MEDITATIONES VITAE CHRISTI

 

S. R. E. CARDINALIS

S. BONAVENTURA

EX ORDINE MINORUM

EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

 

 

CAPUT XXVIII

De conversione Magdalenae, et aliis

 

Curialissimus Dominus invitatur quadam die (1) a Simone leproso; ivit ad prandendum cum eo: quod facere solitus erat, tum ex sua curialitate, tum ex benignitate et zelo, quem habebat ad salvandas animas, pro quibus de coelo descenderat, unde comedendo cum hominibus et conversando cum eis, ad amorem sui eos attrahebat; tum etiam ex amore paupertatis. Nam et ipse pauperrimus erat, et de mundi hujus substantia pro se et suis nihil sumpserat. Humiliter ergo et cum gratiarum actione, speculum humilitatis Jesus, cum invitabatur, recipiebat pro loco et tempore. Audiens autem Magdalena, quod in domo Simonis praedicti recumberet, quae jam forte ipsum saepe praedicantem audierat, et ardenter amabat, licet nondum hoc propalasset, tacta dolore cordis intrinsecus pro peccatis suis, et amoris ejus igne succensa, considerans quod sine ipso salutem obtinere non poterat, et amplius differre non volens, perrexit ad locum convivii, facieque inclinata, ac oculis in terram demissis, ante convivas transiens, non quievit donec pervenit ad Dominum ac dilectum suum; et tunc illico ad pedes ejus prostrata, visceroso dolore pariter et rubore repleta de peccatis suis, procumbens et ponens vultum super ipsius pedes, cum confidentia quadam, quia jam intra se eum super omnia diligebat, coepit fortiter fletibus atque singultibus abundare, ac tacite intra se dicere: Domine mi, firmiter credo, scio atque confiteor, vos Deum ac Dominum esse meum. In multis autem et magnis offendi majestatem vestram, et multiplicavi peccata super numerum arenae maris; sed ad vestram misericordiam confugio iniqua et peccatrix. Doleo et compungor, veniam peto, emendare peccata parata, et nunquam a vestra obedientia discedere propono. Non patiar, quaeso, repulsam a vobis, quia aliud refugium nec me posse habere scio, nec habere volo, quia vos solum super omnia diligo. Non ergo me repellatis a vobis; sed de meis sceleribus me punite, ut libet; misericordiam tamen peto. Interim autem lacrymae decurrentes largiter, pedes Domini balneaverunt et laverunt. Unde hic manifeste habere potes, quod Dominus Jesus discalceatus ibat (I). Tandem a fletu cessans, et cum perpendit, indignum judicans, quod suae lacrymae pedes Domini contigissent, capillis suis eos abstersit. Ideo autem capillis, quia secum aliud pretiosius non habebat, quo eos tergeret; et etiam quia ea quibus ad vanitatem usa fuerat, ad utilitatem convertere intendebat, et etiam ne vultum a pedibus Domini elongaret; et amore crescente, osculabatur eosdem amanter et saepe. Et quia etiam pedes ipsius Domini propter itinera squalidi erant, eos ungebat pretioso unguento. Conspice ergo bene ipsam, et super his morose mediteris ob devotionem ejus, quae ita singulariter a Domino fuit dilecta, et etiam quia solemne festum fuit hoc valde. Conspice etiam Dominum Jesum, quam patienter suscipit eam, et quam patienter sustinet quidquid facit. Cessat et quiescit a comedendo, donec negotium compleatur. Cessant etiam convivae, et omnes super hac novitate mirantur. Simon autem vehementer eum judicabat in corde suo, quod a tali foemina se permittebat tangi, quasi non esset propheta, nec eam cognosceret. Dominus autem cogitationibus cordis ejus respondens, se verum ostendit prophetam, et exemplo debitorum convicit. Et volens aperte demonstrare, quod omnia in dilectione consummantur, dixit: Dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Et ad eam dixit: Vade in pace. O verbum delectabile et suave, quam libenter illud Magdalena audivit, et quam jucunde recessit! Et perfecte ad eum conversa, deinceps sancte et honeste vixit, ac eidem et matri ejus perseveranter adhaesit. Meditare ergo haec diligenter, et tantam charitatem imitari digneris, quae hic maxime verbo et opere sic a Domino commendatur. Hic enim expresse habes, quod charitas inter Deum et peccatorem pacem reformat. Unde et beatus Petrus dicit (2), quod charitas operit multitudinem peccatorum. Itaque cum charitas omnes virtutes informet, nullaque Deo placeat sine charitate; ut ad ipsam habendam tota virtute nitaris, quae te sponso tuo Christo Jesu acceptam faciat, aliquas de ipsa auctoritates adducam in medium. Dicit ergo de ipsa Bernardus (3): «Charisma peroptimum charitas est, plane incomparabile, quod novae sponsae coelestis sponsus toties inculcare curabat, nunc quidem dicens (4): In hoc cognoscent omnes, quod mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem; nunc vero (5): Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; et (6): Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem. Itemque orans (7) unum eos fore, sicut ipse et Pater unum sunt». Et paulo post: «Denique quidnam huic comparandum putamus, quae ipsi (a) praefertur martyrio ac fidei transferenti montes? Hoc est ergo quod dico: Pax vobis a vobis sit; et omne quod extrinsecus minari videtur (b), non terret, quia non nocet». Idem (8): «Quantitas cujusque animae aestimetur de mensura charitatis, quam habet: ut, verbi gratia, quae multum habet charitatis, magna sit; quae parum, parva; quae vero nihil, nihil, dicente Apostolo (9): Si charitatem non habeo, nihil sum. Quod si quantulumcumque habere coeperit, ut saltem diligentes se diligere curet, ac salutare vel (c) fratres suos, et eos qui se salutant; jam nonnihil quidem illam animam dixerim, quae in ratione dati et recepti socialem saltem retinet charitatem. Verumtamen, juxta sermonem Domini (10), quid amplius facit? Nec amplam proinde, nec magnam, sed plane angustam modicamque censuerim animam, quam adeo modicae charitatis esse cognoverim. At (11) si grandescat et proficiat, ita quod transiens limites angusti hujus obnoxiique amoris, latos fines bonitatis gratuitae tota libertate spiritus apprehendat, quatenus largo quodam gremio bonae voluntatis, ad omnem seipsam curet extendere proximum, diligendo unumquemque tanquam seipsum; numquid jam illi recte dicetur: Quid amplius facis? Quippe quae seipsam tam amplam facit, amplum, inquam, gerit charitatis sinum, quae complectitur universos, etiam quibus nulla se novit carnis necessitudine junctam, nulla spe percipiendi commodi cujusquam illectam, nulla percepti redhibitione (d) obnoxiam, nullo denique adstrictam debito, nisi illo sane de quo dicitur (12): Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Verum si adjicias etiam usquequaque vim facere regno charitatis, ut usque ad ultimos ejus terminos occupare illud pius invasor praevaleas, dum ne inimicis quidem viscera claudenda (e) pietatis existimes, benefacias (13) his quoque qui te oderunt, ores pro persequentibus et calumniantibus te, nec non et (14) cum ipsis qui oderunt pacem, esse pacificus studeas, tunc prorsus latitudini coeli et altitudini, latitudo tuae animae, et altitudo (f) non dispar, sed nec dissimilis pulchritudo; impleturque demum in ea quod dicitur (15): Extendens coelum sicut pellem, in quo jam mirae latitudinis, altitudinis et pulchritudinis coelo, summus et immensus atque gloriosus non modo dignanter habitat, sed spatiose deambulabat». Hucusque Bernardus. Vidisti ergo quam sit utilis, quamque necessaria charitatis virtus, sine qua profecto impossibile est placere Deo, cum qua sine dubio placet quicumque. Igitur toto corde, tota mente, totaque virtute studeas ipsam habere, quae te libenter faciet omnia dura et aspera pro Deo portare, et proximo.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 546-548.

 

Notae:

(1) Luc. VII, 36.

 

(2) I Petr. IV, 8.

 

(3) Bern., in Cant., serm. XXIX, n. 3.

 

(4) Joan. XIII, 35.

 

(5) Joan. XIII, 34.

 

(6) Joan. XV, 12.

 

(7) Joan. XVII, 21.

 

(8) Bern., in Cant., serm. XXVII, n. 10.

 

(9) I Cor. XIII, 2.

 

(10) Matth. V, 47.

 

(11) Bern., ibid., n. 11.

 

(12) Rom. XIII, 8.

 

(13) Matth. V, 44.

 

(14) Psal. CXIX, 7.

 

(15) Psal. CIII, 2.

 

(a) Caet. edit. ipse.

 

(b) videatur.

 

(c) Caet. edit. deest vel.

 

(d) Caet. edit. nulla spe percepti retributione.

 

(e) Item claudere.

 

(f) Caet. edit. paulo aliter.

 

Titulus marginalis:

(I) Christus discalceatus incedebat.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009

Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: