MEDITATIONES VITAE CHRISTI

 

S. R. E. CARDINALIS

S. BONAVENTURA

EX ORDINE MINORUM

EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

 

 

CAPUT XXIII

De paralytico misso per tectum, et a Domino curato

 

In civitate praedicta Capharnaum, cum Dominus Jesus doceret in quadam domo, et essent ibi congregati Pharisaei, et legis doctores multi ex omni castello Judaeae et Hierusalem, venerunt quidam, volentes ingredi domum cum paralytico (1), quem portabant, ut a Domino sanaretur. Cumque propter multitudinem non possent, ascenderunt super tectum domus, et inde intromiserunt eum, et posuerunt eum ante Jesum. Dominus vero Jesus videns fidem eorum dixit: Dimittuntur tibi peccata tua. Ipsi autem Pharisaei et legis doctores observantes eum ex malitia, intra se dicebant, ipsum blasphemasse Deum; quia solus Deus potest dimittere peccata, et ipse hoc attribuebat sibi, quem purum hominem esse credebant. Ait ergo benignus et humilis Dominus, scrutans corda et renes hominum: Quid cogitatis mala in cordibus vestris? Et addidit: Ut sciatis, quia filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, etc.

 

(I) Hic quatuor sunt meditanda: primum, perspicacitas intellectus Christi, qui cogitationes illorum vidit; secundum, quia propter peccata veniunt infirmitates, et ex absolutione a peccatis aliquando contigit liberatio infirmitatum. Sic etiam habetis infra de curato apud piscinam, cui dicitur a Domino (2), ne amplius peccet, ne deterius sibi contingat. Tertium: considera quam magnum sit meritum fidei, nam etiam alterius fides alteri prodest, sicut supra proxime habuisti in servo centurionis: sic et infra habebis in Chananaea (3), in cujus fide filia fuit sanata. Hoc quotidie contingit in pueris qui baptizantur; quod si ante annos discretionis moriantur, in alterius fide suscipiunt arrham, propter quam in merito Christi salvantur, quod est contra quosdam haereticos maledictos. Circa quartum meditandum de ipso inter illos sedente, et benigne malignis respondente, et miraculum faciente, recurre supra ad generalem considerationem, quam tibi dedi.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 545.

 

Notae:

(1) Luc. V, 18; Marc. II, 3 et seq.

 

(2) Joan. V, 14.

 

(3) Matth. XV, 28.

 

Titulus marginalis:

(I) Quatuor meditanda.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008

Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: