MEDITATIONES VITAE CHRISTI

 

S. R. E. CARDINALIS

S. BONAVENTURA

EX ORDINE MINORUM

EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

 

 

CAPUT XXI

De sermone Domini in monte, quem incoepit a paupertate

 

Convocans Dominus Jesus discipulos seorsum a turbis, ascendit cum eis in montemThabor (a), prope Nazareth, ad duo milliaria, ut eos imbueret eloquiis suis. Decebat enim, quod eos prius et super alios instrueret, quod super alios constituturus erat magistros et duces. Tunc ergo de multis instruxit, et sermo ille pulcherrimus fuit et copiosus: nec mirum, quia os Domini compilavit eum. Docuit autem eos de beatitudinibus, de oratione, jejunio et eleemosyna, aliisque plurimis ad virtutes pertinentibus, quae in ipso Evangelio (1) poteris reperire. Legas eum diligenter et saepe, et commenda memoriae quae in ipso dicuntur; quia spiritualissima sunt. Ea tamen nunc non prosequor, quia nimis foret longum, nec tales expositiones bene videntur semper in meditationes cadere: quamvis ad tuam instructionem talia, prout mihi occurrent, interseram, et etiam moralia, et auctoritates sanctorum. Hoc ergo hic tetigisse sufficiat, quod Dominus initium sermonis hujus a paupertate incoepit, dans intelligere, quod paupertas est totius spiritualis exercitii primarium fundamentum. Non enim expedite potest sequi Chri­stum paupertatis speculum, qui oneratus est temporalibus rebus. Nec est liber, sed servus, qui animi affectionem subjicit istis rebus transeuntibus. Idcirco dixit: Beati pauperes spiritu, etc. Ejus enim rei, quam affectuose diligo, me servum sponte constituo. Nam amor est animae pondus, portans eam quocumque ipse fertur, ut dicit Augustinus (2). Et ideo nihil omnino est amandum, nisi Deus, vel mere propter Deum. Merito ergo beatus dicitur pauper, qui propter Deum caetera vilipendit: jam enim pro magna parte Deo suo conjunctus est. De hac autem paupertate sic dicit Bernardus (3): «Magna quaedam penna est paupertas (b), qua tam cito volatur in regnum coelorum. Nam in aliis virtutibus quae sequuntur, promissio futuro tempore indicatur; paupertati non tam promittitur, quam datur. Unde et in praesenti tempore enuntiatum est: Quoniam ipsorum est regnum coelorum». Et postea subdit: «Videmus enim pauperes aliquos, qui si veram paupertatem haberent, non adeo pusillanimes invenirentur et tristes, utpote reges, et reges coeli. Sed aliqui sunt qui pauperes esse volunt, eo tamen pacto, ut nihil eis desit; et sic diligunt paupertatem, ut nullam inopiam patiantur». Idem alibi (4): «Et ego, si exaltatus fuero a terra, audaciter dico, omnia traham ad meipsum. Nec enim temerarie usurpo mihi fratris (c) mei vocem (5), cujus me induo similitudinem. Quod si ita est, non putent divites hujus saeculi, fratres Christi sola possidere coelestia, qui (d) audiunt dicentem: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Ipsi possident terram, et quidem (6) tanquam nihil habentes et omnia possidentes; non mendicantes ut miseri, sed ut domini possidentes, eo pro certo magis domini, quo minus cupidi. Denique fideli homini totus mundus divitiarum est. Totus plane, quia tam adversa, quam prospera ipsius, aeque omnia serviunt ei, et cooperantur in bonum (7). Ergo avarus terrena esurit ut mendicus; fidelis contemnit ut dominus (8). Ille possidendo mendicat; iste contemnendo servat. Quaere a quovis eorum, qui insatiabili corde lucris temporalibus inhiant, quidnam de his sentiat (e), qui sua vendentes et dantes pauperibus, regnum coelorum pro ter­rena mercantur substantia, utrum sapienter agant, necnon; proculdubio respondebit: Sa­pienter. Quaere recte cur quod approbat ipse (f), non facit: Non possum, inquiet. Quare? Profecto quia domina avaritia non permittit: quia liber non est; quia non sunt sua, quae possidere videtur; sed nec ipse (g) sui juris. Si vere tua sunt, expende ad lucra, et pro terrenis coelestia commutato. Si non vales facere, te pecuniae tuae non dominum esse dicam, sed servum; custodem, non possessorem». Hucusque Bernardus. Sed redeamus ad meditationem. Conspice ergo et considera Dominum Jesum humiliter in terra sedentem super illo monte, et discipulos suos circa eum, quomodo stat inter eos, quasi sit unus ex eis, et quomodo affectuose, benigne, et pulchre, et efficaciter eis loquitur, inducens eos ad dictos actus virtutum. Et semper, ut su­pra in generali consideratione tibi dixi, respicere coneris faciem ejus. Conspice in discipulis, quomodo reverenter, humiliter, et cum tota mentis intentione aspiciunt eum et auscultant illa verba mirifica, et ea memoriae commendant, et jucunditate magna fruuntur, tam in verbis quam in aspectu. In hac autem consideratione jucunderis et tu, aspiciendo ac si videres eum loquentem, et approximando eis, si forte vocata fueris, et immorando ibidem, ut Dominus tibi dabit. Completo vero sermone, conspice illum Dominum Jesum, una cum discipulis ipsis descendentem de monte, et cum ipsis familiariter loquentem, etiam eundo per viam, et quomodo ille simplicium coetus gregatim sequitur eum, non curiose ordinatus; sed sicut pulli post gallinam, ut quilibet melius audiat, magis eidem nititur approximare; et quomodo turbae sibi affectuose occurrunt, et infirmos eidem sanandos offerunt. Ipse vero sanabat omnes.

 

–––––––––––

 

 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 543-545.

 

Notae:

(1) Matth. V, VI et VII.

 

(2) Aug., Confess., lib. XIII, c. IX.

 

(3) Bern., de Adv., serm. IV, n. 5.

 

(4) Id., in Cant., serm. XXI, n. 7.

 

(5) Joan. XII, 32.

 

(6) II Cor. VI, 10.

 

(7) Rom. VIII, 28.

 

(8) Bern., ibid., n. 8.

 

(a) Item monte Tabor.

 

(b) Al. paupertatis.

 

(c) Al. fratres.

 

(d) Al. quia.

 

(e) Caet. edit. sentiant.

 

(f) Item cur approbat ipse quod.

 

(g) Caet. edit. deest ipse.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008

Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: