MEDITATIONES VITAE CHRISTI

 

S. R. E. CARDINALIS

 

S. BONAVENTURA

 

EX ORDINE MINORUM

 

EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

 

––––––

 

CAPUT XLII

 

De ejectione ementium et vendentium de templo

 

Duabus vicibus (1) ejecit Dominus Jesus ementes et vendentes de templo: quod inter ejus magna miracula deputatur. Nam licet alias eum vilipenderent, tunc tamen omnes ante eum fugerunt. Et quamvis essent multi, non se defenderunt; sed ipse solus cum quibusdam funiculis omnes ejecit. Et hoc ideo, quia terribilem se eis ostendit in facie. Accensus est enim zelo vehementi, eo quod pater suus sic inhonorabatur ab illis, maxime in loco ubi magis honorari debebat, fecit ipsas ejectiones.

 

Conspice bene ipsum, et compatere, quia ipse compassionis dolore plenus est; ac nihilominus time. Nos enim, qui in templo Dei sumus de speciali et magna ipsius gratia deputati; si saecularibus negotiis, ut illi faciebant, nos implicemus, cum ad laudem ejus semper debeamus intendere, merito ejectionem ab eo, et indignationem ipsius timere possumus et debemus (a). Si ergo non vis hoc timore vexari, nulla ratione vel cum saecularibus curis, vel negotiationibus te audeas implicare. Opera quoque curiosa ne feceris, quae tempus laudibus Dei debitum occupant, et pompis saecularibus correspondent.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 563.

 

Notae:

(1) Joan. II, 15; Matth. XXI, 12.

 

(a) Caet. edit. timemus.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXV, Kraków 2015

Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: