MEDITATIONES VITAE CHRISTI

 

S. R. E. CARDINALIS

S. BONAVENTURA

EX ORDINE MINORUM

EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

 

 

CAPUT XXII

De servo centurionis, et filio reguli a Domino liberatis

 

Capharnaum vero erat quidam centurio, id est, centum militum ductor, et servum habebat infirmum. Misit ergo fide plenus ad Dominum Jesum, ut eum curaret. Humilis autem Dominus respondit (1): Ego veniam, et curabo eum. Quod cum scivit Centurio, remisit ad eum, dicens: Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbum, et sanabitur puer meus. Jesus autem commendans fidem ejus, non ivit ulterius, et servum absentem sanavit. Cum autem in eadem civitate esset, quidam regulus (2), id est, parvus rex, ivit personaliter ad Jesum, rogans eum, ut veniret ad domum suam, et sanaret filium suum infirmum. At Jesus ire noluit, filium tamen sanavit. In his autem considera meritum fidei propter centurionem, et humilitatem Domini, volentis ire ad servum, et reguli pompam refugientis. Considera etiam, quod non debemus acceptare personas. Plus enim honoravit hic Dominus servum militis, quam filium regis: sic et nos debemus non ad oculos servire, nec secundum exigentiam exterioris pompae; sed secundum intentionem vel bonitatem ejus qui servitio indiget, et non ex complacentia, sed ex charitate serviamus.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 545.

 

Notae:

(1) Matth. VIII, 7 et seq.

 

(2) Joan. IV, 46.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008

Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: