MEDITATIONES VITAE CHRISTI

S. R. E. CARDINALIS
S. BONAVENTURA
EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

CAPUT II
De contentione inter misericordiam et justitiam, veritatem et pacem

His dictis, Misericordia pulsabat viscera Patris, ut subveniret, secum Pacem habens; sed contradicebat Veritas, habens secum Justitiam. Et inter eas magna controversia facta est, prout narrat beatus Bernardus pulchro et longo stylo (1). Sed ego succincte, ut potero, referam summam. Frequenter enim ipsius dicta melliflua intendo adducere; sed plerumqne cum exceptione, propter prolixitatem vitandam. In hoc ergo loco est dicti sui summa. Dicebat Domino Misericordia: Numquid in aeternum projicies, Domine, aut oblivisceris misereri? Et hoc ei longo tempore susurrabat. Respondit Dominus: Vocentur sorores vestrae, quas contra vos paratas videtis, et eas pariter audiamus. Quibus vocatis, incoepit Misericordia: Eget miseratione divina creatura rationalis, quoniam misera facta est, et miserabilis valde; venit tempus miserendi, et jam praeteriit. E contra Veritas: Oportet, Domine, implere sermonem quem locutus es. Totus moriatur Adam, cum omnibus qui in eo erant, quando praevaricando pomum gustavit. Dixit Misericordia: Ut quid ergo, Domine, me fecisti? Scit enim ipsa Veritas, quod ego perii, si nunquam misereberis. E contrario ipsa Veritas: Si praedictam tuam sententiam praevaricator evaserit, periit et veritas tua, et non permanet in aeternum. Fuit ergo haec quaestio missa ad Filium. Ipsa autem Veritas et Misericordia coram eo eadem dicebant, et addebat Veritas: Fateor, Domine, quod bono zelo movetur Misericordia; sed non secundum justitiam, quae potius praevaricatori vult parcere quam sorori. At Misericordia: Tu neutro parcis, et tanta indignatione saevis contra praevaricatorem, ut involvas pariter et sororem. Sed nihilominus Veritas fortissime allegat: Domine, contra te ista quaestio intorquetur, et est cavendum, ne verbum Patris evacuetur. Dixit Pax: Parcite vobis a verbis istis; virtutum non est honesta contentio. Vides controversiam magnam, et rationes fortes et efficaces. Non videbatur quomodo circa hominem possent et misericordia et veritas conservari. Scripsit autem Rex sententiam, quam Paci, quae propinquius ei stabat, dedit legendam, sic continentem: Haec dicit: Perii, si Adam non moriatur. Et haec dicit: Perii, si non misericordiam consequatur. Fiat mors bona, et habeant utraeque quod petunt. Obstupuerunt omnes in verbo sapientiae, et consenserunt quod moriatur Adam, misericordiam consequendo. Sed quaerunt quomodo mors potest fieri bona, cum horribilis sit ipsi auditui. Respondit Rex: Mors peccatorum pessima, sed mors sanctorum pretiosa, et janua vitae. Inveniatur, qui ex charitate moriatur, non obnoxius morti: et sic mors non poterit tenere innoxium, sed faciat in ea foramen, per quod transeant liberati. Placuit sermo. Sed ubi talis poterit inveniri? responderunt. Rediit ergo Veritas ad terram, et Misericordia remansit in coelo. Nam juxta Prophetiam (2): Domine, in coelo misericordia tua usque ad nubes. Et circuit orbem terrarum: Et (3) nemo mundus a sorde, nec infans unius diei. Sed a misericordia perlustratur coelum, et neminem invenit, qui sufficientem ad hoc habeat charitatem. Omnes enim servi sumus, et qui cum bene fecerimus, dicere debemus illud Lucae (4): Quia inutiles servi sumus. Et cum nullus inveniretur, qui majorem charitatem haberet, ut animam suam pro servis inutilibus poneret, redeunt ad constitutam diem anxiae (a) plurimum. Non invento quod desiderabant, dixit Pax: Vos nescitis quidquam, nec cogitatis (5): Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sed qui dedit consilium, feret auxilium. Intellexit hoc Rex, et ait (6): Poenitet me fecisse hominem. Poenitentiam me agere oportet pro homine quem creavi. Et vocato Gabriele, dixit: Vade (7), dic filiae Sion: Ecce Rex tuus venit. Hucusque Bernardus. Vides ergo, quam magni periculi fuit et est peccatum, et quam magna difficultas est remedium invenire. In hoc ergo consenserunt praedictae virtutes praecipue in persona Filii: nam persona Patris aliqualiter videtur terribilis et potens; et sic suspicari quodammodo potuissent Pax et Misericordia. Persona vero Spiritus benignissima est; et sic suspicari poterant Veritas et Justitia. Unde persona Filii tanquam media accepta est ad hoc remedium faciendum: hoc autem non proprie, sed appropriate intelligas. Tunc ergo impletum est illud propheticum (8): Misericordia et veritas obviaverunt sibi, justitia et pax osculatae sunt. Et haec de his quae in coelis contingere potuerunt, possumus meditari.

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 512-513.

Notae:

(1) Bern., de Annunt., serm. 1.

(2) Psal. XXXV, 6.

(3) Job. XIV, 4, juxta septuaginta duo interpr.

(4) Luc. XVII, 10.

(5) Psal. XIII, 2.

(6) Gen. VI, 7.

(7) Zach. IX, 9.

(8) Psal. LXXXIV, 11.

(a) Caet. edit. anxie.

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVI, Kraków 2006

Reditus in indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: