EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS
––––––
Postquam Dominus satiavit turbas, ut in superiori tractatu continetur, illi voluerunt (1) eum facere regem. Considerabant namque, quod posset eorum necessitatibus subvenire, et sub tali rege videbatur eis non posse egere. Dominus autem Jesus, cognoscens voluntatem eorum, fugit ab eis in montem: ita quod illi non perpenderunt, nec eum invenire tunc potuerunt. Noluit ergo temporaliter honorari. Et vide quomodo vere, et non ficte hunc fugit honorem: misit enim discipulos per mare, et ipse ascendit in montem, ut si eum ulterius inter discipulos quaererent, ipsum invenire nequirent. Discipuli autem nolebant separari ab eo, sed ipse coegit eos intrare in naviculam, et transfretare. Bonum erat ipsorum desiderium, stare scilicet velle cum Domino suo semper; sed ipse aliter providebat.
Conspice nunc ergo eos quomodo invite ab eo discedunt, et quomodo Dominus Jesus coegit eos, ostendens penitus se ita velle, quod vadant in navem sine ipso, et tunc ipsi humiliter obediunt, quantumcumque grave et durum videatur eis. Sic quotidie spiritualiter nobiscum facit. Nollemus enim quod ipse a nobis discederet ullo tempore; sed ipse aliter se habet cum anima; vadit, et reddit pro suo velle, sed pro nostro bono. Propter quod audire te volo, quid in hac victoria dicat Bernardus; ait enim sic (2): «Cum sponsus vigiliis, et obsecrationibus, et multo imbre lacrymarum quaesitus fuerit (a), subito dum teneri putatur, elabitur, et rursus (b) lacrymanti et insectanti occurrens, comprehendi patitur, sed minime retineri, dum subito iterum quasi a (c) manibus evolat: et si institerit precibus et fletibus devota anima, denuo revertetur, et voluntate labiorum ejus non fraudabit eam (3). Sed rursum mox disparebit et non videbitur, nisi iterum toto desiderio requiratur. Ita ergo (d) in hoc corpore potest esse de praesentia sponsi frequens laetitia, sed non copia; quia etsi visitatio laetificat, sed molestat vicissitudo. Et hoc tamdiu necesse est pati dilectam, donec semel posita corporeas sarcinae mole (e), avolet et ipsa levata pennis desideriorum suorum, libere iter carpens per campos contemplationis, et mente sequens expedita dilectum quocumque erit (4). Nec tamen vel in transitu praesto erit sic omni animae, nisi illi dumtaxat, quam ingens devotio, et desiderium vehemens, et praedulcis affectus sponsam probat, et dignam ad quam gratia visitandi accessurum Verbum decorem induat (f), formam sponsi accipiens». Idem alibi (5): «Forte ideo subtraxit se, quo avidius revocaretur, teneretur fortius. Nam et aliquando simulabat se longius ire, non quia hoc volebat, sed quia volebat audire (6): Mane nobiscum, quoniam advesperascit». Et mox subdit: «Ergo istiusmodi piam simulationem, imo salutarem dispensationem, quam tunc corporaliter Verbum corpori (g) interdum exhibuit, non cessat identidem (h) spiritus, modo suo speciali, cum devota sibi anima sedulo actitare: praeteriens teneri vult, abiens revocari: et ire quidem illi dispensatorium, redire vero semper voluntarium est; utrumque autem plenum judicii, ac (i) penes ipsum horum ratio (7). Nunc vero constat in anima fieri hujuscemodi vicissitudines euntis et redeuntis Verbi, sicut ait (8): Vado et venio ad vos; item (9): Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me. O modicum et non (j) modicum! O modicum et longum, pie Domine! Modicum dicis, quod non videbimus te? Salvum sit verbum Domini mei: longum est, et multum valde nimis: verumtamen utrumque verum, et modicum meritis, et non modicum (k) votis. Habes utrumque in Propheta (10): Si moram fecerit, inquit, expecta eum; quia veniet, et non tardabit. Quomodo non tardabit, si moram fecerit, nisi quod ad meritum satis est, non tamen satis ad votum? Porro anima amans votis fertur, et trahitur desideriis, dissimulat merita, majestati oculos claudit, aperit voluptati, ponens spem (l) in salutari, et fiducialiter agens in eo. Intrepida denique, et inverecunda revocat Verbum, et cum fiducia repetit delicias suas, solita libertate vocans non Dominum, sed Dilectum, et dicens (11): Revertere, dilecte mi». Idem alibi (12): «Has alternare vices non cessat in his qui spirituales sunt, vel quos potius spirituales proinde ipse creare intendit, visitans diluculo, et subito probans». Hucusque Bernardus.
Habes ergo quomodo Dominus Jesus spiritualiter visitat animam atque ab ea discedit, et quid tunc anima facere debeat. Revocare enim debet eum sollicite et instanter; interim autem patienter sustinere discessum sponsi, et exemplo discipulorum hic obedientium sine ipso navem intrantium, sustinere procellas, et ipsius adjutorio liberationem expectare. Sed redeamus ad ipsum Dominum Jesum.
Ingressis namque discipulis in mare, ipse solus ascendit, et sic evasit manus illorum, qui eum quaerebant. Vides enim quanto studio, et cautela fugit, et declinavit regni honorem. Exemplum nobis dedit, ut et nos similiter faciamus. Non enim pro se, sed pro nobis fugit. Cognoscebat namque quantae sit temeritatis, si ad honores adspiremus. Honor enim de majoribus laqueis est ad captionem, et gravioribus ponderibus ad animarum subversionem, quam ego cognoscam, sive sit honor praelationis et potentiae, sive scientiae. Vix enim fieri potest, quod qui delectatur honore, in periculo et praecipitio magno non sit, vel quod pejus est, jam praecipitio collisus: et hoc ostendam tibi pluribus rationibus. Prima, quia animus ultra modum in honore delectatur, et sollicitus est quomodo ipsum conservet et augeat. At secundum beatum Gregorium (13), «tanto quis a superno amore disjungitur, quanto inferius delectatur». Secunda, quia intendit ad habendos amicos sequaces et complices, quibus mediantibus et adjuvantibus tueatur et augmentet honorem, propter quod multa occurrunt, in quibus contra Deum, et conscientiam propriam ad talium amicorum complacentiam operatur, ut illos pro se faciat operari. Tertia, quia aemulatur habentes, et detrahit eis, ut ipse magis honoratus remaneat, et sic in odium et invidiam labitur. Quarta, quia se putat et reputari optat honore dignum, et sic cadit in elationem et superbiam. Sed juxta Apostolum (14): Qui existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. Et propterea dicit Dominus in Evangelio (15): Cum omnia bene feceritis, dicite: Servi inutiles sumus. Sed quando dicit hoc, qui vult honorari? Quinta, quia non secundum spiritum ambulat, sed secundum carnem; non enim habet animum adunatum et elevatum ad coelestia, sed vagum et ad multa sparsum. Sexta et ultima, quia ex quo in honore incipit delectari, in tantum allicitur, quod satiari non potest, et novos quotidie et majores procurat, et quanto plures recipit, tanto ad plures anhelat: quia semper honorabiliorem solito, et digniorem in suis et aliorum oculis esse se credit: et sic labitur in ambitionem, quae est vitium pessimum, et multorum aliorum vitiorum radix et causa. De hujusmodi malignitate audi non me, sed Bernardum qui sic ait (16): «Ambitio, inquit, subtile malum, et secretum virus, pestis occulta, doli artifex, mater hypocrisis, livoris parens, vitiorum origo, criminum fomes, virtutum aerugo, tinea sanctitatis, excaecatrix cordium, ex remediis morbos creans, generans ex medicina languorem. Et quantos haec pestis, nequiter supplantatos, turpiter quoque dejecit, ut caeteri quoque (m), quos latuit occultus effossor, subitam expavescerent ad ruinam! Quid vero hunc vermem alit (n), quam mentis alienatio, et oblivio veritatis? Aut quid nisi Veritas hunc prodendum investigat (o) proditorem, et negotium arguit tenebrarum? Nimirum haec est, quae dicit (17): Quid prodest homini, si mundum universum lucretur, se autem perdat, et detrimentum sui faciat? Et item (18): Potentes, inquit, potenter tormenta patientur. Haec est quae sedula suggestione reducit in mentem, quam sit in ambitu frivola consolatio, grave judicium, usus brevis, finis ignotus». Et ideo (19) «tentatio Domini de ambitione fuit, quando omnia regna mundi promisit, si cadens adoraret eum. Vides enim (p) quod ambitionis via adoratio diaboli est, qua videlicet ad honores mundi et gloriam perveniendum suis ille adoratoribus pollicetur?».
Idem alibi (20): «Cupidi siquidem sumus ascensionis, exaltationem concupiscimus omnes. Nobiles enim creaturae sumus, et magni cujusdam animi: ideoque altitudinem naturali appetimus desiderio. Sed vae nobis, si voluerimus eum sequi, qui ait (21): Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis. Heu miser, in lateribus Aquilonis! Frigidus est mons ille, non te sequimur. Potestatis habes concupiscentiam; altitudinem praesumis potentiae. Quanti tamen usque hodie foeda sequuntur, infeliciaque vestigia tua! (q) imo vero quam pauci evadunt, quibus non dominandi libido dominetur? Quem sequimini, miseri? Quem sequimini? Nonne (r) iste est mons in quem ascendit angelus, et diabolus factus est? Et (s) illud advertite, quod post casum suum invidia cruciante, male sollicitus de supplantando homine, (22) «similem ei montem alteram demonstravit: (23) Eritis, inquit, sicut dii, scientes bonum et malum». Post aliqua (24): (Et ista) «potestatis ambitio angelum felicitate privavit angelica. Scientiae etiam (t) appetitus hominem immortalitatis gloria spoliavit. Conetur quis ascendere in montem potestatis; quantos putas habebit contradictores? quantos inveniet expulsores, quanta obstacula, quam difficilem viam? Quid, si tandem adipisci eum contingeret (u) quod optabat? Potentes potenter, ait Scriptura (25), tormenta patientur; unde (v) praesentes sollicitudines et anxietates, quas ipsa potestas parit, omittam. Cupidus alter est instantis scientiae; quantum laborabit! quantum anxiabitur spiritus ejus! Et tamen audiet: nec si te ruperis, apprehendes. In amaritudine morabitur oculus ejus, quoties videre contigerit cui (w) se posteriorem judicet, aut ab aliis reputari putet (x). Quid cum intumuerit multum? Perdam, inquit Dominus (26), sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. (27) Jam ne multis immorer, vidistis, ut arbitror, quam fugiendus nobis sit mons uterque, si praecipitium angeli, si casum hominis expavescimus. Montes Gelboe, nec ros nec pluvia veniant super vos (28). Quid tamen agimus? Ascendere sic non expedit, (y) ascendendi tenemur concupiscentia; quis docebit nos ascensum salubrem? Quis, nisi de quo legimus (29), quoniam qui descendit, ipse etiam ascendit? Et ab ipso demonstranda erit (z) nobis ascensionis via, ne ductoris, imo seductoris iniqui, aut vestigium, aut consilium sequerentur (aa). Quia ergo non erat qui (bb) ascenderet, descendit Altissimus, et suo nobis descensu suavem ac salubrem dedicavit ascensum. Descendit de monte potentiae, carnis infirmitate circumdatus; de monte descendit scientiae, quoniam (30) placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. Quid enim tenello corpore et infantilibus membris videtur infirmius? Quid indoctius apparet parvulo, qui sola matris ubera novit? (cc) Quis impotentior eo, cui (dd) omnia membra clavis sunt affixa, cujus dinumerantur omnia ossa? Quis insipientior videtur eo, qui tradebat in mortem animam suam, et quae non rapuit tunc exolvebat? Vides qui multum descenderat (ee), quantum a potentia, quantum a sapientia exinaniverit (ff) seipsum? Sed non potuit altius in montem bonitatis ascendere, nec suam expressius commendare charitatem. Nec mirum si descendendo Christus ascendit, quando priorum uterque cecidit ascendendo».
Idem alibi (31): «Propterea, charissimi, perseverate in disciplina quam suscepistis, ut per humilitatem ad sublimitatem ascendatis; quia haec via est, et non est alia praeter illam. Qui aliter vadit, cadit potius, quam ascendit; quia sola est humilitas quae ascendit, et (gg) quae exaltat; haec est (hh) quae sola (ii) ducit ad vitam». Et infra: «O perversitas, o ambitio (jj) filiorum Adam! quod (kk) cum ascendere difficillimum, descendere autem facillimum sit, ipsi et leviter ascendunt, et descendunt difficilius, parati ad honores, ad (ll) celsitudines graduum ecclesiasticorum, ipsis etiam angelicis humeris formidandos! Ad sequendum autem te, Domine Jesu, vix invenitur, vel qui trahi patiatur, qui velit (mm) duci per viam mandatorum tuorum». Hucusque Bernardus.
Habes ergo ex praedictis, qualiter ad verum honorem pertingere possis, scilicet per humilitatem; et qualiter fugiendus est hic temporalis et falsus honor. Sed forte blandiuntur sibi aliqui ambitiosi scientiae ac honoris sub specie lucri animarum, quasi sic melius possint intendere aliorum saluti. Sed audi quid eis respondeat Bernardus (32): «Utinam tamen quisquis sic intrat, si fieri posset, tam fideliter ministraret, quam fiducialiter se ingessit! At difficile, fortassis ac (nn) impossibile est, ut ex amara radice ambitionis, suavis fructus prodeat charitatis». Hucusque Bernardus. Ad hoc autem ut honores vilipendas, ut condecet, necessaria est virtutis praecellentissimae magnitudo. Nam, sicut dicit Chrysostomus, «tale quid est uti bene honoribus, ac si aliquis cum puella speciosissima conversetur, et leges accipiat, ne in ipsam unquam oculos injiciat impudicos». Ideoque procul dubio valde forti opus est animo, ut quis potestate vel honore sibi concesso, in his quibus oportet utatur.
–––––––––––
S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 552-555.
Notae:
(1) Joan. VI, 15.
(2) Bern., in Cant., serm. XXXII, n. 2.
(3) Psal. XX, 3.
(4) Bern., ibid., n. 3.
(5) Ibid., serm. LXXIV, n. 3.
(6) Luc. XXIV, 29.
(7) Bern., ibid., n. 4.
(8) Joan. XIV, 28.
(9) Joan. XVI, 16.
(10) Habac. II, 3.
(11) Cant. II, 17.
(12) Bern., in Cant., serm. XVII, n. 2.
(13) Greg., in Evang., hom. XXX, n. 2.
(14) Gal. VI, 3.
(15) Luc. XVII, 10.
(16) Bern., super Psal. Qui habitat, serm. VI, n. 4.
(17) Marc. VIII, 36; Matth. XVI, 26.
(18) Sap. VI, 7.
(19) Bern., ibid., n. 5.
(20) Id., de Ascens. Dom., serm. IV, n. 3.
(21) Isa. XIV, 13.
(22) Bern., ibid., n. 4.
(23) Gen. III, 15.
(24) Bern., ibid., n. 5.
(25) Sap. VI, 7.
(26) I Cor. I, 19, ex Isa. XXIX, 14, et Abd. 8.
(27) Bern., ibid., n. 6.
(28) II Reg. I, 21.
(29) Ephes. IV, 9, 10.
(30) I Kor. I, 21.
(31) Bern., de Ascens. Dom., serm. II, n. 6.
(32) Bern., serm. de Convers., ad Cleric., c. XXI, n. 36.
(a) Al. affuerit.
(b) Al. rursum.
(c) Al. e.
(d) Al. add. et.
(e) Al. sarcina molis.
(f) Caet. edit. induit.
(g) Edit. Mabill. corpus.
(h) Ibid. add. Verbum.
(i) Edit. Mabill. add. at.
(j) Ibid. deest non.
(k) Al. et longum.
(l) Edit. Mabill. deest spem.
(m) Edit. Mabill. quique.
(n) Ibid. fovet vermem aliud.
(o) Edit. Mabill. vestigat.
(p) Ibid. Videsne.
(q) Ibid. deest tua.
(r) Ibid. Non.
(s) Ibid. Vel.
(t) Ibid. deest etiam.
(u) Ibid. contigerit.
(v) Ibid. ut.
(w) Ibid. qui.
(x) Ibid. aut putet ab aliis reputari.
(y) Ibid. add. et.
(z) Ibid. erat.
(aa) sequeremur.
(bb) Ibid. quo.
(cc) Ibid. noverit.
(dd) Ibid. cujus.
(ee) Ibid. quam multum descenderit.
(ff) Ibid. quantum a potentia sua, quantum a sapientia sua exinaniverit.
(gg) Edit. Mabill. deest quae ascendit, et.
(hh) Ibid. deest haec est.
(ii) Ibid. sola quae.
(jj) Ibid. abusio.
(kk) Ibid. quia.
(ll) Add. honores et.
(mm) Ibid. inveniuntur, qui vel trahi patiantur, qui velint.
(nn) Ibid. et.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXIV, Kraków 2014
Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: