MEDITATIONES VITAE CHRISTI

 

S. R. E. CARDINALIS

S. BONAVENTURA

EX ORDINE MINORUM

EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

 

 

CAPUT XXVI

De filio viduae a Domino suscitato

 

Cum semel iret Dominus Jesus versus civitatem Naim (1), obviavit multitudini hominum portantium quemdam juvenem filium viduae mortuum ad sepulchrum. Pietate ergo pius Dominus Jesus motus, tetigit feretrum, et portantes steterunt. Ipse autem dixit: Adolescens, tibi dico, surge. Et statim surrexit, qui fuerat mortuus; et reddidit eum matri suae. Omnes autem stupuerunt et laudaverunt Dominum. In considerationibus vero, recurre ut supra.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 546.

 

Notae:

(1) Luc. VII, 11 et seq.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008

Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: