MEDITATIONES VITAE CHRISTI

 

S. R. E. CARDINALIS

S. BONAVENTURA

EX ORDINE MINORUM

EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

 

 

CAPUT XXV

De dormitione Domini in navicula

 

Intrans Dominus Jesus in naviculam cum discipulis suis, posuit se ad dormiendum (1), tenens caput super cervicali. Ipse enim multum vigilabat de nocte in orationibus, multumque de die in praedicationibus laborabat. Cumque dormiret, orta tempestate, discipuli periclitari timebant; sed non audebant eum excitare. Timore tandem coacti, excitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos, perimus. Qui surgens increpavit eos de modica fide, et imperavit mari et ventis, et cessavit tempestas. In praedictis ergo actibus suis intuere, et respice eum, secundum generalem regulam, sive traditionem supra traditam. Hoc autem hic considerare potes, quod licet nobis circa nos et facta nostra Dominus videatur (a) dormire, maxime quando tribulamur; ipse tamen diligentissimus est super custodiam nostram. Et idcirco debemus esse in fide constantes, de nihilo haesitantes.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 546.

 

Notae:

(1) Marc. IV, 35 et seq.; Matth. VIII, 23 et seq.; Luc. VIII, 22 et seq.

 

(a) Caet. edit. videat.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008

Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: