MEDITATIONES VITAE CHRISTI

 

S. R. E. CARDINALIS

S. BONAVENTURA

EX ORDINE MINORUM

EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

 

 

CAPUT XXXIV

De multiplicatione panum, et quomodo se diligentibus subvenit

 

De duabus vicibus (1) legitur, quod benignus Dominus multiplicavit paucos panes, et inde multa millia hominum satiavit. Tu autem redige in unam meditationem, et in ea considera verba et facta ipsius. Dixit enim tunc (2): Misereor super turbam, quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent; et si dimisero eos jejunos, deficient in via: quidam enim ex eis de longe venerunt. Et postea panes multiplicavit, ita quod omnes comederunt abundanter. Considera ergo hic plura et bona, et specialiter quomodo Dominus Jesus erat misericors, et curialis, et gratus, quomodo discretus et circumspectus. Primo ergo considera, quod erat misericors, quia misericordia traxit eum ad subveniendum illis, et ideo dicit: Misereor super turbam. Nam et (3) misericordia ejus plena est terra.

 

Secundo erat curialis et gratus ex causa quam assignat: Quia ecce, inquit, jam triduo sustinent me. Vide curialitatem et gratitudinem magnam ac mirabilem. Nam quasi pro beneficio ab eis recepto sic loquitur, cum in veritate ipsorum bonum esset, et non suum. Sed sic est, ut alibi dicit (4): Deliciae suae sunt esse cum filiis hominum, cum sibi nihil boni accrescat, nobis autem proveniat salus. Illos autem qui eum sequuntur, et praecepta et monitiones ejus custodiunt, diligit Dominus, nec manum suam eis claudit, quin subveniat, cum expedit eis.

 

Tertio discretus et circumspectus fuit, eo quod considerabat eorum indigentiam et impotentiam, qualiter deficere poterant, et qualiter aliqui eorum de longe venerunt. Vides ergo quam sapida, et quam melliflua ista verba fuerunt. Sic quotidie nobis spiritualiter contingit. Non enim habemus quid manducemus, nisi ipse det: et in via deficimus, si nos jejunos dimittit: et sine ipso non possumus nobis in aliquo spirituali negotio providere. Non ergo habeamus elationis materiam, cum de manu Domini aliquam consolationem percipimus, vel cum aliquem profectum spiritualis exercitii sentimus; quia non a nobis, sed ab ipso est. Et ideo si bene attendimus, quanto profectiores fuerint servi Dei, et Deo propinquiores, in donis ejus excellentiores, tanto humiliores videbis: quia nihil sibi attribuunt nisi peccata et defectus. Et quanto quis ei magis appropinquat, tanto est amplius illuminatus: et ideo Dei magnificentiam et misericordiam clarius videt; et sic in eo locum habere non potest superbia, vel vana gloria, quae ex ignorantiae caecitate procedunt. Non enim qui Deum vel se bene cognosceret et examinaret, superbire posset. Est etiam longa via, qua ad Deum venimus, et specialiter de me et mei similibus loquor, qui in tam longam regionem ab eo discessimus propter peccata. Ad eum ergo rediens quis dicitur de longa via venire. Post verba ergo dicta, fecit Christus facta. Conspice ergo eum, qualiter illos panes accipiens, et Patri gratias agens, dedit discipulis, ut apponerent turbae, et in manibus eorum ista multiplicavit, ut omnes pro suo libito comederent, et multa supererant fragmenta. Considera etiam, qualiter aspicit illos comedere, et in jucunditate eorum laetatur. Conspice etiam illos, qualiter super illo miraculo mirantur, et unus ad alterum inde loquendo laetantur, et cum gratiarum actione manducant non solum corporaliter, sed saltem aliqui ex ipsis mentaliter forte refectionem percipientes. Sed numquid fuit ibi Domina nostra, ut et ipsa de panibus libenter mulieribus porrigeret, et de ipsarum recreatione gauderet? Scriptura de hoc non loquitur. Tu autem meditare, prout Dominus tibi donat.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 551-552.

 

Notae:

(1) Matth. XV, 32 et seq.; Joan. VI, 5 et seq.

 

(2) Marc. VIII, 8, 2-3.

 

(3) Psal. XXXII, 5.

 

(4) Prov. VIII, 31.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXI, Kraków 2011

Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: