EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS
Postquam Dominus Jesus fuit baptizatus, incontinenti perrexit (1) in desertum super quemdam montem ibi ad quatuor milliaria vel circa, qui vocatur Quarentana, et jejunavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus, et, juxta Marcum (2), erat ibi cum bestiis. Considera ergo hic et attente conspice ipsum: plurium enim virtutum exempla tibi demonstrat. Vadit enim in solitudinem (a), jejunat, orat et vigilat; jacet et dormit in plana terra, et humiliter cum bestiis conversatur. Compatere ergo ei, quia semper et ubique, sed hic maxime vita sua poenosa est, et corporis afflictiva. Ac ejus exemplo disce ab eo in his exercitari. (I) Nam quatuor hic tanguntur, quae spiritualis exercitii sunt, et mirabiliter se invicem adjuvant, scilicet solitudo, jejunium, oratio, et afflictio corporis. Et per ista maxime pervenire possumus ad cordis puritatem, quae puritas utique est nimium peroptanda, eo quod in se omnes virtutes quodammodo comprehendit. Continet enim charitatem, humilitatem, patientiam, et caeteras virtutes, et remotionem omnium vitiorum: quia cum vitiis, vel cum defectu virtutis non stat puritas cordis. Et propterea in collationibus sanctorum Patrum traditur (3), quod totum exercitium monachi debet esse ad cordis puritatem habendum; hoc (b) enim est per quod homo meretur videre Deum, dicente Domino in Evangelio (4): Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Et secundum Bernardum, qui clarior est, ille Deo propinquior. Esse autem clarissimum, pervenisse est. Ad hanc autem habendam, multum valet oratio fervens, et assidua, de qua plenius infra doceberis. Sed oratio cum crapula, vel ingurgitatione corporis, vel ejus mollitie, vel otiositate, parum valet. Et ideo requiritur jejunium, et afflictio corporis, discreta tamen: nam indiscreta impedit omne bonum. Praeterea ad omnium praedictorum consummationem videtur facere solitudo: nam cum tumultu et strepitu non potest decenter oratio fieri: et videre, et audire multa, vix fieri potest sine impuritate et offensa. Mors enim (5) intrat (c) per fenestras nostras ad animas, et ideo Domini exemplo vade in solitudinem, id est, quantum potes, te separa ab aliarum consortio, et sis solitaria, si vis ei conjungi, et per puritatem cordis eum videre. Fuge etiam collocutiones, et maxime saecularium personarum. Non quaeras novas devotiones et amicitias. Non impleas oculos, et aures phantasmatibus vanis. Et omnia quae quietem animi et tranquillitatem mentis perturbant, tanquam venenosa et animae inimica devita. Non enim sine causa sancti Patres petebant nemora et loca remotissima ab omni hominum conversatione. Et non sine causa mandabant his, qui in coenobiis remanebant, quod essent caeci, surdi et muti. Ut autem hoc melius intelligas, audi quid super hoc dicit Bernardus (6): «Tu, inquam, si ad Spiritus sancti incitamenta moveris, et inardescis dare operam, quomodo animam tuam facias sponsam Dei, sedeas secundum Prophetam (7) solitarius, quoniam levasti te supra (d) te, volens angelorum Domino desponsari? An non supra te, adhaerere Deo, atque unum spiritum esse cum eo? Sede itaque solitarius, sicut turtur: nihil tibi de (e) turbis, nihil cum multitudine caeterorum; etiamque (8) obliviscere populum, et domum patris tui, et concupiscet Rex decorem tuum. O sancta anima, sola esto, ut soli omnium serves te ipsam, quem ex omnibus tibi elegisti. Fuge publicum, fuge et ipsos domesticos, secede ab amicis et ab intimis, etiam et ab illo qui tibi ministrat. An nescis te verecundum habere sponsum, et qui nequaquam suam velit tibi indulgere praesentiam, praesentibus caeteris? Secede ergo, sed mente, non corpore; sed intentione, sed devotione, sed spiritu. Spiritus enim ante faciem tuam Christus Dominus; spiritusque requirit, non corporis solitudinem. Quanquam interdum et corpore non otiose te separas, cum opportune potes, praesertim tempore orationis». Et infra (9): «Solus es, si non communia cogites, si non affectes praesentia, si despicias quod multi suscipiunt, si fastidias quod multi desiderant, si jurgia devites, si damna non sentias, si non recorderis injuriarum; alioquin nec si solus corpore es, solus es. Videsne posse te esse et solum, cum (f) inter multos; et inter multos, cum solus es? Solus es, in quantacumque (g) hominum converseris frequentia; tantum cave alienae conversationis esse aut curiosus explorator, aut temerarius judex». Hucusque Bernardus. Vides quomodo necessaria sit solitudo, et quomodo non sufficit corporalis sine mentali: sed ut mentalis habeatur, oportet corporalem esse altissimam, ut mens per exteriora non effluat, ut se cum sponso suo recolligere possit. Igitur toto affectu, toto posse tuo coneris imitari Dominum Jesum sponsum, et solitudine, et oratione, et jejunio, et corporis afflictionibus discretis.
In eo vero, quod conversatur cum bestiis, disce inter alios humiliter conversari, et aequanimiter tolerare etiam eos, qui tibi videntur aliquando irrationabiliter se habere. Ipsum autem Dominum saepe in hac solitudine visita. Conspicies eum qualiter conversatur ibidem, et maxime, qualiter jaceat de nocte in terra. Quaelibet enim anima fidelis deberet eum in die semel ad minus visitare, maxime ab Epiphania usque ad quadraginta dies quibus ibi manebat. Completis autem quadraginta diebus, Dominus esurivit. Tunc tentator accessit ad eum, volens explorare, utrum fuisset filius Dei, tentavitque eum de gula, dicens: Si filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Sed non potuit magistrum decipere: taliter enim respondit, et sic se habuit, quod nec in tentatione gulae succubuit, nec scire adversarius potuit quod voluit. Non enim negavit nec asseruit esse filium Dei, sed eum auctoritate Scripturae convicit. Et nota hic exemplo Domini esse resistendum gulae: nam ab eo inchoandum est, si vitia volumus superare. Videtur enim, quod qui gulae succubuit, imbecillis reddatur ad alia vitia devincenda. Sic enim dicit Glossa in loco isto super Matthaeum: «Nisi prius gula refrenetur, frustra contra alia vitia laboratur». Postea diabolus assumpsit eum, et portavit eum in Hierusalem, quae distat inde per decem et octo milliaria, vel circa. Has autem locorum distantias, quas pluries in opusculo tibi narro, ab his audivi, qui in illis partibus fuerunt. Considera hic benignitatem, et patientiam Domini. Permisit enim se portari et contrectari ab illa cruenta bestia, quae suum et omnium amatorum suorum sanguinem sitiebat. Statuens autem eum super pinnaculum templi, tentavit eum de vana gloria, similiter volens explorare quod supra: sed et hic auctoritate Scripturae devincitur, et sua intentione frustratur. Ex tunc ergo, secundum Bernardum (10), quia Dominus nihil ostendit divinitatis, arbitratus (h) hostis eum esse hominem, tentavit eum tertio, ut hominem. Exinde ergo assumens eum reportavit in montem excelsum prope dictum montem de Quarantena per duo milliaria, et tunc tentavit eum de avaritia; sed et hic homicida ille succubuit. Vidisti quomodo Dominus Jesus fuit contrectatus et tentatus. Miraris ergo si nos tentemur? Fuit etiam ipse alias tentatus. Unde Bernardus dicit (11): «Qui quadruplicem (i) tentationem de Domino non legit, ignorat Scripturam, quae dicit, quod (12) tentatio (j) est vita hominis super terram. Apostolus quoque dicit eum fuisse (13) tentatum per omnia, pro similitudine absque peccato». Victoria itaque facta, venerunt angeli, et ministrabant ei. Hic autem diligenter attende, et conspice Dominum comedentem, solum circumdantibus angelis, et considera bene omnia quae sequentur, quia pulchra sunt et devota valde. Et quaero quid angeli ministrabant, ut comederet post tam longum jejunium? De hoc Scriptura non loquitur; possumus autem hoc victoriosum prandium, sicut volumus, ordinare. Et quidem si ejus potentiam consideremus, expedita est quaestio, quia res quas vellet creare, et de creatis habere, poterat pro suae arbitrio voluntatis. Sed non invenimus, quod hac potentia pro se vel pro discipulis suis usus fuerit; pro turbis autem fecit, quas pavit duabus vicibus in multitudine magna de panibus paucis. De discipulis autem legimus, quod eo praesente (14) spicas vellebant propter famem, et comedebant. Similiter, cum (15) fatigatus ex itinere sedebat super puteum loquens cum Samaritana, non dicitur quod creavit cibos, sed quod (16) misit discipulos in civitatem, ad quaerendum cibos. Nec est verisimile quod per miraculum, quia miracula faciebat ad aliorum aedificationem, et in praesentia plurium; sed hic non erant nisi angeli. Quid ergo circa hoc meditabimur in mente? Namque illic non erat habitatio hominum, nec cibi parati; sed aliunde parata cibaria portaverunt angeli ei, sicut contigit Danieli (17). Cum enim Abacuc propheta parasset pulmentum pro messoribus suis, portavit eum Angelus Domini per capillos de Judaea in Babylonem ad Danielem, ut comederet, et postea in momento eum reportavit. Immoremur ergo hic, et hunc modum assumamus, et jucundemur cum Domino in hoc prandio suo, sentiatque mater sua excellentissima de hac eadem jucunditate et victoria. Pie autem ac devote sic meditemur. Veniunt angeli, Satana repulso, in multitudine magna ad Dominum Jesum Christum, et adorantes eum prociderunt in terram, dicentes: Salvete, Domine Jesu, Deus Dominus noster; et Dominus humiliter ac benigne recepit eos, et cum capitis inclinatione, cogitans se fore hominem minoratum paulo minus ab angelis. Dicunt ei angeli: Domine, multum jejunastis, quid vultis ut vobis paremus? Et ille: Ite ad matrem meam charissimam, et si quid habet ad manus, deferte; quia de nullis cibis sic libenter vescor, sicut de suis. Tunc duo ex ipsis pergentes in momento fuerunt cum ea, et eam reverenter salutantes, ambasiatam faciunt, et modicum pulmentum, quod sibi et Joseph paraverat, et panem cum tobalia et aliis opportunis portant; et forte Domina etiam aliquos pisciculos, si potuit, procuravit. Reversi ergo portant in plana terra, et mensas benedictionem solemniter peragunt. Conspice autem eum hic bene in singulis quae agit. Sedet enim in terra composite ac curialiter, et sobrie comedit. Circumstant Angeli ministrantes Domino suo. Alius servit ei de pane, alius de vino, alius parat pisciculos, et alii cantant de canticis Sion, et jucundantur, et idem festum agunt coram eo. Si liceat dici, permixtum est hoc festum compassione permaxima, propter quam et nos deberemus plorare. Conspiciunt enim eum reverenter, et considerantes Deum et Dominum suum, et totius mundi creatorem, qui (18) dat escam omni carni, sic humiliatum, et sustentatione cibi corporalis indigentem, et comedentem sicut caeteros de populo, moventur compassione. Clamares et diceres: O Domine, quanta fecisti! Omnia opera vestra sunt plena stupore. Adjuvate me, ut ego aliqua patiar pro vobis, qui pro me tot et tanta sustinuisti. Certe hoc solum te in ejus amorem (k) deberet vehementer accendere. Tandem sumpta refectione, dicit angelis, ut reportent res, et dicant matri, quod cito redibit ad eam. Ipsis autem reversis, dicit omnibus: Redite vos ad Patrem et ad gaudia vera; me enim adhuc peregrinari oportet: rogo autem vos, ut me recommendetis Patri, et toti curiae coelesti. Qui procidentes in terram, et benedictionem petentes, ea recepta, redierunt ad patriam, ejus jussa complentes, et de ejus victoria, et de his novis totam coelestem curiam impleverunt. Dominus autem Jesus volens redire ad matrem, coepit de monte descendere. Conspice nunc etiam bene eum, quomodo solus vadit pedibus nudis Dominus omnium, et ei vehementer compatere. Venit autem ad Jordanem: quem Joannes videns ad se venientem, ostendit eum digito, dicens (19): Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi; ipse est super quem vidi Spiritum sanctum quiescentem, quando baptizavi eum. Et etiam altera die dum videret ambulantem juxta Jordanem, dixit similiter: Ecce agnus Dei. Tunc Andreas, et etiam unus alius ex discipulis Joannis, iverunt post Jesum. Benignus autem Dominus sitiens eorum salutem, ut daret eis de se fiduciam, vertit se ad eos, et dixit: Quid quaeritis? At illi dixerunt: Rabbi, ubi habitas? et ipse duxit eos ad domum, in quam (l) tunc se reducebat in partibus illis, et steterunt cum eo una die. Postea duxit Andreas Petrum fratrem suum ad Jesum, quem alacriter suscepit: sciebat enim quid de eo erat facturus. Et dixit ei: Tu vocaberis Cephas; et sic in aliqualem notitiam et familiaritatem venit cum eis. Postea volens Dominus Jesus redire in Galilaeam ad matrem, discessit de partibus illis, et coepit reverti. Quem etiam nunc compatiendo respice, et vade semper cum eo; nam solus vadit more solito, nudis pedibus per tam longam quatuordecim milliarium viam. Cum autem domum devenit, mater eum videns, ultra quam dici posset exhilarata, surgit, occurrit, et in amplexus strictissimos recipit: cui ipse reverenter inclinavit, et etiam nutritio suo Joseph, et cum eis more solito mansit.
S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 538-541.
Notae:
(1) Mat. IV, 1 et seq.
(2) Marc. I, 13.
(3) Joan. Cass., Collat. I, c. 7.
(4) Matth. V, 8.
(5) Jerem. IX, 21.
(6) Bernard., in Cant., serm. XL, n. 4.
(7) Thren. III, 28.
(8) Psal. XLIV, 11-12.
(9) Bern., ibid., n. 5.
(10) Bern., in die sancto Pasch., serm. I, n. 11.
(11) Id., in Psal. Qui habitat, serm. XIV, n. 4, quoad sensum.
(12) Job. VII, 1.
(13) Hebr. IV, 15.
(14) Matth. XII, 1; Marc. II, 23; Luc. VI, 1.
(15) Joan. IV, 6.
(16) Ibid., 8.
(17) Dan. XIV, 33 et seq.
(18) Psal. CXXXV, 25.
(19) Joan. I, 29.
(a) Caet. edit. solitudine.
(b) Caet. edit. haec.
(c) Vulg. ascendit.
(d) Caet. edit. super.
(e) Al. et.
(f) Caet. edit. esse solum etiam.
(g) Item quacumque.
(h) Caet. edit. add. est.
(i) Caet. edit. quartam.
(j) Vulg. militia.
(k) Caet. edit. amore.
(l) Item qua.
Titulus marginalis:
(I) Quatuor ad spirituale exercitium pertinentia.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVII, Kraków 2007
Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi