EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS
Cum redisset Dominus Jesus Nazareth (1), et illi ab eo miracula peterent, et ipse eos miraculis indignos ostenderet, furore accensi, expulerunt eum extra civitatem. Benignus ergo Dominus ante eos fugiebat, et illi persequebantur eum. Quid tibi videtur? In tantum furor eorum exarsit, et crevit, quod ipsum usque ad supercilium montis duxerunt, ut eum inde praecipitarent. Dominus vero divina virtute transiens per medium illorum ibat. Nondum enim mori elegerat. Et dicit hic Glossa (2): «Quia dicitur quod cum Dominus Jesus de manibus illorum elapsus, de monte descenderet, et sub rupe lateret, saxum subterfugit, locum ei dedit quanta erat sua capacitas, ac si fuisset de cera: et rugae vestis ipsius ibi remanserunt, ac si ibi sculptae essent». Conspice ergo eum ante eos fugientem, et latentem sub rupe, et compatere afflictionibus suis, et in humilitate ac patientia ipsum imitari coneris.
–––––––––––
S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 550-551.
Notae:
(1) Luc. IV, 16 et seq.
(2) Gloss. in Luc. IV.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMX, Kraków 2010
Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: