EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS
Hucusque, per Dei gratiam, vitam Domini Jesu ordinate tetigimus, parum vel quasi nihil de his, quae sibi contigerunt, vel per ipsum facta sunt, omittentes: sed non sic deinceps facere intendo. Nimis enim esset longum omnia, quae dixit et fecit, in meditationes redigere, maxime quia nostrae sollicitudinis debet esse, facta Christi continue, more beatae Caeciliae, portare in secreto pectoris nostri. Igitur aliqua ex gestis ejus colligamus, in quibus meditando versemur assidue, et hoc usque ad passionem suam: ex tunc enim nihil est omittendum. Alia etiam non debemus ex toto dimittere, quin pro loco et tempore meditemur in eis. Meditationes autem non intendo deinceps prolixius tractare, nisi perraro. Sufficit enim, quod rem per eum gestam vel dictam ante oculos mentis ponas, et quod cum eo converseris, et familiaris ei fias. Nam in hoc videtur haberi major dulcedo, et devotio efficacior, et quasi totus fructus harum meditationum consistere, ut ubique et semper intuearis eum devote in aliquo actu suo, ut quando stat cum discipulis suis, quando cum peccatoribus, quando etiam loquitur eis, quando praedicat turbae, quando vadit, et quando sedet, quando dormit, et quando vigilat, quando comedit, et quando aliis ministrat, quando sanat aegrotos, et quando alia facit miracula. In his autem et similibus considera omnes gestus suos, maxime contemplans faciem ejus, si potes imaginari; quod super omnia praedicta mihi videtur difficilius. Illud etiam attente observa, si forte ipse te cum benignitate respiciat. (I) Et tibi haec sint pro recursu et doctrina omnium quae sequuntur; et ubicumque narravero, si aliter non expressero singulares meditationes, vel istas omisero, recurras ad hunc locum, et sufficit tibi. Ad narrationem autem sequentium accedamus.
Postquam ergo Dominus Jesus rediit a baptismo, conversabatur humilitatis Magister humiliter, ut ante solitus erat: coepit tamen paulatim se manifestare aliquibus docendo et praedicando occulte. Non enim per totum annum sequentem praedicationis officium publice dicitur assumpsisse, videlicet usque ad miraculum de nuptiis, quod fuit eodem die, quando fuit baptizatus, anno revoluto. Et si aliquando praedicabat, et discipuli baptizabant, non tamen adeo praedicationem ipsam per se et suos frequentabat ante Joannis incarcerationem, sicut post: ex hoc nobis tribuens stupendae humilitatis exemplum, dum Joanni se longe et longe inferiori in praedicationis officio, prout ex superioribus pie percipi aut cogitari potest, humiliter deferebat. Non ergo coepit cum boatu et pompa, sed humiliter et paulatim.
Quadam ergo die sabbati (1), dum esset in synagoga cum aliis in ecclesia Judaeorum, surrexit legere in libro Isaiae, et legit locum, ubi scriptum est (2): Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me. Et tunc cum plicuisset librum, dixit: Haec scriptura impleta est hodie in auribus vestris. Conspice ergo eum, quomodo humiliter suscipiens lectoris officium, benigno et placido vultu legit inter eos, et exponit Scripturam, et quomodo humiliter se incipit manifestare, dum dicit: Hodie impleta est haec scriptura, id est, ego sum ille, de quo loquitur. Et ora omnium erant in eum intenta propter efficaciam verborum, aspectum humilem et decorum: fuit enim pulcherrimus, fuit etiam eloquentissimus. Et de utroque sic per Prophetam dictum fuerat (3): Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis.
S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 541.
Notae:
(1) Luc. IV, 16 et seq.
(2) Isa. LXI, 1, 2.
(3) Psal. XLIV, 3.
Titulus marginalis:
(I) Quod pro sequentibus animadvertendum.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVII, Kraków 2007
Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: