MEDITATIONES VITAE CHRISTI

 

S. R. E. CARDINALIS

S. BONAVENTURA

EX ORDINE MINORUM

EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

 

 

CAPUT XXIX

Quomodo Joannes misit discipulos ad Jesum

 

Gloriosus miles et praecursor Domini Jesu Joannes Baptista, cum esset in vinculis incarceratus ab Herode propter justitiae defensionem, quia redarguebat eum, qui tenebat uxorem fratris sui viventis, volens inducere discipulos suos, ut sequerentur Dominum Jesum, cogitavit eos ad ipsum mittere (1), ut auditis verbis, et visis operibus ejus, exardescerent in amorem ipsius, et sequerentur eum. Iverunt ergo ad eum, et ex parte Joannis dixerunt: Tu es qui venturus es, an alium expectamus? Dominus autem Jesus magnam turbam tunc habebat coram se. Conspice bene ipsum, quomodo vultu placido recipit nuntios Joannis, et quomodo sapienter primo factis, et postea verbis respondit eis. In eorum ergo praesentia surdos sanavit, et mutos, et caecos, et alia multa miracula fecit, et populo praedicavit, et postea illis inter alia dixit: Ite et renuntiate Joanni, quae audistis et vidistis. Iverunt ergo, et ea retulerunt Joanni, qui ea libentissime audivit. Illi autem discipuli post mortem Joannis firmiter Christo adhaeserunt. Dominus Jesus, post illorum discessum, valde Joannem coram populo collaudavit, scilicet, quod erat plusquam propheta, quod inter natos mulierum major eo non surrexerat, et de aliis ut in Evangelio habes. Tu ergo aspice Dominum Jesum semper, et dum praedicat, et dum praedicta miracula facit, ut supra habuisti.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 548.

 

Notae:

(1) Matth. XI, 1 et seq.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009

Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: