EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS
Coepit etiam Dominus Jesus vocare discipulos, et se sollicitum reddere circa nostram salutem, semper humilitate servata. Et vocavit Petrum et Andream tribus vicibus: prima, de qua dictum est supra, quando erat circa Jordanem, et tunc in aliqualem venerunt ejus notitiam; secunda de navi, quando ceperunt pisces, ut narrat Lucas (1); tunc enim secuti sunt eum animo redeundi ad propria, coeperunt tamen audire doctrinam ipsius; tertia, de navi, ut narrat Matthaeus, cum dixit (2): Venite post me, faciam vos piscatores hominum. Tunc relictis retibus secuti sunt eum. Similiter vocavit Jacobum et Joannem in praedictis duabus vicibus ultimis; et in eisdem locis continetur de ipsis, quibus continetur de Petro et Andrea. Vocavit etiam Joannem de nuptiis, ut dicit Hieronymus (3); in textu tamen Evangelii non habetur. Item vocavit Philippum, dicens (4): Sequere me; similiter (5) Matthaeum publicanum. De modo vero vocationis aliorum, non est scriptum. Considera ergo et conspice eum in praedictis vocationibus, et conversatione cum ipsis: quam affectuose vocat eos, reddens se eis affabilem, et domesticum, et obsequiosum, attrahens eos intus et extra, ducendo etiam eos ad domum matris, et familiariter vadens ad domos eorum. Docebat et instruebat eos, et curam de ipsis habebat praecipuam, sicut mater de unico filio. Dicitur quod beatus Petrus referebat, quod quando in aliquo loco dormiebat cum eis, surgens de nocte, si aliquem eorum inveniebat discoopertum, recooperiebat eos, quia tenerrime diligebat eos. Sciebat enim quid de ipsis erat facturus: quamvis essent homines rudis conditionis et humilis nationis, tamen principes mundi, et duces in bello spirituali omnium fidelium constituturus eos erat. Et considera pro Deo a qualibus coepit Ecclesia. Noluit enim Dominus eligere sapientes et potentes hujus saeculi, ne ipsorum probitati adscriberenter opera, quae fienda erant; sed sibi haec reservavit, et in sua bonitate, potentia, et sapientia nos redemit.
S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 541-542.
Notae:
(1) Luc. V, 1 et seq.
(2) Matth. IV, 19 et seq.
(3) Hieron., Praef. in Joan.
(4) Joan. I, 43.
(5) Matth. IX, 9.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVII, Kraków 2007
Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi