MEDITATIONES VITAE CHRISTI

 

S. R. E. CARDINALIS

S. BONAVENTURA

EX ORDINE MINORUM

EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

 

 

CAPUT XXXI

De locutione cum Samaritana

 

Cum Dominus Jesus de Judaea in Galilaeam rediret (1), quae via est decem et septem milliarium, et amplius, ut pluries tibi dixi, et transiret per Samariam, fatigatus est ex itinere. Conspice pro Deo eum, hic quo modo fatigatur. Plane incedit, saepe fatigatus est, et tota vita ipsius laboriosa fuit. Posuit ergo se ad sedendum super quemdam puteum, et quiescebat. Discipuli autem iverunt ad civitatem ad quaerendos cibos. (I) Venit ergo mulier quaedam, quae vocabatur Lucia, pro aqua ad ipsum puteum. Dominus autem cum ipsa incoepit loqui, et de magnis factis tractare, et seipsum eidem manifestare. De quibus autem cum ea loquebatur, et qualiter discipuli redierunt, et qualiter ad verbum mulieris civitas ei obviam venit, et qualiter ipse ivit cum eis, stetit, et discessit, non intendo referre: plana est enim evangelica historia: lege ipsam, et ipsum Dominum Jesum conspice in omnibus actibus. Ex ipsa autem historia quaedam pulchra et utilia nota. (II) Et primo humilitatem Domini Jesu: tum quia solus remansit humilis Dominus, discipulis in civitatem euntibus, confidenter enim se habebant ad eum; tum etiam quia cum illa muliercula sola de tam magnis factis sic tractabat humiliter, ac de pari loquebantur ad invicem. Non enim dedignabatur eam; sed talia cum ea dicebat, quod si multis sapientissimis respondisset de talibus, magnum fuisset. (III) Non sic superbi faciunt: si enim ampullosa verba sua funderent inter paucos, nedum cum uno, ea perdita reputarent, sed nec illos judicarent dignos suscipere verba sua. Secundo paupertatem ipsius et corporis afflictionem considera; sed et humilitas est immixta cum eis. Habes enim hic, quod discipuli iverunt ad civitatem ad quaerendum cibos, et quaesitos portaverunt, et volebant quod manducaret. Sed ubi manducasset? certe ibi ad puteum, vel ad aliquam rivum, sive fontem. Vide ergo qualiter fatigatus ac famelicus reficiebatur. Non credas quod hac sola vice casu sic factum fuerat, sed secundum consuetudinem suam. Unde aperte hic colligere potes, quod humilis Dominus ac paupertatis amator, cum ibat per mundum, saepe comedebat extra civitatem et hominum habitationes, ad aliquem rivum vel fontem, quantumcumque fatigatus, vel afflictus foret. Non habebat etiam exquisita cibaria, non vasa curiosa, non delicata vina; sed habebat aquam puram ex ipso fonte vel rivo, qui vineas foecundabat, et creaverat fontes, et omnia quae moventur in aquis; et panem, tanquam pauper, sedens in terra humiliter comedebat. Tertio considera quomodo intentus erat studio spirituali. Nam cum discipuli eum, ut comederet, invitarent, dixit: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis. Meus cibus est, ut faciam voluntatem ejus qui misit me. Nec voluit manducare; sed expectabat illos, qui veniebant de civitate, ut eis primo praedicaret, prius operari volens ea quae spiritus erant, non corporis, quantumcumque tunc indigeret. Conspice ergo eum in praedictis, et ejus virtutes studeas imitari.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 550.

 

Notae:

(1) Joan. IV, 3 et seq.

 

Tituli marginales:

(I) Lucia fuit nomen Samaritanae.

 

(II) Christi humilitas.

 

(III) Superborum mos.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMX, Kraków 2010

Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: