EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS
––––––
Sicut in superiori tractatu habuisti, Dominus Jesus (1) coegit discipulos intrare navem, et ipse ascendit in montem. Compleamus ergo quae Dominus operatus est post illud miraculum de panibus, quia illa materia contigua est, et ea quae istis tractatibus continentur, simul facta fuerunt. Ipse tamen dimisi, ut melius posses capere, et ut eorum moralitates possent clarius explicari.
Postquam ergo discipuli navem intraverunt, ipse in montem ascendit, et ibi stetit in oratione usque ad quartam vigiliam noctis, id est, usque ad partes tres noctis quae recesserant, et quarta restabat. Ex quo habes, quod Dominus Jesus pernoctabat in orationibus: et pluries legitur, eum orationi intendisse. Conspice ergo eum, qualiter orat, et se humiliat coram Patre. Quaerit solitaria loca, et solus vadit ad ea, affligit se, et vigilat vigilias longas. Intercedit pastor fidelis pro ovibus suis; orat enim non pro se, sed pro nobis, tanquam advocatus noster et mediator apud Patrem. Orat etiam, ut exemplum nobis daret orandi. Frequenter etiam discipulos monuit de hoc, et opere comprobavit. Dicebat namque eis, quoniam oportet semper orare, et non deficere, et quomodo importunitas orationis impetrat quod poscit, proponens eis exemplum ad hoc de judice et vidua, ut habes in Luca (2). Hortabatur eos etiam ad confidentiam impetrandi petita, dicens (3): Petite, et dabitur vobis; ad hoc aliud proponens exemplum de amico (4), qui propter importunitatem amici petentis panes necessarios commodat, ut similiter habetur in Luca.
Et hoc dicebat, ut nobis commendaret virtutem orationis. Est quippe virtus ejus inaestimabilis, et efficax ad omnia proficua impetranda, et nociva removenda. (I) Si vis enim patienter tolerare adversa, sis homo orationis. Si vis tentationes et tribulationes superare, sis homo orationis. Si vis pravas affectiones conculcare, sis homo orationis. Si vis astutias Satanae cognoscere ac ejus fallacias vitare, sis homo orationis. Si vis laetanter vivere in opere Dei, et laboris et afflictionis viam incedere, sis homo orationis. Si vis spirituali vita te exercere, et carnis curam non agere in desideriis, sis homo orationis. Si vis vanas muscas cogitationum effugare, sis homo orationis. Si vis animam tuam sanctis et bonis cogitationibus, desideriis, fervoribus et devotionibus impinguare, sis homo orationis. Si vis cor tuum virili spiritu, et constanti proposito in Dei beneplacito stabilire, sis homo orationis. Denique si vis vitia extirpare, et virtutibus imbui, sis homo orationis. In ea enim recipitur sancti Spiritus unctio, quae de omnibus mentem docet. Item si vis ad contemplationem ascendere, frui amplexibus sponsi, sis homo orationis. Ad eam namque contemplationem et coelestium degustationem, per orationis exercitium devenitur. Vides quam magnae potentiae et virtutis sit oratio. Ad quorum omnium confirmationem, omissis Scripturarum probationibus, hoc tibi sit pro efficaci probatione, quod audimus, et videmus quotidie per experientiam, illitteratas personas et simplices, praedicta et alia plura majora, per virtutem orationis fuisse adeptos. Multum ergo animam debent ad orationem dare omnes qui Christum imitari desiderant, et praecipue religiosi, quibus major debet esse vacandi copia. Quare te hortor, tibique, quantum possum, mando districtius, ut pro principali exercitio tuo sumas orationem, nihilque aliud, necessariis curis tantum exceptis, te delectet, nisi oratio: quia nihil tantum te delectare (a) debet, quam morari cum Domino, quod per orationem fit.
Ut autem melioris hortatoris fungaris consilio, audi melliflua quae super ista materia narrat Bernardus. Dicit enim sic (5): «Quibus studium est frequenter orare, experti sunt quod dico. Saepe corde tepido et arido accedimus ad altare, orationi incumbimus. Persistentibus autem repente infunditur gratia, pinguescit pectus, replet viscera inundatio pietatis; et si sit qui premat, lac conceptae dulcedinis ubertim ubera (b) fundere non tardabunt». Idem, in principio Quadragesimae (6): «Quoties, inquit, de oratione loquor, verba quaedam humanae cogitationis audire mihi videor in corde meo. Quid enim est, quod licet nunquam ab oratione cessemus, vix unquam experiri videtur aliquis vestrum (c), quis sit orationis suae fructus? Sicut ad orationem accedimus, sic et redire videmur; et nemo respondet nobis verbum, nemo quidquam donat. Sed judicium fidei sequere, non experimentum tuum: quoniam fides quidem verax, sed experimentum fallax. Quae est igitur veritas fidei, nisi quod promisit Filius Dei dicens (7): Quidquid autem orantes petitis, credite quia accipietis, et fiet vobis? Nemo vestrum, fratres, parvipendat orationem suam. Dico enim vobis, quia ipse ad quem oramus, non parvipendit eam. Prius quam egressa sit ab ore nostro, ipse eam scribi jubet in libro suo. Et unum e duobus indubitanter sperare possumus, quoniam aut dabit quod petimus, aut quod novit (d) nobis utilius. Nos enim quid oremus sicut oportet, nescimus, sed miseretur ille super ignorantia nostra, et orationem benigne suscipiens, quod nobis aut omnino non est utile, aut non tam cito dari necesse est, minime tribuit: oratio tamen infructuosa non erit (8). Ita sane, si fecerimus quod monemur in Psalmo, scilicet, si delectemur in Domino. Ait enim sanctus David (9): Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui». Et post pauca (10): «Sed considera, quod petitiones cordis dixerit, quas approbat judicium rationis. Nec habes quod (e) causeris, sed unde magis toto affectu in gratiarum actione verseris: quandoquidem tanta super te cura est Deo tuo, ut quoties quaeris quod tibi inutile est, non te audiat super hoc, sed mutet illud meliori dono: sicut pater carnalis parvulo quaerenti panem libenter porrigit; quaerenti cultellum, quem non necessarium putat, non consentit, sed magis ipsi panem, quem ei dederit, ipse frangit. (11) Porro petitiones cordis in tribus crede consistere; nec video quid praeter illa electus quisquis (f) sibi debeat postulare. Duo quidem hujus temporis sunt, scilicet bona corporis, et bona animae; tertium autem, beatitudo vitae aeternae. Nec mireris quod bona corporis a Deo dixerim esse quaerenda: quoniam ejus sunt corporalia omnia, sicut spiritualia bona. Ab eo enim est petendum et sperandum nobis evenire, ut possimus in ejus servitio sustentari. Verumtamen pro necessitatibus animae orandum est nobis et frequentius et ferventius, id est pro obtinenda gratia Dei, animaeque virtutibus. Sic et pro vita aeterna tota pietate totoque nobis orandum est desiderio, ubi nimirum et corporis, et animae plena et perfecta est beatitudo». Et infra (12): «Sit ergo oratio quae pro temporalibus est, circa solas necessitates restricta. Sit oratio quae pro virtutibus animae est, ab omni impuritate libera, et circa solum beneplacitum Dei intenta. Sit ea quae fit pro vita aeterna, in omni humilitate praesumens de sola miseratione divina».
Idem (13): «Non modo locum, sed et tempus observare oportet eum, qui sibi orare voluerit. Tempus feriatum commodius aptiusque; maxime autem cum profundum nocturnus sopor indicit silentium, tunc plane liberior exit puriorque oratio. Consurge in nocte, inquit (14), in principio vigiliarum tuarum, et effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini Dei tui. Quam secure (g) de nocte ascendit oratio, solo arbitro Deo, sanctoque angelo, qui illam superno altari suscipit praesentandam. Quam grata et lucida, verecundo colorata rubore! Quam serena et placida, nullo interim turbata (h) clamore, vel strepitu! Quam denique munda et sincera, nullo respersa pulvere terrenae sollicitudinis, nulla aspicientis (i) laude, seu adulatione tentata? Propter hoc igitur sponsa non minus verecunde, quam caute, et lectuli secretum petebat et noctis, orare, hoc est Verbum quaerere volens: unum est enim. Alioquin non recte oras, si orando praeter Verbum aliquid quaeras, aut quod propter Verbum non quaeris: quoniam (15) in ipso sunt omnia. Ibi remedia vulnerum, ibi subsidia necessitatum, ibi resarcitus defectuum, ibi profectum copiae, ibi denique quidquid accipere, vel habere omnibus (j) expedit, quidquid decet, quidquid oportet. Sine causa ergo aliud a Verbo petitur, cum ipsum sit omnia. Nam si (k) ista temporalia, cum necesse est, postulare familiarius (l) videmur, si Verbum in causa est, ut quidem dignum est, non utique illa, sed hoc potius quaerimus, propter quod alia postulamus». Hucusque Bernardus.
Audisti igitur verba pulcherrima altissimi contemplantis, et orationum dulcedinem degustantis Bernardi. Rumines ea, si vis, ut sapiant tibi. (II) Ideo autem libenter ipsius verba in hoc Opusculo intersero et adduco, quia non solum spiritualia sunt, et cor penetrantia, sed et decore plena, et ad Dei servitium excitantia. Ipse enim fuit eloquentissimus, et spiritu sapientiae plenus, et sanctitate praeclarus: quem te desidero imitari, et ipsius monita et verba opere exercere, propter quod saepe tibi propono eumdem.
Sed redeamus ad Dominum Jesum. Dum igitur Dominus esset orans in monte, discipuli erant in mari afflicti et angustiati vehementer, quia ventus erat eis contrarius, et navis procellis et fluctibus jactabatur. Conspice ergo eos, et compatere eis, quia in magna sunt tribulatione et angustia. Tempestas enim invasit eos, tempus nocturnum est, et absque Domino suo sunt. Quarta autem vigilia noctis descendit Dominus de monte, et ambulans supra mare, appropinquavit eis. Conspice ergo eum bene hic pro Deo, et vide quomodo fatigatus ex vigilia longa et oratione prolixa, solus descendit noctis tempore de monte laborioso, et forte petroso, pedibus nudis, et quomodo vadit supra mare firmo vestigio sicut super terram. Cognovit ergo creatura suum Creatorem. Cum autem appropinquavit navi, discipuli timentes clamaverunt, putantes esse phantasma; at benignus Dominus nolens amplius eos vexari, assecuravit eos dicens (16): Ego sum, nolite timere. Tunc Petrus confisus de potentia Domini, ad jussum ejus coepit et ipse supra mare ambulare; sed postea titubans coepit mergi, sed dextera Domini eum, ne demergeretur, erexit. In hoc autem loco dicit Glossa: «Super mare ambulare facit eum, ut ostendat divinam potentiam; mergi facit, ne infirmitatem obliviscatur, ne putet se aequalem Deo, et ne superbiat». Intravit autem Dominus navem, cessavit quassatio, et omnia sunt pacata. Discipuli vero eum reverenter recipiunt, multumque gavisi sunt, et in quiete magna remanserunt. Conspice bene ipsum ac discipulos in omnibus praedictis, quia pulchra et devota sunt valde.
In hoc igitur facto moraliter considerare potes, quia Dominus quotidie sic nobiscum facit spiritualiter, patitur et sustinet, ut electi affligantur in hoc mundo, in interiori et exteriori homine, quia (17) flagellat omnem filium quem recipit. Qui enim extra disciplinam sunt, ut ait Apostolus, non filii, sed adulteri sunt. Expedit autem nobis tribulari et affligi hic: nam inde erudimur, inde virtutes acquirimus, et acquisitas conservamus, et quod majus his est, inde futura et aeterna praemia expectamus. Et ideo non debemus in eis frangi, vel esse impatientes; sed ipsas affectare et diligere. Sed quia magna, a multis tamen incognita est utilitas tribulationum, et idcirco talibus difficiles et importabiles videntur; ut tu instruaris, et patienter eas sustineas, adduco tibi more solito verba Bernardi, qui ait sic (18): «Utilis est tribulatio, quae probationem operatur, ducit ad gloriam. Cum ipso sum, inquit (19), in tribulatione, etc. Agamus ergo gratias Patri misericordiarum, qui nobiscum est in tribulatione, et in omni tribulatione nostra nos consolatur. Res enim, ut dixi, necessaria est tribulatio, quae in gloriam vertitur (m), quae mutatur in gaudium: gaudium sane longum, quod nemo tollet a nobis, gaudium multum (n), gaudium plenum. Res necessaria est ista necessitas, quae parit coronam. Non contemnamus, fratres: semen modicum est, magnus exinde fructus exurgit. Forte insipidum, forte acerbum est, forte granum sinapis. Non consideramus (o) quae videntur, sed quae non videntur in eo (20): quae enim videntur temporalia sunt, quae non videntur aeterna». Et infra (21): «Cum ipso in tribulatione sum, ait Dominus (22); et ego non aliud meritum (p) quam tribulationem requiram. Mihi (23) adhaerere Deo bonum est; non solum autem, sed et ponere in Domino Deo spem meam, quia (22) eripiam et glorificabo eum. Cum ipso sum in tribulatione: Deliciae, inquit (24), meae esse cum filiis hominum. Descendit ut prope sit his qui tribulato sunt corde, ut nobiscum sit in tribulatione nostra. Erit autem quando (25) rapiemur in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus, si tamen curemus eum interim habere nobiscum. Bonum mihi, Domine, tribulari, dummodo ipse sis mecum, quam regnare sine te, epulari sine te, sine te gloriari. Vasa figuli probat fornax (26), et viros justos tentatio tribulationis. Quid trepidamus? Quid cunctamur? Quid refugimus hunc caminum? Saevit ignis, sed Dominus nobiscum est in tribulatione. Si Deus (27) nobiscum (q), quis contra nos est? Nihilominus quoque si ille eripit, quis est qui eripiat de manu ejus? Postremo si iste glorificat, quis humiliabit?». Idem (28): «Non solum igitur in spe, sed gloriamur in tribulatione. Libenter, ait (29), gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Optanda infirmitas, quae Christi virtute (r) compensatur. Quis dabit mihi non solum infirmari, sed destitui ac deficere penitus a memetipso, ut Domini virtutum virtute stabiliar? Nam (30) virtus in infirmitate perficitur. Denique ait (31): Quando infirmor, tunc fortior sum, et potens». Idem (32): «Propterea sponsa non fascem, sed fasciculum (33) dilectum dicit, quod leve prae amore ipsius (s) ducat, quidquid laboris immineat et doloris. Bene fasciculus, quia (34) parvulus natus est nobis. Bene fasciculus, quia (35) non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Id enim, inquit (36), quod in praesenti est momentaneum, et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum pondus gloriae operabitur in nobis. Erit igitur quandoque nobis ingens cumulus gloriae, qui modo est fasciculus myrrhae. Annon fasciculus, cujus (37) jugum suave est, et onus leve? non quia leve (t) in se, nec enim levis passionis asperitas, mortis amaritudo; sed levis tamen amanti».
Idem, super istum verbum, A sagitta (38): «Si magnum illud Ecclesiae corpus considerare libet, facile satis advertimus, longe acrius impugnari spirituales viros ipsius Ecclesiae, quam carnales. Agit hoc sane superba (u) semperque invidiosa malitia, perfectiores quosque vehementius pulsans, juxta illud (39): Esca ejus electa (v). Agit, inquam, et (w) non sine certa divini dispensatione consilii: qui quidem nec imperfectiores supra (x) id quod possunt ferre, tentari (40) permittit (y) faciens cum tentatione proventum; et perfectioribus non modo gloriosiores, sed numerosiores parat ex hoste triumphos». Et post pauca (41): «Longe ampliori sollicitudine et calliditate multiplici pars adversa vulnerare in nobis dexteram satagit, quam sinistram; nec tam corporis profecto, quam cordis laborat auferre substantiam». Et infra: «Hic autem studiosius repugnandum, ubi gravior urget necessitas, ubi totum belli imminet pondus, ubi colluctationis ratio universa consistit; unde nobis tota paratur, aut victis ignominiosa captivitas, aut vincentibus gloria triumphalis». Et post aliqua (42): «Haec denique gratia et misericordia Dei in servos ejus, et respectus in electos illius, ut (z) eorum interim sinistram quidem velut dissimulans, dexterae semper studiosus protector assistat. Hinc est, quod de ipso Propheta testatur (43): Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi, ne commovear». Et infra: «Utinam mihi semper a dextris sis, Jesu bone, ut semper teneas manum dexteram meam. Scio enim et certus sum, quod nulla nocebit adversitas, si nulla dominetur iniquitas. Tondeatur interim et tundatur sinistrum latus, pulsetur injuriis, vellicetur opprobriis: libens illud expono, dum a te custodiar (aa), dum sis ipse protectio mea super manum dexteram meam». Idem (44): «Aliud est animo virtute agi, aliud sapientia regi, aliud dominari in virtute, aliud in suavitate deliciari. Licet namque sapientia potens, et virtus suavis existat, ut tamen proprias quibusque reddamus vocabulis significantias, vigor virtutem, sapientiam placiditas animi cum spirituali quadam suavitate demonstrat. Hanc puto ab Apostolo designatam, ubi post multa hortamenta, ad virtutem pertinentia, adjecit, quod sapientia (bb) est (45) in suavitate, in Spiritu sancto. Igitur resistere, vim vi repellere, quae utique in partibus virtutis deputantur, honor quidem, sed labor est. Non est enim idem ipsum (cc) honorem tuum laboriose defendere, et quiete possidere; non idem virtute agi, et virtute frui. Quidquid virtus elaborat, sapientia fruitur; et quod sapientia ordinat deliberate, moderate virtus (dd) exequitur. (46) Sapientia scribae (ee) in otio (ff) ait Sapiens (47): ergo sapientiae otia, negotia sunt, et quo otiosior sapientia, eo exercitatior in genere suo. E regione virtus exercitata clarior est; eoque probatior quo officiosor. Et si quis sapientiam virtutis amorem definierit, non mihi a vero (gg) deviare videtur. Ubi autem amor est, labor non est, sed sapor. Et forte sapientia a sapore denominatur, quasi virtuti accidens quoddam velut (hh) condimentum sapidam reddat, quae per se insulsa et aspera quodammodo sentiebatur. Nec duxerim reprehendendum, si quis sapientiam saporem boni definiat». Et infra (48): «Itaque ad virtutem spectat tribulationes fortiter sustinere; ad sapientiam, gaudere in tribulationibus. Confortare (49) cor tuum, et sustinere Dominum, virtutis quidem est; gustare (50), et videre quoniam suavis est Dominus, sapientiae est. Et ut magis ex proprio bono naturae bonum utrumque clarescat, modestia animi probat sapientiam, constantia virum virtutis ostendit. Et bene post virtutem sapientia, cum (ii) virtus sit quoddam stabile fundamentum, super quod sapientia (51) aedificet sibi domum».
Idem (52): «Felix, qui passiones corporis sui propter justitiam ordinat, ut quidquid patitur, propter Dei Filium patiatur: quatenus et a corde tollatur murmuratio, et in ore versetur gratiarum actio et vox laudis. Qui sic extulerit (jj) se, iste tollit grabatum suum, et vadit in domum suam. Grabatum nostrum corpus est, in quo prius languidi jacebamus, servientes desideriis et concupiscentiis nostris. Nos (kk) portamus illud, cum spiritui cogimur obedire».
Idem (53): «Vere multiplex spiritus, qui tam multipliciter filiis hominum inspiratur, ut non sit qui se abscondat a calore ejus: siquidem conceditur eis ad usum, ad miraculum, ad salutem, ad auxilium, ad solatium, ad fervorem. Ad usum quidem vitae, bonis et malis, dignis pariter et indignis communia (ll) bona abundantissime tribuens: ita ut videatur hic discretionis limitem non tenere (mm). Ingratus est, qui in his quoque beneficia Spiritus non agnoscit. Ad miraculum, in signis et prodigiis, in variis virtutibus quas per quorumlibet manus operatur (nn). Ipse est antiqua miracula suscitans, ut ex praesentibus fidem astruat praeteritorum. Sed quia nonnullis hanc quoque gratiam sine propria utilitate largitur, tertio infunditur ad salutem, cum in toto corde nostro revertimur ad Dominum Deum nostrum. Porro ad auxilium datur, cum in omni colluctatione adjuvat infirmitatem nostram. Nam cum testimonium perhibet spiritui nostro, quod filii Dei sumus, ea inspiratio est ad consolationem. Datur etiam ad fervorem, cum in cordibus perfectorum vehementius spirans, validum ignem charitatis accendit, ut non solum in spe gloriae filiorum Dei, sed (oo) etiam in tribulationibus glorientur (pp), contumeliam gloriam reputantes, opprobrium gaudium, despectionem exaltationem. Omnibus nobis, ni fallor, datus est Spiritus ad salutem; ad fervorem non ita: pauci enim sunt qui hoc spiritu repleantur, pauci qui studeant aemulari. Contenti sumus angustiis nostris (qq), nec respirare in libertatem illam, nec saltem ad illam spirare conamur».
Hucusque Bernardus. Vides igitur quam pulcherrimis et pluribus rationibus nobis ostendit facundissimus Bernardus, quod tribulationes nobis expediunt. Non igitur mireris, si Dominus permittebat discipulos suos, quos ita diligebat, vexari procellis, utilitatem ipsorum exinde cognoscens. Pluries enim legitur, eorum naviculam fluctibus et contrariis ventis exagitatam, sed nunquam submersam. His ergo monitis, cor tuum stabilire ac ordinare procures, ut in contingentibus adversis, et in quibuscumque displicentiis, et patienter et laetanter te habeas, et in via spiritus te ita exerceas, ut ejus repleta fervore, etiam appetas pro amore Domini Jesu tribulari, qui in se et suis hanc viam excelsam tenuit et monstravit.
–––––––––––
S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 555-560.
Notae:
(1) Joan. VI, 16 et seq.; Marc. VI, 32 et seq.; Matth. XIV, 13 et seq.
(2) Luc. XVIII, 1 et seq.
(3) Luc. XI, 9.
(4) ibid., 5 et seq.
(5) Bernard., in Cant., serm. IX, n. 7.
(6) Id., de Quadrag., serm. V, n. 5.
(7) Matth. XXI, 22; Marc. XI, 24.
(8) Bern., ibid., n. 6.
(9) Psal. XXXVI, 4.
(10) Bern., ibid., n. 7.
(11) Ibid., n. 8.
(12) Ibid., n. 9.
(13) Id., in Cant., serm. LXXXVI, n. 3.
(14) Thren. II, 19.
(15) Rom. XI, 36.
(16) Matth. XIV, 27.
(17) Hebr. XII, 6, 8.
(18) Bern., in Psal. Qui habitat, serm. XVII, n. 3.
(19) Psal. XC, 3.
(20) II Cor. IV, 18.
(21) Bernard., ibid., n. 4.
(22) Psal. XC, 15.
(23) Psal. LXXII, 28.
(24) Prov. VIII, 31.
(25) I Thess. IV, 16.
(26) Eccli. XXVII, 6.
(27) Rom. VIII, 31.
(28) Bern., in Cant., serm. XXV, n. 7.
(29) II Cor. XII, 9.
(30) Ibid., 8.
(31) Ibid., 10.
(32) Bern., in Cant., serm. XLIII, n. 1.
(33) Cant. I, 12.
(34) Isa. IX, 6.
(35) Rom. VIII, 18.
(36) II Cor. IV, 17.
(37) Matth. XI, 30.
(38) Bern., in Psal. Qui habitat, serm. VII, n. 10.
(39) Habac. I, 16.
(40) I Cor. X, 13.
(41) Bernard., ibid., n. 11.
(42) ibid., n. 12.
(43) Psal. XV, 8.
(44) Bern., in Cant., serm. LXXXV, n. 7.
(45) II Cor. VI, 6.
(46) Bern., ibid., n. 8.
(47) Eccli. XXXVIII, 25.
(48) Bern., ibid., n. 9.
(49) Ex Psal. XXX, 25.
(50) Ex Psal. XXXIII, 9.
(51) Ex Prov. IX, 1.
(52) Bern., serm. de Pass. Dom., in fer. IV, hebdom. poen., n. 14.
(53) Id., de Pentec., serm. III, n. 8.
(a) Caet. edit. delectari.
(b) Edit. Mabill. deest ubera.
(c) Ibid. videatur aliq. nostrum.
(d) Ibid. moverit.
(e) Ibid. unde.
(f) Ibid. quisque.
(g) Edit. Mabill. secura.
(h) Item interturbata.
(i) Caet. edit. aspiciente.
(j) Edit. Mabill. hominibus.
(k) Item Nam et si.
(l) Edit. Mabill. deest familiarius.
(m) Cum Mabill. suppl. tristitia.
(n) Edit. Mabill. multiplex.
(o) Item, Non consideremus.
(p) Edit. Mabill. non habet meritum.
(q) Vulg. pro nobis.
(r) Caet. edit. virtuti.
(s) Item in ipsis.
(t) Edit. Mabill. levis.
(u) Caet. edit. superna.
(v) Vulg. cibus ejus electus.
(w) Edit. Mabill. add. si.
(x) Caet. edit. non super.
(y) Vulg. patietur.
(z) Caet. edit. add. in.
(aa) Caet. edit. custodior.
(bb) Edit. Mabill. sapientiae.
(cc) Item idipsum.
(dd) Caet. edit. et deliberat, moderatur virtus et.
(ee) Caet. edit. Sapientiam scribe.
(ff) Vulg. tempore vacuitatis.
(gg) Caet. edit. veris.
(hh) Edit. Mabill. quod virtuti accedens quoddam veluti.
(ii) Item quod.
(jj) Item extulit.
(kk) Item Nunc vero.
(ll) Caet. edit. omnia.
(mm) Item non timere.
(nn) Edit. Mabill. operetur.
(oo) Caet. edit. deest sed.
(pp) Caet. edit. gloriemur.
(qq) Caet. edit. deest nostris.
Tituli marginales:
(I) Multiplex fructus orationis.
(II) Auctoris de S. Bernardo testimonium.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXV, Kraków 2015
Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: