MEDITATIONES VITAE CHRISTI

S. R. E. CARDINALIS
S. BONAVENTURA
EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

CAPUT IV
De incarnatione Christi

Postquam autem (1) venit plenitudo temporis, vel deliberasset quomodo ordinavit summa Trinitas humano generi provideri per incarnationem Verbi (2), propter nimiam charitatem suam, qua ipsum genus humanum diligebat, commovente eum misericordia sua, et nihilominus ad instantiam supernorum spirituum, et beata Virgo Maria rediisset Nazareth; vocavit Deus omnipotens Gabrielem Archangelum, et dixit ei: Vade ad dilectissimam filiam nostram Mariam desponsatam Joseph, super omnes creaturas nobis charissimam: et dic ei, quod filius meus concupivit speciem suam, et sibi eam elegit in matrem. Et roga eam, ut ipsum laetanter accipiat: quia per eam salutem totius generis humani operari decrevi, et oblivisci volo injuriae mihi factae. Attende hic et recordare, quae tibi in principio supra dixi, ut discas omnibus, quae dicuntur et fiunt, te exhibere praesentem. Hic ergo imagineris, et aspicias Deum, ut potes, quia incorporeus est: sed aspice eum tanquam magnum dominum, sedentem in solio excelso, vultu benigno, pio et paterno, quasi reconciliare volentem, sive reconciliatum esse, haec verba dicentem, et Gabrielem facie hilari et jucunda, flexis genibus et inclinato vultu timoroso et reverenti, ambasiatam Domini sui attente suscipientem. Surgens igitur Gabriel jucundus et gaudens, volitavit ab altis, et in humana specie in momento fuit coram Virgine Maria, in thalamo domunculae suae manente. Sed nec sic volavit, quin praeveniretur a Deo, et sanctam ibi Trinitatem invenit, quae praevenit nuntium suum.

(I) Scire namque debes, quod excelsum incarnationis opus totius Trinitatis fuit, licet sola persona Filii fuerit incarnata; quemadmodum si tunicam induenti, duo ex lateribus ejus stantes adjuvarent eum, et tunicas manicas tenerent. Nunc ergo et hic bene aspice, et tanquam ipsi facto praesens existeres, intellige omnia quae dicuntur et fiunt. O qualis fuit et nunc est in meditatione tua illa domuncula, ubi tales sunt, et talia exercentur! Nam licet ubique sit sancta Trinitas, tamen ibi nunc aliquo singulari modo esse mediteris, ratione singularis operationis. Ingressus ergo Gabriel paranymphus fidelis ad Virginem Mariam, dixit (3): Ave, gratia plena; Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus. Ipsa vero turbata, nihil respondit. Non fuit turbata turbatione culpabili, nec de visione Angeli, quia eos saepe videre solita erat: sed, juxta verba Evangelii, turbata fuit in sermone ejus, cogitans de novitate talis salutationis, non enim sic eam consueverat salutare. In qua salutatione cum videret se tribus commendari, non poterat humilis Domina non turbari. Commendabatur enim quod esset gratia plena, et quod Dominus erat secum, et quod erat benedicta super omnes mulieres: at humilis non potest sui commendationem sine rubore et turbatione audire. Turbata ergo fuit ex verecundia honesta, et virtuosa. Coepit etiam timere, an hoc esset verum: non quod non crederet angelum vera loqui, sed ex eo quod proprium est in humilibus, quod non examinant suas virtutes, sed defectus potius ruminant, ut sic semper proficere possint reputantes magnam virtutem parvam, et parvum defectum magnum valde. Tanquam ergo prudens et cauta, pavida et pudorosa nihil respondit. Quid enim respondisset? Disce et tu exemplo suo tenere silentium, et taciturnitatem amare, quia magna et utilis valde talis virtus est. Nam ipsa bis prius audivit, quam semel responderet. Abominabile enim est, virginem esse loquacem. Angelus enim causam suae dubitationis cognoscens, dixit: Ne timeas, Maria, nec verecunderis de laudibus, quas dixi tibi, quia sic est: nec solum ipsa gratia plena, sed eam toti generi humano recuperasti, et reinvenisti a Deo. Nam Ecce concipies, et paries Altissimi filium, qui te elegit in suam matrem, salvabit omnes in eum sperantes. Tunc ipsa respondit, non tamen confitendo, nec negando commendationes praefatas, sed de alio certificari volens, de modo plus dubitabat, scilicet ne perderet virginitatem suam. Quaesivit ergo ab Angelo hujus conceptionis modum, dicens: Quomodo fiet istud, quia virginitatem meam firmissime Domino meo devovi, ne in perpetuum hominem cognoscam? Et Angelus: Fiet per operationem Spiritus sancti, qui te singulari modo replebit, et ejus virtute concipies, salva tibi virginitate tua, et ideo filius tuus vocabitur filius Dei. Nihil enim ei est impossibile. Nam Elisabeth cognata tua cum esset senex, et sterilis, jam sunt sex menses, quod filium virtute Dei concepit.

Intuere hic pro Deo, et meditare, qualiter tota Trinitas est ibi expectans responsionem et consensum hujus suae filiae singularis, amanter et delectabiliter aspiciens verecundiam ejus, et mores et verba; et etiam qualiter Angelus diligenter et sapienter inducit eam, et ordinat verba sua, stans inclinatus et reverens coram Domina sua, vultu placido et sereno, fideliter exequens ambasiatam suam, et attente observans verba Dominae, ut possit congrue respondere, et super hoc opere mirifico perficere Domini voluntatem. Et qualiter etiam Domina stat timorate ac humiliter, facie pudorosa, praeventa ab Angelo, et ex improviso in verbis istis non extollitur, neque se reputat. Et cum audit magnalia de se, qualia alicui nunquam dicta fuerunt, totum divinae gratiae ascribebat. (II) Disce ergo ejus exemplo esse pudorosa et humilis, quia sine his virginitas parum valet. Gaudet prudentissima Virgo, et auditis verbis Angeli consensit. Et, ut in suis revelationibus continetur, profunda devotione genuflexit, et junctis manibus dixit: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Tunc Filius Dei statim totus et sine mora intravit uterum Virginis, et ex ea carnem assumpsit, et totus remansit in sinu Patris. Potes autem pie imaginari, qualiter ipse Filius tanquam obedientiam et laboriosam legationem suscipiens, Patri se inclinavit, et recommendavit, et in eodem instanti anima creata et infusa fuit; perfectus homo secundum omnia corporis lineamenta, sed parvulus valde, ita quod in utero postea naturaliter crescebat, ut alii, sed non fuit dilata infusio animae, vel membrorum distinctio, ut in aliis. Erat enim perfectus Deus, sicut perfectus homo, et ita sapiens et potens, ut est modo. Gabriel autem tunc cum Domina sua similiter genuflexit, et parum post cum ea surgens, se iterum inclinans usque ad terram, et valefaciens ei, disparuit, et ad patriam rediens hoc narravit, et fuit ibi novum gaudium, et novum festum, et exultatio magna nimis. Domina vero tota inflammata, et in amore Dei magis solito succensa, sentiens se concepisse, genibus flexis gratias egit de tanto dono, humiliter et devote supplicans eidem, ut eam dignaretur instruere, ita quod in his, quae circa filium suum facienda occurrerent, faceret sine defectu.

Considerare autem debes, quanta est hodierna solemnitas, et jubilare in corde tuo, et agere dies laetitiae. Inaudita est enim usque modo a saeculis, nec unquam fuerat. Talis namque hodie est solemnitas Dei Patris, qui nuptias fecit filio suo in desponsatione humanae naturae, quam hodie Filius sibi univit inseparabiliter. Hodie est et solemnitas nuptiarum Filii, et dies natalis ejus in utero; sed postea erit ex utero. Hodie est solemnitas sancti Spiritus, propter hoc opus mirificum et singulare ipsius incarnationis, quod eidem attribuitur: et hodie incoepit ostendere benignitatem singularem humano generi. Hodie est solemnitas gloriosa Dominae nostrae, quae a Patre in filiam, et Filio in matrem, et Spiritu sancto in sponsam est recognita et assumpta. Hodie est solemnitas totius coelestis curiae, quia inchoatur eorum reparatio. Hodie est multo magis solemnitas humanae naturae: quia ejus salus incoepit et redemptio, et totius mundi reconciliatio, et sublimata est atque deificata. Hodie novam obedientiam suscepit Filius a Patre, de nostra peragenda salute. Hodie a summo coelo egrediens (4), exultavit ut gigas ad currendum viam, et se reclusit in horto uteri virginalis. Hodie etiam factus est unus ex nobis, et frater noster, et coepit peregrinari nobiscum. Hodie de coelo lux vera descendit, ad tollendas et fugandas nostras tenebras. Hodie panis vivus qui dat vitam mundo, decoquitur in virginalis uteri clibano. Hodie (5) Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis. Hodie clamores et desideria patriarcharum et prophetarum exaudita sunt et impleta. Clamabant desiderio inenarrabili et dicebant (6): Emitte agnum, Domine, etc. Et iterum (7): Rorate, coeli, desuper. Et iterum (8): Utinam dirumperes coelos et descenderes. Et iterum (9): Domine, inclina coelos tuos et descende. Et iterum (10): Domine, ostende nobis faciem tuam, etc. Et talia multa, de quibus tota Scriptura est plena. Nam hodiernam diem vehementissime expectabant. Hodie est principium et fundamentum omnium solemnitatum, et initium totius nostri boni. Nam usque nunc indignatus est Dominus contra genus humanum, propter transgressionem primorum parentum; sed amodo videns Filium hominem factum, non ulterius irascetur. Hodie dicitur (11) esse temporis plenitudo. Vides admirabile opus, et quam solemnissimum factum sit istud: totum est delectabile, totum jucundum, totum desiderabile, et cum omni devotione suscipiendum, in jubilatione, laetitia et exultatione ducendum, et omni veneratione dignissimum. In his ergo meditare, in his delectare, et jucundaberis, et forte ostendet tibi Dominus ampliora, etc.

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 514-516.

Notae:

(1) Gal. IV, 4.

(2) Ephes. II, 4.

(3) Luc. I, 28 et seq.

(4) Psal. XVIII, 6.

(5) Joan. I, 14.

(6) Isa. XVI, 1.

(7) Isa. XLV, 8.

(8) Isa. LXIV, 1.

(9) Psal. CXLIII, 5.

(10) Psal. LXXIX, 4.

(11) Gal. IV, 4.

Tituli marginales:

(I) Incarnatio Verbi fuit opus totius Trinitatis.

(II) Sine pudore et humilitate virginitas parum valet.

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVI, Kraków 2006

Reditus in indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: