EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS
––––––
Veniens Dominus Jesus in partes Caesareae Philippi (1), quaesivit a discipulis, quid diceretur de ipso, et etiam quid inde ipsi sentirent, et de aliis. Quidam responderunt et dicebant: Alii, etc. De se autem dixit Petrus pro se, et aliis: Tu es Christus filius Dei vivi. Dominus ad eum: Tu es Petrus, et super hanc, etc. Et tunc dedit ei pro se et successoribus suis, claves ligandi atque solvendi super terram.
Conspice igitur eum et etiam ipsos, juxta generalem formam superius tibi traditam. Et nota, quod etiam hic habes, quod Petrum, quem ita magnificaverat, parum post (2) vocavit satanam, eo quod propter amorem carnalem, quem ipse Petrus habebat ad ipsum, dissuasit ei de passione sua, ut non fieret. Sic et tu, Domini exemplo, habeas omnes pro adversariis, qui pro corporali alleviatione, ab exercitio et bono spirituali te trahere vellent.
–––––––––––
S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 562.
Notae:
(1) Matth. XVI, 13 et seq.
(2) Ibid., 23.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXV, Kraków 2015
Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: