MEDITATIONES VITAE CHRISTI

 

S. R. E. CARDINALIS

 

S. BONAVENTURA

 

EX ORDINE MINORUM

 

EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

 

––––––

 

CAPUT XLIII

 

De Probatica Piscina. Item, ne sis fratris judex temerarius

 

Erat in Hierusalem quaedam congregatio aquarum (1), in qua lavabantur oves de quibus fiebant sacrificia. In ea dicitur fuisse lignum crucis. Quolibet autem anno, cum semel commovebatur ab Angelo, sanabatur aliquis infirmus, scilicet qui descendebat in aquam post ejus ab Angelo motionem. Unde multi propterea infirmi juxta eam continue morabantur. Erat autem ibi quidam infirmus, jacens in grabato paralyticus per triginta et octo annos. Hunc igitur Jesus quadam die sabbati sanavit. Conspice eum humiliter euntem ad infirmum, et loquentem more solito. In hoc igitur facto tria nota. (I)

 

Primum, quia sicut hic Dominus requisivit infirmum, si vellet sanari; ita nobis sine nostro consensu salutem non dabit: et inexcusabiles sunt peccatores non consentientes voluntati Domini, et suae saluti, quia secundum Augustinum (2): «Qui creavit te sine te, non justificabit te sine te». Secundum, cavere debemus ne relabamur a Domino, quia si sanati a Domino recidivamus, digne nostra ingratitudo acrius punietur, sicut huic dixit Dominus (3): Vade, noli amplius peccare, ne deterius aliquid tibi contingat. Tertio, quia maligni de omnibus perdunt, sicut boni de omnibus lucrantur. Nam cum hic liberatus portaret grabatum, et diceretur ei a Judaeis, quod hoc non licebat in die sabbati, ipse respondit (4): Qui me salvum fecit, ille mihi dixit; tolle grabatum tuum. Non dicebant: Quis est ille, qui te salvum fecit? Et sic accipiebant, quod possent reprehendere, non quod poterant laudare. Sic et carnales homines saepe in malam judicant partem quae vident, et quasi de omnibus perdunt. Spiritualiter autem viventes omnia referunt ad laudem Dei, sive sit prosperitas, sive sit adversitas, et non dubitant, quin recte omnia fiant, Deo cuncta vel recte operante, vel juste permittente; et omnia in bonam partem interpretantur, juxta doctrinam beati Bernardi, qui sic ait (5): «Cave alienae conversationis esse aut curiosus explorator, aut temerarius judex. Etiamsi perperam actum quid deprehendas, nec sic judices proximum, magis autem excusa. Excusa (a) intentionem, si opera (b) non potes: puta ignorantiam, puta subreptionem, puta casum. Quod si omnem dissimulationem rei certitudo recusat, suade nihilominus ipse tibi, et dicito apud temetipsum: Vehemens fuit nimis tentatio. Quid de me illa fecisset, si in me accepisset similiter potestatem?». Hucusque Bernardus.

 

Quod autem de omnibus lucrantur spirituales, etiam de suis et alienis peccatis, et de rebus nocivis, et etiam de diaboli operibus, sic docet Bernardus (6): «Irrationalis et brutalis spiritus, etsi ad spiritualia non pertingat, ad ea tamen capessenda pro suo corporali temporalique obsequio noscitur juvare illos, qui omnem usum rerum temporalium ad fructum transferunt aeternum (c), utentes hoc mundo tanquam non utentes». Et post multa (7): «Si qua animantia, quantum ad usum sui, reperiantur incommoda, etsi nociva, etsi etiam perniciosa temporali (d) hominum constet (e) esse saluti, non tamen deest eorum corporibus unde (8) cooperentur in bonum his, qui secundum propositum vocati sunt sancti; et si non cedendo in cibum, aut exhibendo ministerium, certe ingenium exercendo juxta eum, qui utique omni utenti ratione praesto est, communis disciplinae profectum quo (f) (9) invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Nam et diabolus ejusque satellites, cum sit eorum semper maligna intentio, nocere quidem semper cupiunt; sed si boni aemulatores fueritis, absit ut obsint, magis autem prosunt, et nolentes cooperantur in bonum bonis». Et infra (10): «Est enim qui bonum operatur non volens, sive homo malus, sive angelus malus; et constat non fieri propter eum, cum prodesse nullum bonum possit invito. Igitur ei quidem dispensatio tantum credita est; sed nescio quomodo gratius jucundiusque sentimus bonum, quod per malum dispensatorem ministratur. Ipsa est ergo causa cur et per malos Deus faciat bona bonis, non autem quod (g) opera eorum indigeat in benefaciendo». Idem (11): «Quid superbis, terra et cinis? (12) et de angelis transilit (h) Dominus, execrans eorum superbiam. Ergo repudiatio angelorum fiat emendatio hominum. Scriptum (i) est enim ad eorum correptionem: Cooperetur mihi in bonum etiam diaboli malum, et (13) lavem manus meas in sanguine peccatoris. Qualiter, inquis? Audi. Superbo certe diabolo horrenda et formidolosa maledictio intorquetur». Et infra (14): «Si sic est actum cum eo, quid de me fiet terra et cinere? Ille in coelo intumuit (j); ego in sterquilinio. Quis non tolerabiliorem in divite superbiam, quam in paupere ducat? (k) Vae mihi! si tam dure in potente illo animadversum est, quid de me exiguo, et misero, et superbo?».

 

Bernardus etiam (15) loquens de sponsa Ecclesia, quae post multa peccata venit ad Dominum (nam de gentibus collecta, quae idola colebat, quod eidem de Synagoga improperabatur), sic in suam utilitatem torquet, dicens (16): «Ipsa est cui plus dimissum est, et quae plus diligit. Quod aemula improperat ei ad convitium, hoc sibi ipsa inflectit ad commodum. Inde mansuetior ad correptionem; inde patientior ad laborem; inde ardentior ad amorem; inde sagacior ad cautelam; inde humilior pro conscientia; inde acceptior pro verecundia; inde ad obediendum paratior; inde ad gratiarum actionem devotior ac sollicitior». Hucusque Bernardus.

 

Vide quomodo spiritualiter viventes omnia interpretantur in bonam partem, et de omnibus lucrum faciunt. Sis ergo spiritualis, et omnia tibi cedent in bonum. Et valet hujusmodi desideratio, etiam ad tolerantiam tribulationum et tentationum, et animi quietem. Nam per hujusmodi continuum exercitium, ad tantam tranquillitatem animi quis posset pervenire, quod vix et raro de aliqua re turbaretur, vel haberet locum in eo quod ait Sapiens (17): Non contristabit justum, quidquid ei acciderit.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 563-564.

 

Notae:

(1) Joan. V, 2 et seq.

 

(2) August., de verb. Apost., serm. XV, al. CLXIX, n. 13.

 

(3) Joan. V, 14.

 

(4) Ibid., 11.

 

(5) Bern., in Cant., serm. XL, n. 5.

 

(6) Ibid., serm. V, n. 3.

 

(7) Bern., in Cant., n. 6.

 

(8) Rom. VIII, 28.

 

(9) Rom. I, 20.

 

(10) Bern., ibid., n. 9.

 

(11) id., in Cant., serm. LIV, n. 7.

 

(12) Eccli. X, 9.

 

(13) Psal. LVII, 11.

 

(14) Bern., ibid., n. 8.

 

(15) Id., in Cant., serm. XIV, n. 7.

 

(16) Ex Luc. VII, 47.

 

(17) Prov. XII, 21.

 

(a) Caet. edit. non repet. Excusa.

 

(b) Edit. Mabill. opus.

 

(c) Edit. Mabill., aeternarum.

 

(d) Caet. edit. temporalium.

 

(e) Item constat.

 

(f) Caet. edit. add. praebens.

 

(g) Item ut, loco quod.

 

(h) Item transiit.

 

(i) Edit. Mabill. scripta.

 

(j) Caet. edit. tumuit.

 

(k) Item dicat.

 

Titulus marginalis:

(I) Tria notanda in curatione paralytici.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXV, Kraków 2015

Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: