MEDITATIONES VITAE CHRISTI

 

S. R. E. CARDINALIS

S. BONAVENTURA

EX ORDINE MINORUM

EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

 

 

CAPUT XXVII

De puella suscitata, et Martha curata

 

Ad petitionem cujusdam ex principalibus (1), ibat Dominus Jesus cum eo ad sanandum filiam suam. Cum ergo turba magna iret cum eo, intererat quaedam mulier graviter infirma, quae dicitur fuisse Martha soror Mariae Magdalenae, quae intra se dicebat: Si tetigero tantum (a) fimbriam vestimenti ejus, salva ero. Et cum timore approximans, tetigit, et liberata est. Dixit autem Dominus Jesus: Quis me tetigit? Et respondit Petrus: Domine, turbae comprimunt te et affligunt, et tu dicis: Quis me tetigit? Vide hic patientiam Domini. Nam saepe comprimebatur a turbis, quia volebant ei approximare. Jesus autem sciebat quid dicebat. Et iterum dixit: Ego sensi (b) virtutem ex me exiisse. Tunc Martha negotium publicavit. Libenter eam Dominus curavit, cum qua multam familiaritatem postea habuit. Et tunc dixit ei: Fides tua te salvam fecit. In hoc ergo miraculo habes fidei commendationem; habes etiam, quod Dominus vult miracula nota esse propter utilitatem communem; sed quantum in se, propter humilitatem abscondebat, ut hic etiam habes: quod enim divina fecerat potestate, fidei illius attribuebat. Habes etiam hic quoddam valde notabile ad humilitatis custodiam, sicut beatus Bernardus hoc modo introducit: «Quilibet perfecte Domino serviens, potest appellari fimbria quasi ultima pars vestimenti Domini, propter suam humilem reputationem». Qui ergo ad dictum statum pervenerit, quod sciat se a Domino exaudiri in liberandis infirmis, vel aliis miraculis, non extollatur propterea, nec sibi attribuat, quia non ipse, sed Dominus fecit. Quamvis enim hic Martha tangeret fimbriam, ad cujus tactum se liberari confidebat, et sic contigit, non tamen a fimbria, sed a Domino virtus liberationis exivit. Et propterea ipse dixit: Sensi (b) virtutem ex me exiisse. Nota ergo hoc bene, et nihil boni tibi in perpetuum attribuas, quia totum est a Domino Jesu. Tandem Dominus Jesus ivit ad domum principis, et inventam filiam mortuam suscitavit.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 546.

 

Notae:

(1) Matth. IX, 18 et seq.; Marc. V, 22 et seq.; Luc. VIII, 41 et seq.

 

(a) tamen.

 

(b) Vulg. novi.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008

Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: