EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS
Contingit, Dominum Jesum in civitate praedicta Capharnaum divertere in domum Simonis Petri (1), ubi socrus ejus magnis febribus tenebatur. Humilis ergo Dominus familiariter tetigit manum ejus, et curavit eam, adeo ut incontinenti surrexerit, et ei et discipulis ministraverit. Sed quid ministravit eis, non est scriptum. Cogita ergo, quod in domo pauperis, paupertatis amatori aliqua cibaria (Glossa: «et quae cito parari poterant eis») apposita sunt. Considera etiam ipsum Dominum Jesum juvantem praeparare, maxime in domo discipuli sui, et quaevis humilia cogita, sive de tabula ponenda, sive de stratis lavandis, et similibus. Talia enim omnia faciebat humilitatis magister, qui ministrare venerat, et non ministrari. Et se familiariter ad sedendum ponebat in medio mensae, et comedebat alacriter, praecipue cum in prandio relucebat paupertas, quam sic amabat.
–––––––––––
S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 545-546.
Notae:
(1) Matth. VIII, 14; Marc. I, 30; Luc. IV, 38.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008
Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: