sed de abstinentia, et contra gulositatem, quid dicemus, quae similiter in hoc exemplo relucet? Et quidem de istis virtutibus tractare, praeter principale propositum est, maxime propter multiplicitatem auctoritatum; sed quia utilitatem tuam considero, quae in talibus nec experta es, nec apta doceri, nec in quibus legis habeas libros, ideo studiose tibi scribo de ipsis, ut saltem per nunc modum innotescat tibi virtutum natura, in quibus earum magistrum, cujus vitam principaliter inquirimus, valeas imitari.
Contra gulam igitur scire debes, multum esse insistendum, et bellum continuum esse, sed omnino vitandam. Multum quidem sancti patres, et qui spiritualibus exercitiis dediti fuerunt, in hoc studuerunt. Contra quam audi quid dicat Bernardus (8): «Unde haec tanta pusillanimitas et abjectio tam miserabilis, ut egregia creatura, capax aeternae beatitudinis et gloriae magni Dei, utpote cujus sit inspiratione condita, similitudine insignita, cruore redempta, fide dotata, spiritu adoptata, miseram non erubescat sub putredine hac corporeorum sensuum gerere servitutem? Merito plane ne (b) eos quidem apprehendere potest, quae (c) talem deserens sponsum, tales sequitur amatores». Et paulo post: «Insanus siquidem labor pascere sterilem, quae non parit, et viduae benefacere nolle; omittere curam cordis, et curam carnis agere in desiderio; impinguare cadaver putridum, quod paulo post vermium esca futurum, nullatenus dubitatur». Hucusque Bernardus.
Habes igitur quomodo vitanda est gulositas; sed condescendere possumus corpori ad necessitatem suam et sanitatem. Unde idem Bernardus sic dicit (9): «Sunt autem omnia bona corporis, et quae ei solummodo debeamus, sanitas. Nihil autem ultra ei dandum est, nihil quaerendum; sed hoc termino obligandum et firmandum (d) est, cum fructus ejus nullus sit, et mors sit finis illius». Et paulo post: «Quod si voluptati servitur, non sanitati, hoc de natura non est, sed sub natura, quae morti manus dat, cum magistram constituit voluptatem. Inde etiam est, quod multi ad tam bestiales impetus descenderunt, vel, ut dicam verius, ceciderunt, ut (e) voluptatem praeferant sanitati, vel illis epulis (f) saepissime voluptentur (g), quas sciunt difficiles et acutissimas subsequi passiones. Sicut autem corporis natura (h) est sanitas, ita cordis natura (h) est puritas: quo (i) turbato oculo non videbitur Deus: et cor humanum ad hoc factum est, ut suum videat Creatorem. Si vero sanitati corporis sollicita est providenda custodia, puritati cordis tanto est sollicitior impendenda, quanto pars ista dignior illa convincitur».
Idem (10): «Suspicionem generat mihi observatio ista ciborum; verumtamen si de regula medicorum hoc profers nobis, non reprehendimus curam carnis, quam nemo unquam odio habuit». Hucusque Bernardus. Hoc tamen faciendum non est superstitiose, vel nimis curiose, vel ultra quam expediat. Unde quando non habemus actu impedimentum corporale, propter quod appetamus vel fugiamus ciborum observantiam, illam tenere, ac physice vivere non debemus. Unde idem Bernardus (11): «Videsne sententia magistri mei carnis sapientiam condemnari, per quam utique aut in luxum voluptas dissolvitur (j), aut ipsa quoque valetudo corporis, ultra quam oportet, appetitur?». Et post: «Quid vero prodest temperare a voluptatibus, et investigandis diversitatibus complexionum, ciborumque varietatibus exquirendis quotidianam expendere curam? Legumina, inquit, ventosa sunt, caseus stomachum gravat, lac capiti nocet, potum aquae non sustinet pectus, caules nutriunt melancholiam, choleram autem porri accendunt, pisces de stagno, aut de lutosa aqua, meae penitus complexioni non congruunt. Quale est hoc, in ut totis (k) fluviis, agris, hortis cellariisve, reperiri vix possit quod comedas? (12) Puta (l) te, quaeso, monachum esse, non medicum; nec de complexione judicandum, sed de professione. Parce, obsecro, primum quieti tuae; parce deinde labori ministrantium; parce gravamini domus; parce conscientiae. Conscientiae dico, non tuae, sed alterius, illius videlicet qui prope (m) sedens, et edens quod sibi apponitur, de tuo singulari jejunio murmurat. Scandalo quippe ei est, aut tua odiosa superstitio, aut duritia, quam forte putat illius qui tibi habet providere». Et infra: «Frustra quidam (n) sibi blandiuntur de exemplo Pauli hortantis discipulum (13) non bibere aquam, sed modico uti vino propter stomachum et frequentes suas infirmitates. Qui attendere debent primum quidem Apostolum minime sibi ipsi rem istiusmodi suadere, sed neque discipulum aeque expetere (o) sibi. Deinde non monacho hoc intimari, sed episcopo, cujus vita tenerae adhuc et (p) nascenti Ecclesiae pernecessaria esset. Timotheus hic erat. Da mihi alterum Timotheum, et cibo (q) etiam, si vis, auro, et poto (r) balsamo. Ceterum tu tibimetipsi dispensas, misertus tui. Suspecta est mihi, fateor, tua (s) ipsius in te (t) dispensatio, et vereor tibi illudi, sub tegmine et nomine discretionis, a carnis prudentia. Id te saltem volo esse admonitum, ut si tibi auctoritas Apostoli placet de bibendo vino, modico, quod ille adjunxit, non praetermittas». Hucusque Bernardus. Habes igitur ex praedictis auctoritatibus sanitati corporis posse intendi, sed a superstitiosa observatione ciborum cavendum.
Sed quid de abstinentia? Audi non me, sed Bernardum eumdem, qui sic dicit (14): «Non enim spiritus et caro, ignis et tepiditas in uno domicilio commorantur: praesertim cum tepiditas ipsi Domino soleat vomitum provocare. (15) Si enim apostoli, carni adhuc dominicae adhaerentes (u), quae sola sancta, quia Sancti sanctorum erat, Spiritu sancto repleri nequierunt (v), donec tolleretur ab eis; tu carni tuae, quae sordida (w) est et diversarum spurcitiarum phantasiis repleta, adstrictus et conglutinatus, illum meracissimum Spiritum te posse putas suscipere, nisi istis carnalibus (x) consolationibus funditus renuntiare tentaveris? Revera cum incoeperis, tristitia implebit cor tuum; sed si perseveraveris, tristitia tua (y) convertetur in gaudium. Tunc enim purgabitur affectus, et (z) voluntas renovabitur, vel potius (aa) nova creabitur: ut omnia quae prius difficilia, imo impossibilia videbantur, cum multa percurrantur dulcedine et aviditate». Idem (16): «Num (bb) redarguimus Paulum, quod (17) castigat corpus suum, et in servitutem redigit? Abstinebo (cc) a vino, quia (18) in vino luxuria est: aut si infirmus sum, modico utar (dd), juxta consilium Apostoli. Abstinebo a carnibus, ne, dum nimis nutriam carnem, simul et carnis nutriam vitia. Panem ipsum cum mensura studebo sumere, ne onerato ventre stare ad orandum taedeat, et ne improperet etiam mihi Propheta (19), quod panem meum comederim in saturitate. Sed nec simplici quidem aqua ingurgitare me assuescam, ne distensio sane ventris usque ad titillationem pertingat libidinis». Idem (20): «Vinum et similia, mulsum et pinguia, corpori militant, non spiritui. Frixuris non anima saginatur, sed caro. Piper, zingiber (ee), cuminum (ff), salvia et mille hujusmodi species salsamentorum, palatum quidem delectant, sed libidinem accendunt. Prudenter sobrieque conversanti, satis est ad omne condimentum sal cum pane, et fame: qua sola non expectata, necesse est alias atque alias de nescio quibus succis extraneis confici permixtiones; quae videlicet palatum reparent, gulam provocent, et excitent appetitum».
Idem (21): «Ubi coeperit spiritus reformari ad imaginem conditoris sui, mox etiam reflorescens caro, ex voluntate sua incipit ad reformationem spiritus reformari. Nam et contra sensum incipit eam delectare, quidquid delectat spiritum. Insuper et pro multiplici defectu suo ex poena peccati, multipliciter sitiens ad Deum, nonnunquam etiam contendit praecedere rectorem suum. Delectationes enim non perdimus, sed mutamus a corpore ad animam, a sensibus ad conscientiam. Panis furfureus, et simplex aqua, olera vel legumina simplicia, nequaquam res delectabiles sunt; sed in amore Christi et internae delectationis desiderio, ventri bene morigerato gratanter ex his satisfacere posse, valde delectabile est. Quot millia pauperum ex his, vel ex aliquo horum delectabiliter satisfaciunt naturae? Facillimum quippe et delectabile esset, adjuncto Dei amoris condimento, secundum naturam vivere, si insania nostra nos vivere permitteret, qua sanata, statim arridet naturalibus natura. Eodem modo et de labore rusticus duros habet nervos, fortes lacertos: exercitatio hoc facit, si in ea cum tempore inolescit. Voluntas facit usum; usus exercitium; exercitium in omni labore vires subministrat». Hucusque Bernardus.
Ex his auctoritatibus constat aperte, abstinentiam plurimum commendabilem omnino esse faciendam. Eam namque tam antiqui Patres, quam beatus Franciscus, ac ducissa tua beata Clara, ut in eorum vita patet, arctissime servaverunt. Videtur tamen secundum eumdem Bernardum (22) in tribus casibus abstinentia temperanda. Primus, cum fieret contra voluntatem Praelati: hoc enim nullo modo fieri debet. Secundus, quando fieret cum notabili scandalo sociorum: magis enim confert ad exercitium spirituale, ex charitate uti vita communi, quam ex scandalo fratris, supra vitam communem spiritualem abstinentiam exhibere. Tertius casus est, quando fieret ultra corporis possibilitatem: nam indiscreta abstinentia, non virtutis, sed vitii esse perhibetur. Unde de his sic dicit Bernardus (23): «Non vultis esse communi contenti vita. Non sufficit vobis regulare jejunium, non solemnes vigiliae, non imposita disciplina, non mensura quam vobis partimur in vestimentis et alimentis: privata praefertis communibus. Qui vestri curam semel nobis credidistis, quid rursum de vobis vos (gg) intromittitis? Nam illam, qua toties Dominum, conscientiis vestris testibus, offendistis, propriam scilicet voluntatem vestram, ecce nunc iterum magistram habetis, non me. Illa vos naturae docet non parere (hh), rationi non acquiescere, non obtemperare servorum consilio vel exemplo, non obedire nobis». Et infra: «An nescitis, quia (24) angelus Satanae multoties transfigurat se in angelum lucis? Sapientia est Deus, et vult se amari non solum dulciter, sed sapienter. Unde Apostolus (25): Rationabile, inquit, sit obsequium vestrum. Alioquin facillime zelo tuo spiritus illudet erroris, si scientiam negligas; nec habet callidus hostis machinamentum efficacius ad tollendam de corde dilectionem, quam si efficere possit ut incaute et non cum ratione ambuletur». Idem (26): «Videas, proh pudor! illos importune superflua quaeritare, qui prius necessaria obstinatissime recusabant. Quanquam si qui in sua forte invicti obstinatione perdurant, indiscretius abstinentes, et singularitate notabili conturbantes eos, cum quibus habitare debent unius moris in domo, haud scio sane, an se aestiment pietatem retinere, cum hujusmodi mihi videantur et longius abjecisse. Nam qui sapientes (ii) in oculis suis decreverunt apud se nec consilio acquiescere, nec praecepto, videant quid respondeat, non mihi, sed dicenti (27), quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere. Praemiserat autem (28), quia melior est obedientia, quam victima, et auscultare magis, quam offerre adipem arietum, id est, abstinentiam contumacium».
Idem (29): «Quid illud quod nos quoque toties in domo ista et tam graviter inquietat, notabilem loquor quorumdam, qui inter nos sunt, superstitiosamque abstinentiam, ex qua se omnibus sibique omnes molestos reddunt? Quomodo non haec ipsa discordia tam generalis, et suae illius conscientiae dissipatio est, et, quod in ipso est, grandis vineae hujus, quam plantavit dextera Domini, nostrae scilicet omnium unanimitatis demolitio? Vae homini per quem scandalum venit (30). Qui scandalizaverit, inquit, unum de his pusillis, durum est quod sequitur; quanto duriora meretur, qui tantam et tam sanctam multitudinem scandalizat? Durissimum prorsus judicium portabit, quicumque est ille». Idem (31): «Illis qui ad devotionis gratiam perveniunt, unum dicitur restare periculum, et omnino timendum eis a daemonio meridiano. Ipse enim (32) satanas transfigurat se in angelum lucis. Hoc est ergo timendum ei, qui tanta delectatione omnia facit: ne dum sequitur affectionem, corpus destruat per immoderatam exercitationem, ac deinde necesse habeat, non sine magno spiritualis exercitii detrimento, circa debilitati curam corporis occupari. Ergo, ne incurrat qui currit, illuminari necesse est lumine discretionis, quae utique mater est virtutum, et consummatio perfectionis. Haec nimirum docet, ne quid nimis, vel minus fiat. (III) Atque haec est octava dies, in qua circumciditur puer, quia discretio vera (jj) circumcidit ut nec plus, nec minus fiat. Nam et qui nimius est, fructum boni operis abscindit, non circumcidit; sicut qui tepidus est, si (kk) minus facit. In hac igitur die nomen imponitur, et nomen salutis, nec de eo, qui sic conversatur, dubitem dicere, quod suam ipsius salutem operetur. Usque ad hunc enim diem dicere possunt angeli, qui noverunt secreta coelestia; sed ego nunc primum ei fiducialiter nomen salutis impono. At vero, quia omnino rara ista avis est in terris, hujus discretionis locum in vobis, fratres, suppleat virtus obedientiae, ut nihil plus, nihil minus, nihil aliter quam imperatum sit, faciatis». Idem (33): «Sunt corporis exercitia, in quibus necesse est corpus laborare, sicut sunt vigiliae et hujusmodi, quae quidem spiritualia non impediunt, sed adjuvant, si cum ratione et discretione fiant. Quae si ex indiscretionis vitio sic agantur, ut vel deficiente spiritu, vel languente corpore spiritualia impediantur: qui sic est, corpori suo tulit bonum effectum, spiritui affectum, proximo exemplum, Deo honorem; sacrilegus est, et omnium horum in Deum reus. Non quod secundum sensum Apostoli non videatur etiam humanum hoc, et non deceat, et non justum sit, caput aliquando dolere in servitio Dei, quod olim saepe usque ad dolorem laboravit in vanitate saeculi; esurire ventrem usque ad rugitum, qui saepe repletus est usque ad vomitum: sed modus est habendus. Affligendum est corpus aliquando, sed non conterendum. Nam etiam (34) corporalis exercitatio ad modicum quidem valet, et pietas ad omnia utilis est: propter quod ad modicum, hoc est, non in concupiscentiis, sed tamen cura est carnis agenda. Agenda vero est sobrie et cum quadam spirituali disciplina: ut neque in modo, neque in qualitate ejus, neque in quantitate appareat aliquid, quod non deceat servum Dei». Hucusque Bernardus (33).
Sed ut virtus discretionis tibi melius innotescat, audi breviter quid de ipsius commendatione dicat idem Bernardus (35): «Virtus siquidem discretionis absque fervore charitatis jacet, et fervor vehemens absque discretionis temperamento praecipitat. Ideoque laudabilis cui neutrum deest, quatenus et fervor discretionem erigat, et discretio fervorem regat». Idem (36): «Discretio quidem virtuti ordinem ponit, ordo modum tribuit, et decorem etiam et perpetuitatem. Denique ait (37): Ordinatione tua perseverat dies, diem virtutem appellans. Est igitur discretio non tam virtus, quam quaedam moderatrix et auriga virtutum, ordinatrixque affectuum, et morum doctrix. Tolle hanc, et virtus vitium erit, ipsaque affectio naturalis in perturbationem magis convertetur, exterminiumque naturae». Hucusque Bernardus. Habuisti igitur ex praedictis, quomodo in hoc dicipulorum exemplo destruitur superfluitas et gulositas. Sed quomodo pompa mundi etiam destruatur, nondum tibi dixi; quod tamen prosequi non intendo, sed nec ex toto omittens. Sed hoc dicere sufficere puto ad praesens: quod hoc exemplo renovata videtur primae aetatis beata simplicitas, in qua erant homines contenti fructibus arborum, et radicibus herbarum, et simplici aqua. Si igitur sic hodie fieret, non indigeremus molendinis, nec clibanis, nec utensilibus, et apparatu rerum, nec supellectili varia et pomposa, in quibus humanum genus est inextricabiliter intricatum.
–––––––––––
S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 564-569.
Notae:
(1) Matth. XII, 1 et seq.
(2) Bern., de Adv., serm. IV, n. 7.
(3) Id., de Nativ Dom., serm. IV, n. 1.
(4) Luc. II, 12.
(5) Bernard., de Resurr., serm. V, parum a princ.
(6) Id., epist. C.
(7) Id., epist. CVII.
(8) Id., serm. ad Cleric., c. VIII, n. 15.
(9) Id., de tripl. Gen. bonor., n. 2.
(10) Id., sup. Cant., serm. LXVI, n. 7.
(11) Ibid., serm. XXX, n. 11.
(12) Bern., sup. Cant., serm. XXX, n. 10.
(13) I Tim. V, 23.
(14) Bern., de Ascens. Dom., serm. III, n. 7.
(15) Ibid., n. 8.
(16) Id., sup. Cant., serm. LXVI, n. 6.
(17) I Cor. IX, 27.
(18) Ephes. V, 18.
(19) Jerem. XLIV, 17.
(20) Bern., ad Robert., epist. I, n. 11.
(21) Id., ad frat. de Monte Dei de vit. solit., longe ante med.
(22) Bern., in Cant., serm. XIX, n. 7, quoad sensum.
(23) Ibid.
(24) II Cor. XI, 14.
(25) Rom. XII, 1.
(26) Bern., in Cant., serm. XXXIII, n. 10.
(27) I Reg. XV, 23.
(28) Ibid., 22.
(29) Id., in Cant., serm. LXIV, n. 5.
(30) Matth. XVIII, 7, 6.
(31) Bern., de Circumc. Dom., serm. III, n. 11.
(32) II Cor. XI, 14.
(33) Imo Guill. a S. Theod. ad frat. de Monte Dei de vit. solit., c. XI, n. 32, inter Oper. Bern., tom. II, edit. Mab.
(34) I Tim. IV, 8.
(35) Bern., sup. Cant., serm. XXIII, n. 8.
(36) Ibid., serm. XLIX, n. 5.
(37) Psal. CXVIII, 91.
(a) Caet. edit. reductos.
(b) Caet. edit. nec.
(c) Item qui.
(d) Edit. Mabill. ligandum et frenandum.
(e) Caet. edit. deest ut.
(f) Edit. Mabill. ipsis.
(g) Item volutentur.
(h) Caet. edit. necessitas.
(i) Edit. Mab. qua.
(j) Edit. Mabill. voluptatis diffluitur.
(k) Caet. edit. tot.
(l) Item Puto.
(m) Item add. te.
(n) Item quidem.
(o) Edit. Mabill. exposcere.
(p) Caet. edit. et adhuc.
(q) Item ciba.
(r) Item puto.
(s) Item tuae.
(t) Item vitae.
(u) Edit. Mabill. inhaerentes.
(v) Item nequiverint.
(w) Item sordidissima.
(x) Item carneis.
(y) Caet. edit. deest tua.
(z) Item et.
(aa) Item potius.
(bb) Caet. edit. Non.
(cc) Item abstinendo.
(dd) Item modico infirmus utatur.
(ee) Al. zinziber, al. gingiber.
(ff) Al. ciminum.
(gg) Caet. edit. nos.
(hh) Edit. Mabill. non parcere.
(ii) Caet. edit. sapientes qui.
(jj) Edit. Mabill. vere.
(kk) Caet. edit. deest si.
Tituli marginales:
(I) Paupertas quam professa est virgo, qualis esse debeat.
(II) Paupertatem profitenti quae sint necessaria.
(III) Discretio mater virtutum.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXV, Kraków 2015
Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: