MEDITATIONES VITAE CHRISTI

 

S. R. E. CARDINALIS

 

S. BONAVENTURA

 

EX ORDINE MINORUM

 

EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

 

––––––

 

CAPUT XXXVIII

 

Qualiter aliqui ex verbis Domini scandalizati fuerunt

 

Non mireris, si aliquando ex verbis et factis nostris scandala oriuntur, quantumcumque fideliter et bene fiant; cum ipsi Domino, qui errare non poterat, pluries contigerit. Dum enim quadam vice Pharisaei Dominum interrogarent (1), quare discipuli non lavabant manus quando manducabant; Dominus dure respondit eis, increpans, quod exteriorem munditiam, non interiorem quaerebant. De quo illi scandalizati sunt; sed Dominus non curavit. Alia vice, cum spiritualia verba doceret in synagoga, aliqui ex discipulis ejus, tanquam carnales, non intelligentes recesserunt. Sed ad duodecim discipulos ait (2): Numquid et vos vultis abire? Et Petrus pro se et aliis respondit: Domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes.

 

Considera ergo eum in praedictis et aliis similibus, quomodo cum potestate loquebatur, et docebat veritatem, non curans de scandalo pravorum, sive insipientium. Notandum igitur primo, quod propter alterius scandalum non debemus recedere a virtute justitiae; secundo, quod de interiori munditia magis, quam de exteriori honestate curare debemus, quod etiam alibi expressius Dominus dixit in Luca (3); quod spiritualiter vivere debemus, ita quod verba Domini non videantur nobis extranea, sicut illis discipulis, qui quando Christus dixit in Joanne (4): Nisi manducaveritis carnem filii hominis, etc., non poterant sustinere, sed recesserunt: sed potius recognoscamus ipsa esse verba vitae aeternae, ut una cum duodecim, ipsum imitemur perfecte.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 561.

 

Notae:

(1) Matth. XV, 2; Marc. VII, 5.

 

(2) Joan. VI, 67 et seq.

 

(3) Luc. XI, 39.

 

(4) Joan. VI, 54.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXIV, Kraków 2014

Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: