EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS
Quamvis dubium sit, cujus fuerint (a) nuptiae (1) in Cana Galilaeae, sicut Magister in historia scholastica tangit; nos tamen meditemur fuisse Joannis Evangelistae, quod habetur in prologo super Joannis, ubi Hieronymus affirmare hoc videtur. (I) In eis Domina nostra fuit, non tamen invitata tanquam extranea, sed quasi major et dignior, et primogenita inter sorores, fuit in domo sororis quasi in domo sua, et tanquam administratrix, et domina nuptiarum: quod ex tribus colligere possumus. Primo ex eo quod in eis continetur, quod mater Jesu erat ibi, et de Jesu et discipulis, quod erant vocati; et sic de aliis, qui ibi fuerunt, intelligi debet. Cum ergo soror ejus Maria Salome uxor Zebedaei fuisset ad eam Nazareth, quae distat a loco de Cana per quatuor milliaria, vel circa, dicens quod volebat facere nuptias filio suo Joanni, ipsa fuit cum ea, et praevenit aliquot dies ad praeparationem, ita quod, quando alii erant invitati, ipsa jam erat ibi. Secundo ex eo colligere possumus, quod ipsa perpendit defectum vini, unde ipsa non erat sicut una ex discumbentibus, sed sicut per cujus manus res ibant: et ideo vidit sibi deficere vinum. Si enim tunc discubuisset, numquid juxta filium inter homines mater verecunda surrexit? Et si alibi inter mulieres, numquid perpendisset defectum vini magis, quam alia? et si perpendisset, numquid surrexisset de prandio, et iret ad filium? Inconvenientia haec viderentur. Et ideo verisimile est, quod tunc non discumbebat. De ipsa namque dicitur, quod erat valde obsequiosa. Tertio colligitur ex eo, quod ipsa praecepit ministris, ut irent ad filium, et facerent quod mandaret: et sic videtur, quod praecepisset, et quod nuptiae gubernabantur per eam; et ideo sollicita fuit, ne ibi defectus contingeret. Igitur secundum modum hunc conspice Dominum Jesum, inter alios comedentem, sicut unum quemvis de populo, et sedentem in loco humili, non inter majores, prout ex loco ipso colligimus. Non enim superborum mora volebat primos recubitus in coenis; nam docturus erat (2): Cum invitatus fueris ad nuptias, recumbe in novissimo loco: ipse vero (3) coepit prius facere, quam docere. Conspice etiam Dominam obsequiosam, alacrem, et sollicitam in cunctis faciendis, et praebentem, et ostendentem ministris quid et qualiter discumbentibus deferant. Cumque prope finem convivii redirent ad eam ministri, dicentes: Non habemus plus de vino, quod apponamus eis; ipsa respondit: Ego procurabo quod habebitis: expectate parumper. Et exiens ad filium, qui humiliter, ut dixi, sedebat in fine mensae, prope ostium camerae, dixit ei: Fili mi, hic vinum deficit, et haec nostra soror est pauper, et nescio qualiter habere possumus. Qui respondit: Quid mihi et tibi est, mulier? Dura videtur responsio; sed ad nostram instructionem fuit, secundum Bernardum, qui in hoc loco sic dicit (4): «Quid tibi, et illi, Domine? Nonne quod filio et matri? Quid ad illam pertinet (b), quaeris, cum sis benedictus fructus ventris ejus immaculati? Nonne ipsa est, quae salvo pudore concepit, et sine corruptione te (c) peperit? Nonne ipsa est, in cujus utero novem mensibus moratus es, cujus virgineis uberibus lactatus es, cum qua duodecim annorum factus, de Hierusalem descendisti, et eras subditus illis? Nunc ergo, Domine, quid molestus es illi, dicens: Quid tibi et mihi? (II) Multum per omnem modum. Sed jam manifeste video, quod non velut indignans, aut confundere volens virginis (d) Matris teneram verecundiam, dixeris: Quid mihi et tibi? Venientibus enim ad te juxta Matris praeceptum ministris (e), nihil cunctatus facis, quod suggessit. Ut quid ergo, fratres, ut quid sic responderat prius? Utique propter nos, ut (f) conversos ad Dominum, (g) jam non sollicitet carnalium cura parentum, et necessitudines illae non impediant exercitium spirituale. Quamdiu enim de mundo sumus, debitores nos constat esse parentibus. At postquam reliquimus nosmetipsos, multo magis ab eorum sollicitudine liberi sumus. (III) Unde legimus fratrem quemdam in eremo conversantem, cum ad eum carnalis frater auxilii gratia advenisset, respondisse, ut adiret alterum fratrem eorum, cum ille utique jam obiisset. Cumque admiratus qui venerat, responderet, quia ille obiit; eremita quoque se similiter obiisse respondit. Optime ergo docuit Dominus ne solliciti simus super propinquis carnis nostrae plus (h) quam religio postulet, quoniam ipse matri, et tali matri respondit: Quid mihi et tibi, o mulier? Sic et in alio loco, cum suggereret ei quidam, quoniam mater ejus et fratres foris starent, quaerentes ei loqui, respondit (5): Quae est mater mea, et fratres mei? Ubi modo sunt, qui tam carnaliter et inaniter super carnalibus propinquis suis solliciti sunt, ac si adhuc viverent cum eis, et ipsi cum eis?» Hucusque Bernardus. De hac ergo responsione mater non diffidens, sed de sua benignitate praesumens, rediit ad ministros, et dixit: Ite ad filium meum, et quidquid vobis dixerit, facite. Qui euntes impleverunt, juxta Domini mandatum, hydrias aqua. Quo facto dixit eis: Haurite nunc, et ferte architriclino. In hoc autem nota primo discretionem Domini, quia primo misit magis honorabili viro; secundo, quod ipse sedebat longe ab eo, cum diceret: ferte (i) illi, quasi ab eo remoto. Sed cum ille sederet in loco magis honorabili, colligere possumus, quod Dominus noluit ibi sedere juxta eum, imo elegit sibi humiliorem locum. Ministri ergo dederunt vinum illi et aliis, divulgantes miraculum, quoniam ipsi sciebant, quomodo factum fuerat, et crediderunt in eum discipuli ejus. Finito autem convivio, Dominus Jesus vocavit Joannem seorsum, dicens: Dimitte hanc uxorem tuam, et sequere me, quia ad altiores nuptias te perducam. Qui secutus est eum. In hoc ergo, quod Dominus nuptiis interfuit, matrimonium carnale approbavit, tanquam a Deo institutum. Sed in hoc, quod vocavit Joannem de nuptiis, aperte dedit intelligere, quod longe dignius (j) est spirituale matrimonium, quam carnale. Recessit ergo inde Dominus Jesus, volens his, quae ad salutem hominum pertinent, deinceps publice et palam intendere. Prius autem voluit reducere matrem ad domum suam: talem enim Dominam talem societatem habere decebat. Accipit ergo et eam, et Joannem, et alios discipulos, et iverunt Capharnaum prope Nazareth, et post aliquot dies, Nazareth. Conspice ergo eos per viam qualiter vadunt pariter: mater et filius humiliter vadunt, et pedestres, sed multum amanter. O quales duo sunt illi! nunquam alii tales duo in terra visi fuerunt. Conspice etiam discipulos reverenter sequentes, et auscultantes verba Domini: non enim ipse erat otiosus; semper quippe aliquid boni faciebat aut dicebat. Non poterat in tali comitatu taedium commeantibus generari.
S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 542-543.
Notae:
(1) Joan. II, 1 et seq.
(2) Luc. XIV, 8. 10.
(3) Act. I, 1.
(4) Bern., in Dom. 1, post Epiph., serm. II, n. 5.
(5) Matth. XII, 48.
(a) Caet. edit. fuerant.
(b) Al. pertines.
(c) Caet. edit. deest te.
(d) Caet. edit. add. et.
(e) Caet. edit. juxta praeceptum ministri.
(f) Item et.
(g) Caet. edit. add. ut.
(h) Caet. edit. prius.
(i) Caet. edit. forte.
(j) Item dignus.
Tituli marginales:
(I) B. V. Mariam nuptiis in Cana interfuisse tanquam ministram.
(II) Expositio responsionis Christi ad matrem in nuptiis.
(III) Exemplum.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVII, Kraków 2007
Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: