EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS
Hic potest occurrere meditatio de morte ipsius beati Joannis Baptistae. Cum ergo Herodes ille nequissimus, et adultera illa pessima simul forte condixissent ipsum occidere, ut peccati sui redargutionem non haberent; contigit, ut in die convivii (1) saltanti miserae filiae ipsius Herodiadis daretur caput Joannis. Et sic fuit in carcere decollatus. Vide quantus vir, et quam viriliter, et quam enormiter regnante ac imperante nequitia, occubuit. O Deus, qualiter hoc fieri permisisti? Quid est hoc cogitare, quod taliter moriatur Joannes, qui tantae perfectionis et sanctitatis erat, ut putaretur (2) esse Christus? Igitur si vis bene hoc negotium ruminare post nefaria opera eorum, cogita Joannis magnitudinem, et excellentiam singularem, et tunc poteris stupere. Audisti autem in superiori tractatu, qualiter fuit a Domino commendatus in multis; audi nunc quomodo commendat eum beatus Bernardus in quodam sermone, sic dicens (3): «Illa mater et magistra omnium ecclesiarum Romana Ecclesia, et de qua (a) est dictum (4): Ego pro te rogavi, Petre (b), ut non deficiat fides tua, in honorem (c) Joannis Baptistae post Salvatoris nomen consecrata est et signata. Dignum namque fuit (d), ut singularem amicum sponsi sponsa (e) illuc proveheret, ubi principatum ipsa conscendit. Crucifigitur Petrus, Paulus gladiatur; sed tamen dignitas remanet Praecursori. Purpuratur Roma multitudine martyrum, totaque sublimitas beato refunditur patriarchae. Joannes ubique major, in omnibus singularis, mirabilis super omnes. Quis sic gloriose annuntiatus est? Quis sic specialiter intra matris uterum Spiritu sancto legitur fuisse repletus? Quem legistis intra matris uterum exultasse? Cujus nativitatem audistis Ecclesiam celebrare? Quis sic eremum cupivit? Quis sic sublimiter legitur conversatus? Quis poenitentiam et regnum coelorum primus ostendit? Quis regem gloriae baptizavit? Cui se primum Trinitas sic aperte revelavit? Cui tale testimonium praebuit Dominus Jesus Christus? Quem sic honoravit Ecclesia? Joannes patriarcha, imo patriarcharum finis et caput; Joannes propheta, imo plusquam propheta, quia quem venientem nuntiat, digito monstrat; Joannes angelus, sed inter angelos electus est, Salvatore testante, qui dicit (5): Ecce ego mitto angelum meum, etc. Joannes apostolus, sed apostolorum primus et princeps, qui primus (6) fuit homo missus a Deo; Joannes evangelista, sed evangelii primus annuntiator, praedicator praedicans evangelium regni Dei; Joannes virgo, imo virginitatis insigne speculum, pudicitiae titulus, castitatis exemplum; Joannes martyr, sed et martyrum lumen, inter nativitatem mortemque Christi, martyrii constantissima forma. Ipse vox in deserto clamantis, praecursor judicis, praeco Verbi. Ipse est Elias; usque ad eum lex et prophetae; lucerna lucens, et ardens. Silentio transeo, quod sic novem angelorum ordinibus insertus est, ut etiam ad Seraphim apicem transferatur». Hucusque Bernardus. Audi nunc qualiter eum commendat Petrus Chrysologus (f) archiepiscopus Ravennensis in sermone quodam, sic dicens (7): «Joannes schola virtutum, magisterium vitae, sanctitatis forma, norma justitiae, etc.». Si ergo ad invicem comparas excellentiam, et dignitatem Joannis, et profunditatem scelerum eorum, qui ipsum occiderunt, merito habebis materiam stupendi, et murmurandi, si fas sit dicere, etiam contra Deum. Nam ad hunc talem et tantum mittitur spiculator, ut amputetur caput ejus, ac si esset aliquis vilissimus et pessimus homicida et depopulator. Conspice ergo eum reverenter et cum dolore, qualiter ad jussum vilis et nequam speculatoris collum parat, humiliter genua flectit, et gratias Deo agens ponit sacratissimum caput super aliquo trunco vel lapide, et patienter ictus sustinet, quousque totaliter abscindatur. Ecce quomodo vadit Joannes amicus intimus, et Domini Jesu consanguineus, et Dei maximus secretarius. Vere magna nobis confusio, qui patientiam in quibuscumque adversitatibus non habemus. Joannes innocens mortem et talem mortem sustinuit patienter; et nos plerumque peccatis aggravati, et ira Dei digni, non possumus etiam parvas injurias et gravamina tolerare, imo plerumque nec verba. Dominus autem Jesus erat tunc in partibus Judaeae, sed non in terra illa. Cum autem obitus ejus fuerat ibi nuntiatus, flevit pius Deus pugilem suum et consobrinum; fleverunt etiam discipuli ejus cum eo; flevit beata Virgo, quae ipsum natum de terra levavit, et tenerrime eum dilexit. Sed Dominus consolabatur matrem suam; ipsa vero dicebat: Fili, quare non defendisti eum, ne sic moreretur? Cui filius: Reverenda mater, non expediebat ei talis defensio. Nam ipse pro meo Patre mortuus est, et pro defensione suae justitiae; cito autem erit in ejus gloria. Ipse enim Pater non intendit suos defendere tali modo in hoc mundo, quia non sunt hic diutius moraturi, nec eorum patria hic est, sed in coelis. Joannes solutus est a vinculis corporis, nec est vis in mundo moriendi. Saeviit hostis in eum quantum potuit, sed ipse regnabit cum Patre meo in aeternum. Igitur consoleris, charissima mater, quia Joanni semper erit bene. Postea vero aliquibus elapsis diebus, discessit Dominus Jesus de partibus illis, et rediit in Galilaeam. Tu autem praedictis omnibus te praesentem exhibeas, et ea mediteris devote, et quocumque Dominus ierit, eum sequaris.
–––––––––––
S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 548-550.
Notae:
(1) Matth. XIV, 6 et seq.; Marc. VI, 22 et seq.
(2) Luc. III, 15.
(3) Bern., vel si quis alius auctor, serm. de privil. S. Joan. Bapt., n. 12, inter dubia S. Bern., Oper. tom. II, col. 682, edit. Mabillon.
(4) Luc. XXII, 32.
(5) Matth. XI, 10.
(6) Joan. I, 6.
(7) Petr. Chrysol., de Decollat. S. Joan. Bapt., serm.
(a) Al. cui.
(b) Al. deest Petre.
(c) Caet. edit. honore amicum sponsae.
(d) Al. erat.
(e) Edit. Mabill. amicum sponsi sponsae sequeretur auctoritas, et singularem amicum ejus.
(f) Caet. edit. Chrysogonus.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMX, Kraków 2010
Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: