MEDITATIONES VITAE CHRISTI

 

S. R. E. CARDINALIS

 

S. BONAVENTURA

 

EX ORDINE MINORUM

 

EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

 

––––––

 

CAPUT XXXVII

 

De Chananaea. Quomodo angeli nostri nobis fideliter serviunt, notabilis discursus

 

Cum Dominus Jesus laborans circuiret praedicando, et infirmos curando (1), accessit ad eum mulier Chananaea, id est, de terra Chanaan, quae erat gentilium et non Judaeorum, rogans eum ut liberaret filiam suam, quae a daemonio vexabatur: erat enim fidens in eo, quod hoc facere posset. Et Domino non respondente, nihilominus instabat, et perseverabat clamans, et petens ab eo misericordiam in tantum, ut discipuli pro ea rogarent. Cumque Dominus responderet, non debere dari (a) panem filiorum canibus, ipsa se humilians respondit, ut saltem more canis de micis posset habere; et sic meruit exaudiri.

 

Conspice ergo Dominum et discipulos, et ipsum (b) in praedictis, juxta considerationem generalem, quam dedi tibi supra. Nihilominus etiam considera virtutes hujus mulieris, et eas ad totam tuam utilitatem converte, quae maxime tres fuerunt. Prima fuit fides magna, ut etiam usque ad filiam se extenderet; et de ipsa fuit commendata haec a Domino. Secunda fuit orationis perseverantia; et non solum perseverans fuit, sed etiam importuna. Quam importunitatem etiam Dominus acceptat, et eam invitat, ut in priori tractatu certa habuisti. Tertia fuit humilitas profunda: nam nec negavit se canem, nec dignam putavit se inter filios reputari, vel habere panem integrum; sed contenta fuit de micis accipere. Unde valde se humiliavit, et ideo, quod postulavit, obtinuit. Sic et tu si corde integro, fideli et puro in oratione perseverans coram Deo tuo te humiliaveris, indignam te reputans omni bono suo, certissime credas, quod quidquid petieris, obtinebis. Et sicut apostoli rogaverunt pro Chananaea, sic et angelus tuus pro te rogabit, et offeret orationem tuam Domino. Super quo audi Bernardum dicentem (2): «Suspiranti animae meae frequenter, imo sine intermissione oranti, et afflictanti se prae desiderio, cum interdum desideratus ille, qui ita quaeritur, miseratus occurrit, puto illi de propria experientia convenire, ut dicat cum Hieremia (3): Bonus es, Domine, sperantibus in te, animae quaerenti te. Sed et angelus ejus, qui unus est de sodalibus Sponsi, in hoc ipsum deputatus, minister profecto et arbiter secretae mutaeque salutationis; is, inquam, angelus quomodo tripudiat, quomodo collaetatur et condelectatur, et conversus ad Dominum dicit: Gratias ago tibi, Domine majestatis, quia (4) desiderium cordis ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum! (c) Ipse est qui in omni loco sedulus quidem (d) pedissequus animae non cessat sollicitare, et assiduis suggestionibus monere, dicens (5): Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Et rursum (6): Expecta Dominum, et custodi viam ejus. Item (7): Si moram fecerit, expecta eum, quia veniens veniet, et non tardabit. Ad Dominum autem (8): Sicut cervus, inquit, desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima (e) ista ad te, Domine. (9) Desideravit te in nocte, sed et spiritus tuus (f) in praecordiis ejus de mane vigilavit ad te. Et iterum (10): Tota die expandit ad te manus suas. (11) Dimitte illam, quia clamat post te. (12) Convertere aliquantulum, et deprecabilis esto. (13) Respice de coelo, et vide, et visita desolatam. Fidelis paranymphus, qui mutui amoris conscius, sed non invidus, non suam quaerit, sed Domini gloriam: discurrit medius inter dilectum et dilectam, vota offerens, dona referens, excitat istam, placat illum. Interdum quoque, licet raro, repraesentat eos pariter sibi, sive hanc rapiens, sive illum adducens: siquidem domesticus est, et notus in palatio, nec veretur repulsam, et quotidie videt faciem Patris». Hucusque Bernardus.

 

(I) Vides quam fideliter angeli nostri serviunt nobis. Ex quo autem occurrit de ipsis aliqua loquendi materia, scire te volo, quod magnam erga eos reverentiam habere debemus, et eos quotidie laudare, honorare, ac eis gratiarum actiones referre tenemur, et in eorum praesentia, qui semper nobiscum adsunt, nihil illicitum, nihil turpe cogitare, dicere, vel operari debemus. De quo etiam a beato Bernardo monemur, qui sic dicit super Psalmum Qui habitat (14): «Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Quantam tibi debet hoc verbum inferre reverentiam, afferre devotionem, conferre fiduciam! Reverentiam pro praesentia, devotionem pro benevolentia, fiduciam pro custodia. Caute ambula, ubi (g) adsunt angeli, sicut eis mandatum est, in omnibus viis tuis. In quovis diversorio, in quovis angulo, angelo tuo reverentiam habe. Nec tu (h) audeas illo praesente, quod vidente me non auderes». Et paulo post: «Adsunt igitur tibi; non tantummodo tecum, sed etiam pro te. Adsunt ut protegant, adsunt ut prosint. Quid retribues Domino (15) pro omnibus quae tribuit tibi? Siquidem ei (16) soli honor et gloria. Quare ei soli? Quia ipse mandavit, et omne datum optimum (17) non nisi ab illo est. (18) Verumtamen si (i) ille mandavit ipsis quoque, qui et ei ex tanta charitate obediunt, et nobis subveniunt in tanta necessitate, ingratos esse non licet. Simus ergo devoti, simus grati tantis custodibus; redamemus eos, et honoremus eos quantum possumus, quantum debemus». Hucusque Bernardus.

 

Habes ergo in praedictis commendatum angelorum obsequium, et adjutorium, et orationis virtutem. Hanc tenere studeas, et illis omnem quam potes reverentiam exhibe.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 560-561.

 

Notae:

(1) Matth. XV, 21 et seq.

 

(2) Bern., super Cant., serm. XXXI, n. 5.

 

(3) Thren. III, 25.

 

(4) Psal. XX, 3.

 

(5) Psal. XXXVI, 4.

 

(6) Ibid., 34.

 

(7) Habac. II, 3.

 

(8) Psal. XLI, 2.

 

(9) Isa. XXVI, 9.

 

(10) Psal. LXXXVII, 10.

 

(11) Matth. XV, 23.

 

(12) Psal. LXXXIX, 13.

 

(13) Psal. LXXIX, 15.

 

(14) Bern. super Psal. Qui habitat, serm. XII, n. 6.

 

(15) Psal. CXV, 12.

 

(16) I Tim. I, 17.

 

(17) Jac. I, 17.

 

(18) Bern., ibid., n. 7.

 

(a) Caet. edit. dare.

 

(b) Leg. ipsam.

 

(c) Edit. Mabill. eam.

 

(d) Item quidam.

 

(e) Caet. edit. deest anima.

 

(f) Caet. edit. tuus.

 

(g) Edit. Mabill. ut videlicet cui.

 

(h) tunc.

 

(i) Edit. Mabill. etsi.

 

Titulus marginalis:

(I) Angelos quanta reverentia prosequi debeamus.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXV, Kraków 2015

Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: