MEDITATIONES VITAE CHRISTI

S. R. E. CARDINALIS
S. BONAVENTURA
EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

CAPUT III
De Vita Mariae Virginis, et septem petitionibus ejus

Circa Virginem, ex qua incarnatio facta fuit, meditari possumus vitam ipsius. Unde scire debes, quod (1) dum esset trium annorum, fuit a parentibus oblata in templum, et ibi stetit usque ad decimum quartum annum. Quid autem ibi fecerit, scire possumus ex revelationibus suis, factis cuidam suae devotae; et creditur, quod fuit sancta Elisabeth, cujus festum solemniter celebramus: in quibus haec inter alia continentur. Cum (inquit) pater meus et mater mea me dimiserunt in templo, statui in corde meo habere Deum in patrem: et devote ac frequenter cogitabam, quid possem facere Deo gratum, ut dignaretur mihi dare gratiam suam, et feci me doceri legem Dei mei. Ex omnibus tamen praeceptis divinae legis, tria praecepta praecipue servavi in corde meo, videlicet: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex omnibus viribus tuis. Item: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Item: Habebis odio inimicum tuum. Ista (inquit) servavi in animo meo, et statim omnes virtutes comprehendi, quae in ipsis continentur; et ita volo te facere. Anima autem aliquam virtutem habere non potest, si Deum toto corde non diligat. Ab isto enim amore descendit omnis gratiae plenitudo, sine qua nulla virtus in animam (a) descendit, nec perseverat in anima; sed fluit ut aqua, nisi suos inimicos, id est, vitia et peccata habuerit odio. Qui vult ergo suam gratiam habere et possidere, oportet eum cor suum ad amorem et odium ordinare. Volo ergo te facere, ut faciebam ego. Surgebam enim semper in noctis medio, et pergebam ante altare templi, et tanto desiderio, et tanta voluntate, et tanta affectione, quanta poteram et sciebam, petebam gratiam ab omnipotenti Deo observandi illa tria praecepta, et omnia alia mandata legis. Et sic stando ante altare, septem petitiones Domino faciebam, quae sunt hae:

(I) Primo enim petebam gratiam, qua possem implere dilectionis praeceptum, scilicet ipsum diligere ex toto, etc.

Secundo petebam gratiam, qua possem diligere proximum secundum voluntatem et beneplacitum suum, et ut faceret me amare omnia, quae ipse amat et diligit.

Tertio petebam, ut me faceret odire et fugere omnia, quae odit.

Quarto petebam humilitatem, patientiam, benignitatem, et mansuetudinem, et omnes virtutes, per quas efficerer gratiosa ante conspectum suum.

Quinto petebam, ut faceret me videre tempus, in quo esset nata illa beatissima Virgo, quae debebat Filium Dei parere; et ut conservaret oculos meos, ut possem eam videre; linguam, ut possem eam laudare; manus, ut possem ei servire; pedes, ut possem ire ad servitium suum; genua, ut possem adorare Dei Filium in gremio suo.

Sexto petebam gratiam obediendi mandatis et ordinationibus Pontificis templi.

Septimo petebam, ut templum et universum populum suum ad servitium suum conservaret.

His auditis, dixit ancilla Christi: O dulcissima Domina, non eratis vos gratia et virtutibus plena? Respondit B. Virgo: Pro firmo scias, quod ita me reputabam ream, et vilissimam, et gratia Dei indignam sicut tu. Propterea petebam sic gratiam et virtutes. Et iterum: Filia, tu credis, quod omnem gratiam quam habui, habuerim sine labore; sed non est ita. Imo dico tibi, quod nullam gratiam, donum vel virtutem habui a Deo sine magno labore, continua oratione, ardenti desiderio, profunda devotione, multis lacrymis, et multa afflictione, dicendo, cogitando semper placita sibi, sicut sciebam et poteram, excepta sanctificationis gratia, qua sanctificata fui in utero matris. Et addidit: Pro firmo scias, quod nulla gratia descendit in animam, nisi per orationem et corporis afflictionem. Postquam autem dedimus Deo quae per nos possumus, licet sint pauca, ipsa venit in animam, secum ferens ista (b) altissima dona, quod videtur anima in seipsa deficere, et perdit memoriam, et non recordatur se fecisse, vel dixisse aliquid Deo gratum, et tunc videtur sibi ipsi vilior et despectior, quam unquam fuerit. Hucusque de dictis revelationibus.

Beatus vero Hieronymus de vita ipsius scribit: «Hanc sibi regulam B. Virgo statuerat, ut a mane usque ad horam tertiam orationibus insisteret; a tertia usque ad nonam, externo opere se occuparet; a nona vero iterum ab oratione non recedebat, quousque dum illi Angelus appareret, de cujus manu escam accipere solebat, et melius in Dei opere et amore proficiebat. Fiebat, ut in vigiliis inveniretur prior, in sapientia legis Dei eruditior, in humilitate humilior, in carminibus Davidicis elegantior, in charitate gloriosior, in puritate purior, in omni virtute perfectior. Erat enim constans et immobilis, et cum quotidie melius transisset, hanc irascentem nullus vel vidit vel audivit. Omnis sermo ejus ita erat gratia plenus, ut cognosceretur in lingua ejus Deus. Semper in oratione et in scrutatione legis Dei permanebat. Et erat sollicita circa socias suas, ne aliqua ex eis in ullo sermone peccaret, ne aliqua in risu vocem suam exaltaret, ne aliqua injurias aut superbiam contra parem suam exerceret. Sine intermissione benedicebat Deum; et ne forte in salutatione sua a Dei laudibus tolleretur, si quis eam salutabat, illa pro salutatione sua, Deo gratias, respondebat. Denique primum ex ipsa exiit, ut dum salutantur hominis sancti, Deo gratias dicant. De esca quam de manu Angeli accipiebat, ipsa reficiebatur: quam vero a pontificibus templi accipiebat, pauperibus erogabat. Quotidie videbatur ei Angelus loqui, et quasi charissimae sorori vel matri obtemperabat ei». Hucusque Hieronymus.

In quartodecimo autem anno fuit beata Virgo Maria desponsata Joseph per divinam revelationem, et rediit in Nazareth; quod qualiter fuerit factum, invenias in legenda de nativitate sua. Et haec sunt quae ante incarnationem Domini Jesu possumus meditari: ipsa rumines bene, et delecteris in eis, toto affectu ea memoriae commendando, et opere adimplendo, quia devotissima sunt. Nunc ad incarnationem veniamus.

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 513-514.

Notae:

(1) Damasc., de Fid. orthod., lib. IV, c. XV; Niceph., Eccles. Hist., lib. I, c. VII.

(a) Caet. edit. aliquam.

(b) Leg. ita.

Titulus marginalis:

(I) Septem petitiones B. Mariae Virginis.

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVI, Kraków 2006

Reditus in indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: